Galatians (Latin)
Galatas
1
1:1b.GAL.001.001Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
1:2b.GAL.001.002et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae
1:3b.GAL.001.003gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo
1:4b.GAL.001.004qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri
1:5b.GAL.001.005cui est gloria in saecula saeculorum amen
1:6b.GAL.001.006miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium
1:7b.GAL.001.007quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi
1:8b.GAL.001.008sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit
1:9b.GAL.001.009sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit
1:10b.GAL.001.010modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
1:11b.GAL.001.011notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem
1:12b.GAL.001.012neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi
1:13b.GAL.001.013audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam
1:14b.GAL.001.014et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum
1:15b.GAL.001.015cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam
1:16b.GAL.001.016ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini
1:17b.GAL.001.017neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum
1:18b.GAL.001.018deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim
1:19b.GAL.001.019alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini
1:20b.GAL.001.020quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior
1:21b.GAL.001.021deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
1:22b.GAL.001.022eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo
1:23b.GAL.001.023tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
1:24b.GAL.001.024et in me clarificabant Deum
2
2:1b.GAL.002.001deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito
2:2b.GAL.002.002ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod praedico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem
2:3b.GAL.002.003sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidi
2:4b.GAL.002.004sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent
2:5b.GAL.002.005quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vos
2:6b.GAL.002.006ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt
2:7b.GAL.002.007sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis
2:8b.GAL.002.008qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes
2:9b.GAL.002.009et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem
2:10b.GAL.002.010tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere
2:11b.GAL.002.011cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat
2:12b.GAL.002.012prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant
2:13b.GAL.002.013et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione
2:14b.GAL.002.014sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare
2:15b.GAL.002.015nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores
2:16b.GAL.002.016scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro
2:17b.GAL.002.017quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit
2:18b.GAL.002.018si enim quae destruxi haec iterum aedifico praevaricatorem me constituo
2:19b.GAL.002.019ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci
2:20b.GAL.002.020vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me
2:21b.GAL.002.021non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus gratis mortuus est
3
3:1b.GAL.003.001o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus
3:2b.GAL.003.002hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei
3:3b.GAL.003.003sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini
3:4b.GAL.003.004tanta passi estis sine causa si tamen sine causa
3:5b.GAL.003.005qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei
3:6b.GAL.003.006sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam
3:7b.GAL.003.007cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae
3:8b.GAL.003.008providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes
3:9b.GAL.003.009igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
3:10b.GAL.003.010quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea
3:11b.GAL.003.011quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit
3:12b.GAL.003.012lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis
3:13b.GAL.003.013Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno
3:14b.GAL.003.014ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem
3:15b.GAL.003.015fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat
3:16b.GAL.003.016Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus
3:17b.GAL.003.017hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem
3:18b.GAL.003.018nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus
3:19b.GAL.003.019quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris
3:20b.GAL.003.020mediator autem unius non est Deus autem unus est
3:21b.GAL.003.021lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia
3:22b.GAL.003.022sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus
3:23b.GAL.003.023prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat
3:24b.GAL.003.024itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur
3:25b.GAL.003.025at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo
3:26b.GAL.003.026omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu
3:27b.GAL.003.027quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis
3:28b.GAL.003.028non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu
3:29b.GAL.003.029si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes
4
4:1b.GAL.004.001dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium
4:2b.GAL.004.002sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre
4:3b.GAL.004.003ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes
4:4b.GAL.004.004at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege
4:5b.GAL.004.005ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus
4:6b.GAL.004.006quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater
4:7b.GAL.004.007itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum
4:8b.GAL.004.008sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis
4:9b.GAL.004.009nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis
4:10b.GAL.004.010dies observatis et menses et tempora et annos
4:11b.GAL.004.011timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
4:12b.GAL.004.012estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis
4:13b.GAL.004.013scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem
4:14b.GAL.004.014et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
4:15b.GAL.004.015ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
4:16b.GAL.004.016ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
4:17b.GAL.004.017aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini
4:18b.GAL.004.018bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos
4:19b.GAL.004.019filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis
4:20b.GAL.004.020vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis
4:21b.GAL.004.021dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
4:22b.GAL.004.022scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera
4:23b.GAL.004.023sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem
4:24b.GAL.004.024quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar
4:25b.GAL.004.025Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius
4:26b.GAL.004.026illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra
4:27b.GAL.004.027scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum
4:28b.GAL.004.028nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
4:29b.GAL.004.029sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc
4:30b.GAL.004.030sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae
4:31b.GAL.004.031itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit
5
5:1b.GAL.005.001state et nolite iterum iugo servitutis contineri
5:2b.GAL.005.002ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit
5:3b.GAL.005.003testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae
5:4b.GAL.005.004evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis
5:5b.GAL.005.005nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus
5:6b.GAL.005.006nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur
5:7b.GAL.005.007currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire
5:8b.GAL.005.008persuasio non est ex eo qui vocat vos
5:9b.GAL.005.009modicum fermentum totam massam corrumpit
5:10b.GAL.005.010ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille
5:11b.GAL.005.011ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis
5:12b.GAL.005.012utinam et abscidantur qui vos conturbant
5:13b.GAL.005.013vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem
5:14b.GAL.005.014omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum
5:15b.GAL.005.015quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini
5:16b.GAL.005.016dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis
5:17b.GAL.005.017caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis
5:18b.GAL.005.018quod si spiritu ducimini non estis sub lege
5:19b.GAL.005.019manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria
5:20b.GAL.005.020idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae
5:21b.GAL.005.021invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur
5:22b.GAL.005.022fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas
5:23b.GAL.005.023fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex
5:24b.GAL.005.024qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis
5:25b.GAL.005.025si vivimus spiritu spiritu et ambulemus
5:26b.GAL.005.026non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes
6
6:1b.GAL.006.001fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris
6:2b.GAL.006.002alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi
6:3b.GAL.006.003nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit
6:4b.GAL.006.004opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero
6:5b.GAL.006.005unusquisque enim onus suum portabit
6:6b.GAL.006.006communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis
6:7b.GAL.006.007nolite errare Deus non inridetur
6:8b.GAL.006.008quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam
6:9b.GAL.006.009bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes
6:10b.GAL.006.010ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei
6:11b.GAL.006.011videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu
6:12b.GAL.006.012quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur
6:13b.GAL.006.013neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur
6:14b.GAL.006.014mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
6:15b.GAL.006.015in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura
6:16b.GAL.006.016et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei
6:17b.GAL.006.017de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto
6:18b.GAL.006.018gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen
- Holder of rights
- Multilingual Bible Corpus
- Citation Suggestion for this Object
- TextGrid Repository (2025). Latin Collection. Galatians (Latin). Galatians (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A38C-2