Titus (Latin)

Titus (Latin)

Titum

1

1:1b.TIT.001.001Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est

1:2b.TIT.001.002in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia

1:3b.TIT.001.003manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei

1:4b.TIT.001.004Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro

1:5b.TIT.001.005huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui

1:6b.TIT.001.006si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos

1:7b.TIT.001.007oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum

1:8b.TIT.001.008sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem

1:9b.TIT.001.009amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere

1:10b.TIT.001.010sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt

1:11b.TIT.001.011quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia

1:12b.TIT.001.012dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri

1:13b.TIT.001.013testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide

1:14b.TIT.001.014non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate

1:15b.TIT.001.015omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia

1:16b.TIT.001.016confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi

2

2:1b.TIT.002.001tu autem loquere quae decet sanam doctrinam

2:2b.TIT.002.002senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia

2:3b.TIT.002.003anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes

2:4b.TIT.002.004ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant

2:5b.TIT.002.005prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei

2:6b.TIT.002.006iuvenes similiter hortare ut sobrii sint

2:7b.TIT.002.007in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem

2:8b.TIT.002.008verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis

2:9b.TIT.002.009servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes

2:10b.TIT.002.010non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus

2:11b.TIT.002.011apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus

2:12b.TIT.002.012erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo

2:13b.TIT.002.013expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi

2:14b.TIT.002.014qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum

2:15b.TIT.002.015haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat

3

3:1b.TIT.003.001admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse

3:2b.TIT.003.002neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines

3:3b.TIT.003.003eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem

3:4b.TIT.003.004cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei

3:5b.TIT.003.005non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti

3:6b.TIT.003.006quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum

3:7b.TIT.003.007ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae

3:8b.TIT.003.008fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus

3:9b.TIT.003.009stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae

3:10b.TIT.003.010hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita

3:11b.TIT.003.011sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus

3:12b.TIT.003.012cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare

3:13b.TIT.003.013Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit

3:14b.TIT.003.014discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi

3:15b.TIT.003.015salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen


Holder of rights
Multilingual Bible Corpus

Citation Suggestion for this Object
TextGrid Repository (2025). Latin Collection. Titus (Latin). Titus (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A3A4-6