Ephesians (Latin)
Ephesios
1
1:1b.EPH.001.001Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu
1:2b.EPH.001.002gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
1:3b.EPH.001.003benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo
1:4b.EPH.001.004sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
1:5b.EPH.001.005qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae
1:6b.EPH.001.006in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto
1:7b.EPH.001.007in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius
1:8b.EPH.001.008quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
1:9b.EPH.001.009ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo
1:10b.EPH.001.010in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
1:11b.EPH.001.011in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae
1:12b.EPH.001.012ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo
1:13b.EPH.001.013in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto
1:14b.EPH.001.014qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius
1:15b.EPH.001.015propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos
1:16b.EPH.001.016non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis
1:17b.EPH.001.017ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
1:18b.EPH.001.018inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis
1:19b.EPH.001.019et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius
1:20b.EPH.001.020quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
1:21b.EPH.001.021supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro
1:22b.EPH.001.022et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae
1:23b.EPH.001.023quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur
2
2:1b.EPH.002.001et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris
2:2b.EPH.002.002in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae
2:3b.EPH.002.003in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri
2:4b.EPH.002.004Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos
2:5b.EPH.002.005et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati
2:6b.EPH.002.006et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu
2:7b.EPH.002.007ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu
2:8b.EPH.002.008gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est
2:9b.EPH.002.009non ex operibus ut ne quis glorietur
2:10b.EPH.002.010ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus
2:11b.EPH.002.011propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta
2:12b.EPH.002.012quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo
2:13b.EPH.002.013nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi
2:14b.EPH.002.014ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua
2:15b.EPH.002.015legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem
2:16b.EPH.002.016et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso
2:17b.EPH.002.017et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope
2:18b.EPH.002.018quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem
2:19b.EPH.002.019ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei
2:20b.EPH.002.020superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu
2:21b.EPH.002.021in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino
2:22b.EPH.002.022in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu
3
3:1b.EPH.003.001huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
3:2b.EPH.003.002si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
3:3b.EPH.003.003quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi
3:4b.EPH.003.004prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
3:5b.EPH.003.005quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
3:6b.EPH.003.006esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium
3:7b.EPH.003.007cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
3:8b.EPH.003.008mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
3:9b.EPH.003.009et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
3:10b.EPH.003.010ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
3:11b.EPH.003.011secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro
3:12b.EPH.003.012in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
3:13b.EPH.003.013propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra
3:14b.EPH.003.014huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
3:15b.EPH.003.015ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
3:16b.EPH.003.016ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
3:17b.EPH.003.017habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati
3:18b.EPH.003.018ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
3:19b.EPH.003.019scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
3:20b.EPH.003.020ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
3:21b.EPH.003.021ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen
4
4:1b.EPH.004.001obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis
4:2b.EPH.004.002cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate
4:3b.EPH.004.003solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
4:4b.EPH.004.004unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae
4:5b.EPH.004.005unus Dominus una fides unum baptisma
4:6b.EPH.004.006unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis
4:7b.EPH.004.007unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi
4:8b.EPH.004.008propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus
4:9b.EPH.004.009quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae
4:10b.EPH.004.010qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia
4:11b.EPH.004.011et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores
4:12b.EPH.004.012ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi
4:13b.EPH.004.013donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi
4:14b.EPH.004.014ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris
4:15b.EPH.004.015veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus
4:16b.EPH.004.016ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate
4:17b.EPH.004.017hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui
4:18b.EPH.004.018tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum
4:19b.EPH.004.019qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia
4:20b.EPH.004.020vos autem non ita didicistis Christum
4:21b.EPH.004.021si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
4:22b.EPH.004.022deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris
4:23b.EPH.004.023renovamini autem spiritu mentis vestrae
4:24b.EPH.004.024et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis
4:25b.EPH.004.025propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra
4:26b.EPH.004.026irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram
4:27b.EPH.004.027nolite locum dare diabolo
4:28b.EPH.004.028qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti
4:29b.EPH.004.029omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus
4:30b.EPH.004.030et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis
4:31b.EPH.004.031omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia
4:32b.EPH.004.032estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis
5
5:1b.EPH.005.001estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
5:2b.EPH.005.002et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
5:3b.EPH.005.003fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
5:4b.EPH.005.004aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio
5:5b.EPH.005.005hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei
5:6b.EPH.005.006nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae
5:7b.EPH.005.007nolite ergo effici participes eorum
5:8b.EPH.005.008eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate
5:9b.EPH.005.009fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate
5:10b.EPH.005.010probantes quid sit beneplacitum Deo
5:11b.EPH.005.011et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite
5:12b.EPH.005.012quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
5:13b.EPH.005.013omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est
5:14b.EPH.005.014propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus
5:15b.EPH.005.015videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes
5:16b.EPH.005.016redimentes tempus quoniam dies mali sunt
5:17b.EPH.005.017propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini
5:18b.EPH.005.018et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu
5:19b.EPH.005.019loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
5:20b.EPH.005.020gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri
5:21b.EPH.005.021subiecti invicem in timore Christi
5:22b.EPH.005.022mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
5:23b.EPH.005.023quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis
5:24b.EPH.005.024sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus
5:25b.EPH.005.025viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea
5:26b.EPH.005.026ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo
5:27b.EPH.005.027ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata
5:28b.EPH.005.028ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit
5:29b.EPH.005.029nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam
5:30b.EPH.005.030quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius
5:31b.EPH.005.031propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
5:32b.EPH.005.032sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia
5:33b.EPH.005.033verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum
6
6:1b.EPH.006.001filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum
6:2b.EPH.006.002honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione
6:3b.EPH.006.003ut bene sit tibi et sis longevus super terram
6:4b.EPH.006.004et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini
6:5b.EPH.006.005servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo
6:6b.EPH.006.006non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo
6:7b.EPH.006.007cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus
6:8b.EPH.006.008scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber
6:9b.EPH.006.009et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum
6:10b.EPH.006.010de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius
6:11b.EPH.006.011induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli
6:12b.EPH.006.012quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
6:13b.EPH.006.013propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare
6:14b.EPH.006.014state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
6:15b.EPH.006.015et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis
6:16b.EPH.006.016in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere
6:17b.EPH.006.017et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei
6:18b.EPH.006.018per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
6:19b.EPH.006.019et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii
6:20b.EPH.006.020pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui
6:21b.EPH.006.021ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino
6:22b.EPH.006.022quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra
6:23b.EPH.006.023pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo
6:24b.EPH.006.024gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione
- Holder of rights
- Multilingual Bible Corpus
- Citation Suggestion for this Object
- TextGrid Repository (2025). Latin Collection. Ephesians (Latin). Ephesians (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A38F-F