2 Thessalonians (Latin)
II Thessalonicenses
1
1:1b.2TH.001.001Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
1:2b.2TH.001.002gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
1:3b.2TH.001.003gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem
1:4b.2TH.001.004ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis
1:5b.2TH.001.005in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini
1:6b.2TH.001.006si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant
1:7b.2TH.001.007et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius
1:8b.2TH.001.008in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu
1:9b.2TH.001.009qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius
1:10b.2TH.001.010cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo
1:11b.2TH.001.011in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute
1:12b.2TH.001.012ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi
2
2:1b.2TH.002.001rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum
2:2b.2TH.002.002ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini
2:3b.2TH.002.003ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis
2:4b.2TH.002.004qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus
2:5b.2TH.002.005non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis
2:6b.2TH.002.006et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore
2:7b.2TH.002.007nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat
2:8b.2TH.002.008et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui
2:9b.2TH.002.009eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
2:10b.2TH.002.010et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent
2:11b.2TH.002.011ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio
2:12b.2TH.002.012ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati
2:13b.2TH.002.013nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis
2:14b.2TH.002.014ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi
2:15b.2TH.002.015itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram
2:16b.2TH.002.016ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia
2:17b.2TH.002.017exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono
3
3:1b.2TH.003.001de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos
3:2b.2TH.003.002et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides
3:3b.2TH.003.003fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo
3:4b.2TH.003.004confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis
3:5b.2TH.003.005Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi
3:6b.2TH.003.006denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis
3:7b.2TH.003.007ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos
3:8b.2TH.003.008neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
3:9b.2TH.003.009non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos
3:10b.2TH.003.010nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet
3:11b.2TH.003.011audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes
3:12b.2TH.003.012his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent
3:13b.2TH.003.013vos autem fratres nolite deficere benefacientes
3:14b.2TH.003.014quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur
3:15b.2TH.003.015et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem
3:16b.2TH.003.016ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis
3:17b.2TH.003.017salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo
3:18b.2TH.003.018gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen
- Holder of rights
- Multilingual Bible Corpus
- Citation Suggestion for this Object
- TextGrid Repository (2025). Latin Collection. 2 Thessalonians (Latin). 2 Thessalonians (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A39B-1