1 Timothy (Latin)
I Timotheum
1
1:1b.1TI.001.001Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae
1:2b.1TI.001.002Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
1:3b.1TI.001.003sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent
1:4b.1TI.001.004neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide
1:5b.1TI.001.005finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta
1:6b.1TI.001.006a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium
1:7b.1TI.001.007volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant
1:8b.1TI.001.008scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur
1:9b.1TI.001.009sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis
1:10b.1TI.001.010fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur
1:11b.1TI.001.011quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi
1:12b.1TI.001.012gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio
1:13b.1TI.001.013qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate
1:14b.1TI.001.014superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu
1:15b.1TI.001.015fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum
1:16b.1TI.001.016sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam
1:17b.1TI.001.017regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen
1:18b.1TI.001.018hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam
1:19b.1TI.001.019habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt
1:20b.1TI.001.020ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare
2
2:1b.1TI.002.001obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
2:2b.1TI.002.002pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
2:3b.1TI.002.003hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
2:4b.1TI.002.004qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire
2:5b.1TI.002.005unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus
2:6b.1TI.002.006qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis
2:7b.1TI.002.007in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate
2:8b.1TI.002.008volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione
2:9b.1TI.002.009similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa
2:10b.1TI.002.010sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona
2:11b.1TI.002.011mulier in silentio discat cum omni subiectione
2:12b.1TI.002.012docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio
2:13b.1TI.002.013Adam enim primus formatus est deinde Eva
2:14b.1TI.002.014et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit
2:15b.1TI.002.015salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate
3
3:1b.1TI.003.001fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat
3:2b.1TI.003.002oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem
3:3b.1TI.003.003non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum
3:4b.1TI.003.004suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate
3:5b.1TI.003.005si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit
3:6b.1TI.003.006non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli
3:7b.1TI.003.007oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli
3:8b.1TI.003.008diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes
3:9b.1TI.003.009habentes mysterium fidei in conscientia pura
3:10b.1TI.003.010et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes
3:11b.1TI.003.011mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus
3:12b.1TI.003.012diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus
3:13b.1TI.003.013qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu
3:14b.1TI.003.014haec tibi scribo sperans venire ad te cito
3:15b.1TI.003.015si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis
3:16b.1TI.003.016et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria
4
4:1b.1TI.004.001Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum
4:2b.1TI.004.002in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam
4:3b.1TI.004.003prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem
4:4b.1TI.004.004quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur
4:5b.1TI.004.005sanctificatur enim per verbum Dei et orationem
4:6b.1TI.004.006haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es
4:7b.1TI.004.007ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem
4:8b.1TI.004.008nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
4:9b.1TI.004.009fidelis sermo et omni acceptione dignus
4:10b.1TI.004.010in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium
4:11b.1TI.004.011praecipe haec et doce
4:12b.1TI.004.012nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate
4:13b.1TI.004.013dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae
4:14b.1TI.004.014noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii
4:15b.1TI.004.015haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus
4:16b.1TI.004.016adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt
5
5:1b.1TI.005.001seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres
5:2b.1TI.005.002anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate
5:3b.1TI.005.003viduas honora quae vere viduae sunt
5:4b.1TI.005.004si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo
5:5b.1TI.005.005quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die
5:6b.1TI.005.006nam quae in deliciis est vivens mortua est
5:7b.1TI.005.007et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint
5:8b.1TI.005.008si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior
5:9b.1TI.005.009vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor
5:10b.1TI.005.010in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est
5:11b.1TI.005.011adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt
5:12b.1TI.005.012habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt
5:13b.1TI.005.013simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet
5:14b.1TI.005.014volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia
5:15b.1TI.005.015iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan
5:16b.1TI.005.016si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat
5:17b.1TI.005.017qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina
5:18b.1TI.005.018dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua
5:19b.1TI.005.019adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus
5:20b.1TI.005.020peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant
5:21b.1TI.005.021testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando
5:22b.1TI.005.022manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi
5:23b.1TI.005.023noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
5:24b.1TI.005.024quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur
5:25b.1TI.005.025similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt
6
6:1b.1TI.006.001quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur
6:2b.1TI.006.002qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare
6:3b.1TI.006.003si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae
6:4b.1TI.006.004superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae
6:5b.1TI.006.005conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem
6:6b.1TI.006.006est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia
6:7b.1TI.006.007nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus
6:8b.1TI.006.008habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus
6:9b.1TI.006.009nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem
6:10b.1TI.006.010radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis
6:11b.1TI.006.011tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem
6:12b.1TI.006.012certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus
6:13b.1TI.006.013praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem
6:14b.1TI.006.014ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi
6:15b.1TI.006.015quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium
6:16b.1TI.006.016qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen
6:17b.1TI.006.017divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum
6:18b.1TI.006.018bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare
6:19b.1TI.006.019thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam
6:20b.1TI.006.020o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae
6:21b.1TI.006.021quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum
- Holder of rights
- Multilingual Bible Corpus
- Citation Suggestion for this Object
- TextGrid Repository (2025). Latin Collection. 1 Timothy (Latin). 1 Timothy (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A39E-E