Colossians (Latin)

Colossians (Latin)

Colossenses

1

1:1b.COL.001.001Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater

1:2b.COL.001.002his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro

1:3b.COL.001.003gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes

1:4b.COL.001.004audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes

1:5b.COL.001.005propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii

1:6b.COL.001.006quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate

1:7b.COL.001.007sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu

1:8b.COL.001.008qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu

1:9b.COL.001.009ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali

1:10b.COL.001.010ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei

1:11b.COL.001.011in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio

1:12b.COL.001.012gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine

1:13b.COL.001.013qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae

1:14b.COL.001.014in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum

1:15b.COL.001.015qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae

1:16b.COL.001.016quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt

1:17b.COL.001.017et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant

1:18b.COL.001.018et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens

1:19b.COL.001.019quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare

1:20b.COL.001.020et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt

1:21b.COL.001.021et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis

1:22b.COL.001.022nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso

1:23b.COL.001.023si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister

1:24b.COL.001.024qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia

1:25b.COL.001.025cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei

1:26b.COL.001.026mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius

1:27b.COL.001.027quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae

1:28b.COL.001.028quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu

1:29b.COL.001.029in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute

2

2:1b.COL.002.001volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne

2:2b.COL.002.002ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu

2:3b.COL.002.003in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi

2:4b.COL.002.004hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum

2:5b.COL.002.005nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae

2:6b.COL.002.006sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate

2:7b.COL.002.007radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione

2:8b.COL.002.008videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum

2:9b.COL.002.009quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter

2:10b.COL.002.010et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis

2:11b.COL.002.011in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi

2:12b.COL.002.012consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis

2:13b.COL.002.013et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta

2:14b.COL.002.014delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci

2:15b.COL.002.015expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso

2:16b.COL.002.016nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum

2:17b.COL.002.017quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi

2:18b.COL.002.018nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae

2:19b.COL.002.019et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei

2:20b.COL.002.020si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis

2:21b.COL.002.021ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris

2:22b.COL.002.022quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum

2:23b.COL.002.023quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis

3

3:1b.COL.003.001igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens

3:2b.COL.003.002quae sursum sunt sapite non quae supra terram

3:3b.COL.003.003mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo

3:4b.COL.003.004cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria

3:5b.COL.003.005mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus

3:6b.COL.003.006propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis

3:7b.COL.003.007in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis

3:8b.COL.003.008nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro

3:9b.COL.003.009nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius

3:10b.COL.003.010et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum

3:11b.COL.003.011ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus

3:12b.COL.003.012induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam

3:13b.COL.003.013subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos

3:14b.COL.003.014super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis

3:15b.COL.003.015et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote

3:16b.COL.003.016verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo

3:17b.COL.003.017omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum

3:18b.COL.003.018mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino

3:19b.COL.003.019viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas

3:20b.COL.003.020filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino

3:21b.COL.003.021patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant

3:22b.COL.003.022servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum

3:23b.COL.003.023quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus

3:24b.COL.003.024scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite

3:25b.COL.003.025qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio

4

4:1b.COL.004.001domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo

4:2b.COL.004.002orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione

4:3b.COL.004.003orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum

4:4b.COL.004.004ut manifestem illud ita ut oportet me loqui

4:5b.COL.004.005in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes

4:6b.COL.004.006sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere

4:7b.COL.004.007quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino

4:8b.COL.004.008quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra

4:9b.COL.004.009cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis

4:10b.COL.004.010salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum

4:11b.COL.004.011et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio

4:12b.COL.004.012salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei

4:13b.COL.004.013testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli

4:14b.COL.004.014salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas

4:15b.COL.004.015salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam

4:16b.COL.004.016et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis

4:17b.COL.004.017et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas

4:18b.COL.004.018salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen


Holder of rights
Multilingual Bible Corpus

Citation Suggestion for this Object
TextGrid Repository (2025). Latin Collection. Colossians (Latin). Colossians (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A395-7