Romans (Latin)

Romans (Latin)

Romanos

1

1:1b.ROM.001.001Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei

1:2b.ROM.001.002quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis

1:3b.ROM.001.003de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem

1:4b.ROM.001.004qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri

1:5b.ROM.001.005per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius

1:6b.ROM.001.006in quibus estis et vos vocati Iesu Christi

1:7b.ROM.001.007omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

1:8b.ROM.001.008primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo

1:9b.ROM.001.009testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio

1:10b.ROM.001.010semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos

1:11b.ROM.001.011desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos

1:12b.ROM.001.012id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam

1:13b.ROM.001.013nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus

1:14b.ROM.001.014Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum

1:15b.ROM.001.015ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare

1:16b.ROM.001.016non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco

1:17b.ROM.001.017iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit

1:18b.ROM.001.018revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent

1:19b.ROM.001.019quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit

1:20b.ROM.001.020invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles

1:21b.ROM.001.021quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum

1:22b.ROM.001.022dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt

1:23b.ROM.001.023et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium

1:24b.ROM.001.024propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis

1:25b.ROM.001.025qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen

1:26b.ROM.001.026propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam

1:27b.ROM.001.027similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes

1:28b.ROM.001.028et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt

1:29b.ROM.001.029repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones

1:30b.ROM.001.030detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes

1:31b.ROM.001.031insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia

1:32b.ROM.001.032qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus

2

2:1b.ROM.002.001propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas

2:2b.ROM.002.002scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt

2:3b.ROM.002.003existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei

2:4b.ROM.002.004an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit

2:5b.ROM.002.005secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei

2:6b.ROM.002.006qui reddet unicuique secundum opera eius

2:7b.ROM.002.007his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam

2:8b.ROM.002.008his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio

2:9b.ROM.002.009tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci

2:10b.ROM.002.010gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco

2:11b.ROM.002.011non est enim personarum acceptio apud Deum

2:12b.ROM.002.012quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur

2:13b.ROM.002.013non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur

2:14b.ROM.002.014cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex

2:15b.ROM.002.015qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium

2:16b.ROM.002.016in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum

2:17b.ROM.002.017si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo

2:18b.ROM.002.018et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem

2:19b.ROM.002.019confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt

2:20b.ROM.002.020eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege

2:21b.ROM.002.021qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris

2:22b.ROM.002.022qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis

2:23b.ROM.002.023qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras

2:24b.ROM.002.024nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est

2:25b.ROM.002.025circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est

2:26b.ROM.002.026si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur

2:27b.ROM.002.027et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es

2:28b.ROM.002.028non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio

2:29b.ROM.002.029sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est

3

3:1b.ROM.003.001quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis

3:2b.ROM.003.002multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei

3:3b.ROM.003.003quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit

3:4b.ROM.003.004est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris

3:5b.ROM.003.005si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico

3:6b.ROM.003.006absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum

3:7b.ROM.003.007si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor

3:8b.ROM.003.008et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est

3:9b.ROM.003.009quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse

3:10b.ROM.003.010sicut scriptum est quia non est iustus quisquam

3:11b.ROM.003.011non est intellegens non est requirens Deum

3:12b.ROM.003.012omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

3:13b.ROM.003.013sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum

3:14b.ROM.003.014quorum os maledictione et amaritudine plenum est

3:15b.ROM.003.015veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem

3:16b.ROM.003.016contritio et infelicitas in viis eorum

3:17b.ROM.003.017et viam pacis non cognoverunt

3:18b.ROM.003.018non est timor Dei ante oculos eorum

3:19b.ROM.003.019scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo

3:20b.ROM.003.020quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati

3:21b.ROM.003.021nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis

3:22b.ROM.003.022iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio

3:23b.ROM.003.023omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei

3:24b.ROM.003.024iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu

3:25b.ROM.003.025quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum

3:26b.ROM.003.026in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu

3:27b.ROM.003.027ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei

3:28b.ROM.003.028arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis

3:29b.ROM.003.029an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium

3:30b.ROM.003.030quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem

3:31b.ROM.003.031legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus

4

4:1b.ROM.004.001quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem

4:2b.ROM.004.002si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam sed non apud Deum

4:3b.ROM.004.003quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam

4:4b.ROM.004.004ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum

4:5b.ROM.004.005ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiam

4:6b.ROM.004.006sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus

4:7b.ROM.004.007beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata

4:8b.ROM.004.008beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum

4:9b.ROM.004.009beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam

4:10b.ROM.004.010quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio non in circumcisione sed in praeputio

4:11b.ROM.004.011et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam

4:12b.ROM.004.012et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae

4:13b.ROM.004.013non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius ut heres esset mundi sed per iustitiam fidei

4:14b.ROM.004.014si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio

4:15b.ROM.004.015lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec praevaricatio

4:16b.ROM.004.016ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater omnium nostrum

4:17b.ROM.004.017sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt

4:18b.ROM.004.018qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum

4:19b.ROM.004.019et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae

4:20b.ROM.004.020in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo

4:21b.ROM.004.021plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere

4:22b.ROM.004.022ideo et reputatum est illi ad iustitiam

4:23b.ROM.004.023non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi

4:24b.ROM.004.024sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis

4:25b.ROM.004.025qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram

5

5:1b.ROM.005.001iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum

5:2b.ROM.005.002per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei

5:3b.ROM.005.003non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur

5:4b.ROM.005.004patientia autem probationem probatio vero spem

5:5b.ROM.005.005spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis

5:6b.ROM.005.006ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est

5:7b.ROM.005.007vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori

5:8b.ROM.005.008commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus

5:9b.ROM.005.009Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum

5:10b.ROM.005.010si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius

5:11b.ROM.005.011non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus

5:12b.ROM.005.012propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt

5:13b.ROM.005.013usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est

5:14b.ROM.005.014sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri

5:15b.ROM.005.015sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit

5:16b.ROM.005.016et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem

5:17b.ROM.005.017si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum

5:18b.ROM.005.018igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae

5:19b.ROM.005.019sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi

5:20b.ROM.005.020lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia

5:21b.ROM.005.021ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum

6

6:1b.ROM.006.001quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet

6:2b.ROM.006.002absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo

6:3b.ROM.006.003an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus

6:4b.ROM.006.004consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus

6:5b.ROM.006.005si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus

6:6b.ROM.006.006hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato

6:7b.ROM.006.007qui enim mortuus est iustificatus est a peccato

6:8b.ROM.006.008si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo

6:9b.ROM.006.009scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur

6:10b.ROM.006.010quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo

6:11b.ROM.006.011ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu

6:12b.ROM.006.012non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius

6:13b.ROM.006.013sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo

6:14b.ROM.006.014peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia

6:15b.ROM.006.015quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit

6:16b.ROM.006.016nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam

6:17b.ROM.006.017gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis

6:18b.ROM.006.018liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae

6:19b.ROM.006.019humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem

6:20b.ROM.006.020cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae

6:21b.ROM.006.021quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est

6:22b.ROM.006.022nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam

6:23b.ROM.006.023stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro

7

7:1b.ROM.007.001an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit

7:2b.ROM.007.002nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri

7:3b.ROM.007.003igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro

7:4b.ROM.007.004itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo

7:5b.ROM.007.005cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti

7:6b.ROM.007.006nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae

7:7b.ROM.007.007quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces

7:8b.ROM.007.008occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat

7:9b.ROM.007.009ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit

7:10b.ROM.007.010ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem

7:11b.ROM.007.011nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit

7:12b.ROM.007.012itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum

7:13b.ROM.007.013quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum

7:14b.ROM.007.014scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato

7:15b.ROM.007.015quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio

7:16b.ROM.007.016si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona

7:17b.ROM.007.017nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum

7:18b.ROM.007.018scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio

7:19b.ROM.007.019non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago

7:20b.ROM.007.020si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum

7:21b.ROM.007.021invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet

7:22b.ROM.007.022condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem

7:23b.ROM.007.023video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis

7:24b.ROM.007.024infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius

7:25b.ROM.007.025gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati

8

8:1b.ROM.008.001nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant

8:2b.ROM.008.002lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis

8:3b.ROM.008.003nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne

8:4b.ROM.008.004ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum

8:5b.ROM.008.005qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt

8:6b.ROM.008.006nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax

8:7b.ROM.008.007quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest

8:8b.ROM.008.008qui autem in carne sunt Deo placere non possunt

8:9b.ROM.008.009vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius

8:10b.ROM.008.010si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem

8:11b.ROM.008.011quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis

8:12b.ROM.008.012ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus

8:13b.ROM.008.013si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis

8:14b.ROM.008.014quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei

8:15b.ROM.008.015non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater

8:16b.ROM.008.016ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei

8:17b.ROM.008.017si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur

8:18b.ROM.008.018existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis

8:19b.ROM.008.019nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat

8:20b.ROM.008.020vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem

8:21b.ROM.008.021quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei

8:22b.ROM.008.022scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc

8:23b.ROM.008.023non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri

8:24b.ROM.008.024spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat

8:25b.ROM.008.025si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus

8:26b.ROM.008.026similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus

8:27b.ROM.008.027qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis

8:28b.ROM.008.028scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti

8:29b.ROM.008.029nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus

8:30b.ROM.008.030quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit

8:31b.ROM.008.031quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos

8:32b.ROM.008.032qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit

8:33b.ROM.008.033quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat

8:34b.ROM.008.034quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis

8:35b.ROM.008.035quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius

8:36b.ROM.008.036sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis

8:37b.ROM.008.037sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos

8:38b.ROM.008.038certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines

8:39b.ROM.008.039neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro

9

9:1b.ROM.009.001veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto

9:2b.ROM.009.002quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo

9:3b.ROM.009.003optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem

9:4b.ROM.009.004qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa

9:5b.ROM.009.005quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen

9:6b.ROM.009.006non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel

9:7b.ROM.009.007neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen

9:8b.ROM.009.008id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine

9:9b.ROM.009.009promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius

9:10b.ROM.009.010non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro

9:11b.ROM.009.011cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret

9:12b.ROM.009.012non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori

9:13b.ROM.009.013sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui

9:14b.ROM.009.014quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit

9:15b.ROM.009.015Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor

9:16b.ROM.009.016igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei

9:17b.ROM.009.017dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra

9:18b.ROM.009.018ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat

9:19b.ROM.009.019dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit

9:20b.ROM.009.020o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic

9:21b.ROM.009.021an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam

9:22b.ROM.009.022quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum

9:23b.ROM.009.023ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam

9:24b.ROM.009.024quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus

9:25b.ROM.009.025sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam

9:26b.ROM.009.026et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi

9:27b.ROM.009.027Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient

9:28b.ROM.009.028verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram

9:29b.ROM.009.029et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus

9:30b.ROM.009.030quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est

9:31b.ROM.009.031Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit

9:32b.ROM.009.032quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis

9:33b.ROM.009.033sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur

10

10:1b.ROM.010.001fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem

10:2b.ROM.010.002testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam

10:3b.ROM.010.003ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti

10:4b.ROM.010.004finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti

10:5b.ROM.010.005Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea

10:6b.ROM.010.006quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere

10:7b.ROM.010.007aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare

10:8b.ROM.010.008sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus

10:9b.ROM.010.009quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris

10:10b.ROM.010.010corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem

10:11b.ROM.010.011dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur

10:12b.ROM.010.012non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum

10:13b.ROM.010.013omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit

10:14b.ROM.010.014quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante

10:15b.ROM.010.015quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona

10:16b.ROM.010.016sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro

10:17b.ROM.010.017ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi

10:18b.ROM.010.018sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum

10:19b.ROM.010.019sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam

10:20b.ROM.010.020Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant

10:21b.ROM.010.021ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem

11

11:1b.ROM.011.001dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin

11:2b.ROM.011.002non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel

11:3b.ROM.011.003Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam

11:4b.ROM.011.004sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal

11:5b.ROM.011.005sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt

11:6b.ROM.011.006si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia

11:7b.ROM.011.007quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt

11:8b.ROM.011.008sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem

11:9b.ROM.011.009et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis

11:10b.ROM.011.010obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva

11:11b.ROM.011.011dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur

11:12b.ROM.011.012quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum

11:13b.ROM.011.013vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo

11:14b.ROM.011.014si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis

11:15b.ROM.011.015si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis

11:16b.ROM.011.016quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami

11:17b.ROM.011.017quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es

11:18b.ROM.011.018noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te

11:19b.ROM.011.019dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar

11:20b.ROM.011.020bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time

11:21b.ROM.011.021si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat

11:22b.ROM.011.022vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris

11:23b.ROM.011.023sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos

11:24b.ROM.011.024nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae

11:25b.ROM.011.025nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret

11:26b.ROM.011.026et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob

11:27b.ROM.011.027et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum

11:28b.ROM.011.028secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres

11:29b.ROM.011.029sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei

11:30b.ROM.011.030sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem

11:31b.ROM.011.031ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur

11:32b.ROM.011.032conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur

11:33b.ROM.011.033o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius

11:34b.ROM.011.034quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit

11:35b.ROM.011.035aut quis prior dedit illi et retribuetur ei

11:36b.ROM.011.036quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen

12

12:1b.ROM.012.001obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum

12:2b.ROM.012.002et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta

12:3b.ROM.012.003dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei

12:4b.ROM.012.004sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent

12:5b.ROM.012.005ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra

12:6b.ROM.012.006habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei

12:7b.ROM.012.007sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina

12:8b.ROM.012.008qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate

12:9b.ROM.012.009dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono

12:10b.ROM.012.010caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes

12:11b.ROM.012.011sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes

12:12b.ROM.012.012spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes

12:13b.ROM.012.013necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes

12:14b.ROM.012.014benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere

12:15b.ROM.012.015gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus

12:16b.ROM.012.016id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos

12:17b.ROM.012.017nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus

12:18b.ROM.012.018si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes

12:19b.ROM.012.019non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus

12:20b.ROM.012.020sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius

12:21b.ROM.012.021noli vinci a malo sed vince in bono malum

13

13:1b.ROM.013.001omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt

13:2b.ROM.013.002itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt

13:3b.ROM.013.003nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa

13:4b.ROM.013.004Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit

13:5b.ROM.013.005ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam

13:6b.ROM.013.006ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes

13:7b.ROM.013.007reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem

13:8b.ROM.013.008nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit

13:9b.ROM.013.009nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum

13:10b.ROM.013.010dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio

13:11b.ROM.013.011et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus

13:12b.ROM.013.012nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis

13:13b.ROM.013.013sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione

13:14b.ROM.013.014sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis

14

14:1b.ROM.014.001infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum

14:2b.ROM.014.002alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat

14:3b.ROM.014.003is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit

14:4b.ROM.014.004tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum

14:5b.ROM.014.005nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet

14:6b.ROM.014.006qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo

14:7b.ROM.014.007nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur

14:8b.ROM.014.008sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus

14:9b.ROM.014.009in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur

14:10b.ROM.014.010tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei

14:11b.ROM.014.011scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo

14:12b.ROM.014.012itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo

14:13b.ROM.014.013non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum

14:14b.ROM.014.014scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est

14:15b.ROM.014.015si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est

14:16b.ROM.014.016non ergo blasphemetur bonum nostrum

14:17b.ROM.014.017non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto

14:18b.ROM.014.018qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus

14:19b.ROM.014.019itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem

14:20b.ROM.014.020noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat

14:21b.ROM.014.021bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur

14:22b.ROM.014.022tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat

14:23b.ROM.014.023qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est

15

15:1b.ROM.015.001debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere

15:2b.ROM.015.002unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem

15:3b.ROM.015.003etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me

15:4b.ROM.015.004quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus

15:5b.ROM.015.005Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum

15:6b.ROM.015.006ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi

15:7b.ROM.015.007propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei

15:8b.ROM.015.008dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum

15:9b.ROM.015.009gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo

15:10b.ROM.015.010et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius

15:11b.ROM.015.011et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi

15:12b.ROM.015.012et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt

15:13b.ROM.015.013Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti

15:14b.ROM.015.014certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere

15:15b.ROM.015.015audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo

15:16b.ROM.015.016ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto

15:17b.ROM.015.017habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum

15:18b.ROM.015.018non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis

15:19b.ROM.015.019in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi

15:20b.ROM.015.020sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem

15:21b.ROM.015.021sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent

15:22b.ROM.015.022propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos

15:23b.ROM.015.023nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis

15:24b.ROM.015.024cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero

15:25b.ROM.015.025nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis

15:26b.ROM.015.026probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem

15:27b.ROM.015.027placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis

15:28b.ROM.015.028hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam

15:29b.ROM.015.029scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam

15:30b.ROM.015.030obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum

15:31b.ROM.015.031ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis

15:32b.ROM.015.032ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum

15:33b.ROM.015.033Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen

16

16:1b.ROM.016.001commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris

16:2b.ROM.016.002ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi

16:3b.ROM.016.003salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu

16:4b.ROM.016.004qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium

16:5b.ROM.016.005et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo

16:6b.ROM.016.006salutate Mariam quae multum laboravit in vobis

16:7b.ROM.016.007salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo

16:8b.ROM.016.008salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino

16:9b.ROM.016.009salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum

16:10b.ROM.016.010salutate Apellen probum in Christo

16:11b.ROM.016.011salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino

16:12b.ROM.016.012salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino

16:13b.ROM.016.013salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam

16:14b.ROM.016.014salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres

16:15b.ROM.016.015salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos

16:16b.ROM.016.016salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi

16:17b.ROM.016.017rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis

16:18b.ROM.016.018huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium

16:19b.ROM.016.019vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo

16:20b.ROM.016.020Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum

16:21b.ROM.016.021salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei

16:22b.ROM.016.022saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino

16:23b.ROM.016.023salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater

16:25b.ROM.016.025ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti

16:26b.ROM.016.026quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito

16:27b.ROM.016.027solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen


Holder of rights
Multilingual Bible Corpus

Citation Suggestion for this Object
TextGrid Repository (2025). Latin Collection. Romans (Latin). Romans (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A383-B