Jude (Latin)
Iudae
1
1:1b.JUD.001.001Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis
1:2b.JUD.001.002misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur
1:3b.JUD.001.003carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei
1:4b.JUD.001.004subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes
1:5b.JUD.001.005commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit
1:6b.JUD.001.006angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit
1:7b.JUD.001.007sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes
1:8b.JUD.001.008similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestates autem blasphemant
1:9b.JUD.001.009cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi Dominus
1:10b.JUD.001.010hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur
1:11b.JUD.001.011vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt
1:12b.JUD.001.012hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae
1:13b.JUD.001.013fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est
1:14b.JUD.001.014prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis
1:15b.JUD.001.015facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii
1:16b.JUD.001.016hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa
1:17b.JUD.001.017vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi
1:18b.JUD.001.018quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum
1:19b.JUD.001.019hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes
1:20b.JUD.001.020vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes
1:21b.JUD.001.021ipsos vos in dilectione Dei servate
1:22b.JUD.001.022et hos quidem arguite iudicatos
1:23b.JUD.001.023illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam
1:24b.JUD.001.024ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione
1:25b.JUD.001.025soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula amen
- Holder of rights
- Multilingual Bible Corpus
- Citation Suggestion for this Object
- TextGrid Repository (2025). Latin Collection. Jude (Latin). Jude (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A3BF-9