1 Thessalonians (Latin)

1 Thessalonians (Latin)

I Thessalonicenses

1

1:1b.1TH.001.001Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Iesu Christo gratia vobis et pax

1:2b.1TH.001.002gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis memoriam facientes in orationibus nostris sine intermissione

1:3b.1TH.001.003memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum

1:4b.1TH.001.004scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram

1:5b.1TH.001.005quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos

1:6b.1TH.001.006et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti

1:7b.1TH.001.007ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia

1:8b.1TH.001.008a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui

1:9b.1TH.001.009ipsi enim de nobis adnuntiant qualem introitum habuerimus ad vos et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero

1:10b.1TH.001.010et expectare Filium eius de caelis quem suscitavit ex mortuis Iesum qui eripuit nos ab ira ventura

2

2:1b.1TH.002.001nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit

2:2b.1TH.002.002sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine

2:3b.1TH.002.003exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo

2:4b.1TH.002.004sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra

2:5b.1TH.002.005neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est

2:6b.1TH.002.006nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis

2:7b.1TH.002.007cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos

2:8b.1TH.002.008ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis

2:9b.1TH.002.009memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei

2:10b.1TH.002.010vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus

2:11b.1TH.002.011sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos

2:12b.1TH.002.012deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam

2:13b.1TH.002.013ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis

2:14b.1TH.002.014vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis

2:15b.1TH.002.015qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur

2:16b.1TH.002.016prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem

2:17b.1TH.002.017nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio

2:18b.1TH.002.018quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas

2:19b.1TH.002.019quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius

2:20b.1TH.002.020vos enim estis gloria nostra et gaudium

3

3:1b.1TH.003.001propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere Athenis solis

3:2b.1TH.003.002et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra

3:3b.1TH.003.003ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus

3:4b.1TH.003.004nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis

3:5b.1TH.003.005propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster

3:6b.1TH.003.006nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos

3:7b.1TH.003.007ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem

3:8b.1TH.003.008quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino

3:9b.1TH.003.009quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum

3:10b.1TH.003.010nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae

3:11b.1TH.003.011ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat viam nostram ad vos

3:12b.1TH.003.012vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis

3:13b.1TH.003.013ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen

4

4:1b.1TH.004.001de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis

4:2b.1TH.004.002scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum

4:3b.1TH.004.003haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra

4:4b.1TH.004.004ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore

4:5b.1TH.004.005non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum

4:6b.1TH.004.006ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus

4:7b.1TH.004.007non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione

4:8b.1TH.004.008itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis

4:9b.1TH.004.009de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem

4:10b.1TH.004.010etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis

4:11b.1TH.004.011et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis

4:12b.1TH.004.012et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis

4:13b.1TH.004.013nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent

4:14b.1TH.004.014si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo

4:15b.1TH.004.015hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt

4:16b.1TH.004.016quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi

4:17b.1TH.004.017deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus

4:18b.1TH.004.018itaque consolamini invicem in verbis istis

5

5:1b.1TH.005.001de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis

5:2b.1TH.005.002ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet

5:3b.1TH.005.003cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient

5:4b.1TH.005.004vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat

5:5b.1TH.005.005omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum

5:6b.1TH.005.006igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus

5:7b.1TH.005.007qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt

5:8b.1TH.005.008nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis

5:9b.1TH.005.009quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum

5:10b.1TH.005.010qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus

5:11b.1TH.005.011propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis

5:12b.1TH.005.012rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos

5:13b.1TH.005.013ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis

5:14b.1TH.005.014rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes

5:15b.1TH.005.015videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes

5:16b.1TH.005.016semper gaudete

5:17b.1TH.005.017sine intermissione orate

5:18b.1TH.005.018in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis

5:19b.1TH.005.019Spiritum nolite extinguere

5:20b.1TH.005.020prophetias nolite spernere

5:21b.1TH.005.021omnia autem probate quod bonum est tenete

5:22b.1TH.005.022ab omni specie mala abstinete vos

5:23b.1TH.005.023ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur

5:24b.1TH.005.024fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet

5:25b.1TH.005.025fratres orate pro nobis

5:26b.1TH.005.026salutate fratres omnes in osculo sancto

5:27b.1TH.005.027adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus

5:28b.1TH.005.028gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen


Holder of rights
Multilingual Bible Corpus

Citation Suggestion for this Object
TextGrid Repository (2025). Latin Collection. 1 Thessalonians (Latin). 1 Thessalonians (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A398-4