2 John (Latin)

2 John (Latin)

II Ioannis

1

1:1b.2JO.001.001senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem

1:2b.2JO.001.002propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum

1:3b.2JO.001.003sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate

1:4b.2JO.001.004gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre

1:5b.2JO.001.005et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum

1:6b.2JO.001.006et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis

1:7b.2JO.001.007quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus

1:8b.2JO.001.008videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis

1:9b.2JO.001.009omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet

1:10b.2JO.001.010si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis

1:11b.2JO.001.011qui enim dicit illi have communicat operibus illius malignis

1:12b.2JO.001.012plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit

1:13b.2JO.001.013salutant te filii sororis tuae electae


Holder of rights
Multilingual Bible Corpus

Citation Suggestion for this Object
TextGrid Repository (2025). Latin Collection. 2 John (Latin). 2 John (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A3B9-F