Hebrews (Latin)
Hebraeos
1
1:1b.HEB.001.001multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis
1:2b.HEB.001.002novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula
1:3b.HEB.001.003qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis
1:4b.HEB.001.004tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit
1:5b.HEB.001.005cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium
1:6b.HEB.001.006et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei
1:7b.HEB.001.007et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis
1:8b.HEB.001.008ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui
1:9b.HEB.001.009dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
1:10b.HEB.001.010et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
1:11b.HEB.001.011ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent
1:12b.HEB.001.012et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient
1:13b.HEB.001.013ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
1:14b.HEB.001.014nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis
2
2:1b.HEB.002.001propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus
2:2b.HEB.002.002si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem
2:3b.HEB.002.003quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est
2:4b.HEB.002.004contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem
2:5b.HEB.002.005non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur
2:6b.HEB.002.006testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
2:7b.HEB.002.007minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum
2:8b.HEB.002.008omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei
2:9b.HEB.002.009eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem
2:10b.HEB.002.010decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare
2:11b.HEB.002.011qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens
2:12b.HEB.002.012nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
2:13b.HEB.002.013et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus
2:14b.HEB.002.014quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum
2:15b.HEB.002.015et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti
2:16b.HEB.002.016nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit
2:17b.HEB.002.017unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi
2:18b.HEB.002.018in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari
3
3:1b.HEB.003.001unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum
3:2b.HEB.003.002qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius
3:3b.HEB.003.003amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam
3:4b.HEB.003.004omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus
3:5b.HEB.003.005et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant
3:6b.HEB.003.006Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus
3:7b.HEB.003.007quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis
3:8b.HEB.003.008nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto
3:9b.HEB.003.009ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea
3:10b.HEB.003.010quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas
3:11b.HEB.003.011sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam
3:12b.HEB.003.012videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo
3:13b.HEB.003.013sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati
3:14b.HEB.003.014participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus
3:15b.HEB.003.015dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione
3:16b.HEB.003.016quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen
3:17b.HEB.003.017quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto
3:18b.HEB.003.018quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt
3:19b.HEB.003.019et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem
4
4:1b.HEB.004.001timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse
4:2b.HEB.004.002etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt
4:3b.HEB.004.003ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis
4:4b.HEB.004.004dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis
4:5b.HEB.004.005et in isto rursum si introibunt in requiem meam
4:6b.HEB.004.006quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem
4:7b.HEB.004.007iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
4:8b.HEB.004.008nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die
4:9b.HEB.004.009itaque relinquitur sabbatismus populo Dei
4:10b.HEB.004.010qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus
4:11b.HEB.004.011festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum
4:12b.HEB.004.012vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis
4:13b.HEB.004.013et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo
4:14b.HEB.004.014habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem
4:15b.HEB.004.015non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato
4:16b.HEB.004.016adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno
5
5:1b.HEB.005.001omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis
5:2b.HEB.005.002qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate
5:3b.HEB.005.003et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis
5:4b.HEB.005.004nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron
5:5b.HEB.005.005sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te
5:6b.HEB.005.006quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
5:7b.HEB.005.007qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia
5:8b.HEB.005.008et quidem cum esset Filius didicit ex his quae passus est oboedientiam
5:9b.HEB.005.009et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae
5:10b.HEB.005.010appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech
5:11b.HEB.005.011de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbecilles facti estis ad audiendum
5:12b.HEB.005.012etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo
5:13b.HEB.005.013omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est
5:14b.HEB.005.014perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali
6
6:1b.HEB.006.001quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum
6:2b.HEB.006.002baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni
6:3b.HEB.006.003et hoc faciemus siquidem permiserit Deus
6:4b.HEB.006.004inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
6:5b.HEB.006.005gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi
6:6b.HEB.006.006et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes
6:7b.HEB.006.007terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo
6:8b.HEB.006.008proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem
6:9b.HEB.006.009confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur
6:10b.HEB.006.010non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis
6:11b.HEB.006.011cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem
6:12b.HEB.006.012ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones
6:13b.HEB.006.013Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum
6:14b.HEB.006.014dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te
6:15b.HEB.006.015et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem
6:16b.HEB.006.016homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum
6:17b.HEB.006.017in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum
6:18b.HEB.006.018ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem
6:19b.HEB.006.019quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis
6:20b.HEB.006.020ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum
7
7:1b.HEB.007.001hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
7:2b.HEB.007.002cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis
7:3b.HEB.007.003sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum
7:4b.HEB.007.004intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha
7:5b.HEB.007.005et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
7:6b.HEB.007.006cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit
7:7b.HEB.007.007sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur
7:8b.HEB.007.008et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit
7:9b.HEB.007.009et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est
7:10b.HEB.007.010adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech
7:11b.HEB.007.011si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici
7:12b.HEB.007.012translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat
7:13b.HEB.007.013in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit
7:14b.HEB.007.014manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est
7:15b.HEB.007.015et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos
7:16b.HEB.007.016qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis
7:17b.HEB.007.017contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
7:18b.HEB.007.018reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem
7:19b.HEB.007.019nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum
7:20b.HEB.007.020et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt
7:21b.HEB.007.021hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum
7:22b.HEB.007.022in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus
7:23b.HEB.007.023et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere
7:24b.HEB.007.024hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium
7:25b.HEB.007.025unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis
7:26b.HEB.007.026talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus
7:27b.HEB.007.027qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo
7:28b.HEB.007.028lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum
8
8:1b.HEB.008.001capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis
8:2b.HEB.008.002sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo
8:3b.HEB.008.003omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat
8:4b.HEB.008.004si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerrent secundum legem munera
8:5b.HEB.008.005qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte
8:6b.HEB.008.006nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sanctum est
8:7b.HEB.008.007nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus inquireretur
8:8b.HEB.008.008vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum novum
8:9b.HEB.008.009non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus
8:10b.HEB.008.010quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum
8:11b.HEB.008.011et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum
8:12b.HEB.008.012quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor
8:13b.HEB.008.013dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur et senescit prope interitum est
9
9:1b.HEB.009.001habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare
9:2b.HEB.009.002tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta
9:3b.HEB.009.003post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum
9:4b.HEB.009.004aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti
9:5b.HEB.009.005superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula
9:6b.HEB.009.006his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes
9:7b.HEB.009.007in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia
9:8b.HEB.009.008hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum
9:9b.HEB.009.009quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem
9:10b.HEB.009.010solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis
9:11b.HEB.009.011Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis
9:12b.HEB.009.012neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa
9:13b.HEB.009.013si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis
9:14b.HEB.009.014quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi
9:15b.HEB.009.015et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis
9:16b.HEB.009.016ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris
9:17b.HEB.009.017testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est
9:18b.HEB.009.018unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est
9:19b.HEB.009.019lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit
9:20b.HEB.009.020dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus
9:21b.HEB.009.021etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit
9:22b.HEB.009.022et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio
9:23b.HEB.009.023necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis
9:24b.HEB.009.024non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis
9:25b.HEB.009.025neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno
9:26b.HEB.009.026alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit
9:27b.HEB.009.027et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium
9:28b.HEB.009.028sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem
10
10:1b.HEB.010.001umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere
10:2b.HEB.010.002alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati
10:3b.HEB.010.003sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit
10:4b.HEB.010.004inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata
10:5b.HEB.010.005ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi
10:6b.HEB.010.006holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
10:7b.HEB.010.007tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam
10:8b.HEB.010.008superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur
10:9b.HEB.010.009tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat
10:10b.HEB.010.010in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel
10:11b.HEB.010.011et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata
10:12b.HEB.010.012hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei
10:13b.HEB.010.013de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius
10:14b.HEB.010.014una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos
10:15b.HEB.010.015contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit
10:16b.HEB.010.016hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas
10:17b.HEB.010.017et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius
10:18b.HEB.010.018ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato
10:19b.HEB.010.019habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi
10:20b.HEB.010.020quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam
10:21b.HEB.010.021et sacerdotem magnum super domum Dei
10:22b.HEB.010.022accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda
10:23b.HEB.010.023teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit
10:24b.HEB.010.024et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum
10:25b.HEB.010.025non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem
10:26b.HEB.010.026voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia
10:27b.HEB.010.027terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios
10:28b.HEB.010.028irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur
10:29b.HEB.010.029quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit
10:30b.HEB.010.030scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum
10:31b.HEB.010.031horrendum est incidere in manus Dei viventis
10:32b.HEB.010.032rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum
10:33b.HEB.010.033et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti
10:34b.HEB.010.034nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam
10:35b.HEB.010.035nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem
10:36b.HEB.010.036patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem
10:37b.HEB.010.037adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit
10:38b.HEB.010.038iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae
10:39b.HEB.010.039nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae
11
11:1b.HEB.011.001est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum
11:2b.HEB.011.002in hac enim testimonium consecuti sunt senes
11:3b.HEB.011.003fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent
11:4b.HEB.011.004fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur
11:5b.HEB.011.005fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo
11:6b.HEB.011.006sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit
11:7b.HEB.011.007fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus
11:8b.HEB.011.008fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret
11:9b.HEB.011.009fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem
11:10b.HEB.011.010expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus
11:11b.HEB.011.011fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat
11:12b.HEB.011.012propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis
11:13b.HEB.011.013iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram
11:14b.HEB.011.014qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere
11:15b.HEB.011.015et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi
11:16b.HEB.011.016nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem
11:17b.HEB.011.017fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones
11:18b.HEB.011.018ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen
11:19b.HEB.011.019arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit
11:20b.HEB.011.020fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau
11:21b.HEB.011.021fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius
11:22b.HEB.011.022fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit
11:23b.HEB.011.023fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum
11:24b.HEB.011.024fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis
11:25b.HEB.011.025magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem
11:26b.HEB.011.026maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem
11:27b.HEB.011.027fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit
11:28b.HEB.011.028fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos
11:29b.HEB.011.029fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt
11:30b.HEB.011.030fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem
11:31b.HEB.011.031fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace
11:32b.HEB.011.032et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis
11:33b.HEB.011.033qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum
11:34b.HEB.011.034extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum
11:35b.HEB.011.035acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem
11:36b.HEB.011.036alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres
11:37b.HEB.011.037lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti
11:38b.HEB.011.038quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae
11:39b.HEB.011.039et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem
11:40b.HEB.011.040Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur
12
12:1b.HEB.012.001ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen
12:2b.HEB.012.002aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit
12:3b.HEB.012.003recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes
12:4b.HEB.012.004nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes
12:5b.HEB.012.005et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris
12:6b.HEB.012.006quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit
12:7b.HEB.012.007in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater
12:8b.HEB.012.008quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis
12:9b.HEB.012.009deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus
12:10b.HEB.012.010et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius
12:11b.HEB.012.011omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae
12:12b.HEB.012.012propter quod remissas manus et soluta genua erigite
12:13b.HEB.012.013et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur
12:14b.HEB.012.014pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum
12:15b.HEB.012.015contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi
12:16b.HEB.012.016ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua
12:17b.HEB.012.017scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam
12:18b.HEB.012.018non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam
12:19b.HEB.012.019et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum
12:20b.HEB.012.020non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur
12:21b.HEB.012.021et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus
12:22b.HEB.012.022sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae
12:23b.HEB.012.023et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum
12:24b.HEB.012.024et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel
12:25b.HEB.012.025videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur
12:26b.HEB.012.026cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum
12:27b.HEB.012.027quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia
12:28b.HEB.012.028itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia
12:29b.HEB.012.029etenim Deus noster ignis consumens est
13
13:1b.HEB.013.001caritas fraternitatis maneat
13:2b.HEB.013.002hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis
13:3b.HEB.013.003mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes
13:4b.HEB.013.004honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus
13:5b.HEB.013.005sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam
13:6b.HEB.013.006ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
13:7b.HEB.013.007mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem
13:8b.HEB.013.008Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula
13:9b.HEB.013.009doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis
13:10b.HEB.013.010habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt
13:11b.HEB.013.011quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra
13:12b.HEB.013.012propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est
13:13b.HEB.013.013exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes
13:14b.HEB.013.014non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus
13:15b.HEB.013.015per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius
13:16b.HEB.013.016beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus
13:17b.HEB.013.017oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis
13:18b.HEB.013.018orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari
13:19b.HEB.013.019amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis
13:20b.HEB.013.020Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum
13:21b.HEB.013.021aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen
13:22b.HEB.013.022rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis
13:23b.HEB.013.023cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos
13:24b.HEB.013.024salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia
13:25b.HEB.013.025gratia cum omnibus vobis amen
- Holder of rights
- Multilingual Bible Corpus
- Citation Suggestion for this Object
- TextGrid Repository (2025). Latin Collection. Hebrews (Latin). Hebrews (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A3AA-0