John (Latin)
Ioannes
1
1:1b.JOH.001.001in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum
1:2b.JOH.001.002hoc erat in principio apud Deum
1:3b.JOH.001.003omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est
1:4b.JOH.001.004in ipso vita erat et vita erat lux hominum
1:5b.JOH.001.005et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
1:6b.JOH.001.006fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
1:7b.JOH.001.007hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum
1:8b.JOH.001.008non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
1:9b.JOH.001.009erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum
1:10b.JOH.001.010in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit
1:11b.JOH.001.011in propria venit et sui eum non receperunt
1:12b.JOH.001.012quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius
1:13b.JOH.001.013qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt
1:14b.JOH.001.014et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis
1:15b.JOH.001.015Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat
1:16b.JOH.001.016et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia
1:17b.JOH.001.017quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est
1:18b.JOH.001.018Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit
1:19b.JOH.001.019et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es
1:20b.JOH.001.020et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus
1:21b.JOH.001.021et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non
1:22b.JOH.001.022dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso
1:23b.JOH.001.023ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta
1:24b.JOH.001.024et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis
1:25b.JOH.001.025et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta
1:26b.JOH.001.026respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis
1:27b.JOH.001.027ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti
1:28b.JOH.001.028haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans
1:29b.JOH.001.029altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi
1:30b.JOH.001.030hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat
1:31b.JOH.001.031et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans
1:32b.JOH.001.032et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum
1:33b.JOH.001.033et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto
1:34b.JOH.001.034et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei
1:35b.JOH.001.035altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo
1:36b.JOH.001.036et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei
1:37b.JOH.001.037et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum
1:38b.JOH.001.038conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas
1:39b.JOH.001.039dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima
1:40b.JOH.001.040erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum
1:41b.JOH.001.041invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus
1:42b.JOH.001.042et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus
1:43b.JOH.001.043in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me
1:44b.JOH.001.044erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
1:45b.JOH.001.045invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth
1:46b.JOH.001.046et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide
1:47b.JOH.001.047vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est
1:48b.JOH.001.048dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te
1:49b.JOH.001.049respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel
1:50b.JOH.001.050respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis
1:51b.JOH.001.051et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis
2
2:1b.JOH.002.001et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi
2:2b.JOH.002.002vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias
2:3b.JOH.002.003et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent
2:4b.JOH.002.004et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea
2:5b.JOH.002.005dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite
2:6b.JOH.002.006erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas
2:7b.JOH.002.007dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum
2:8b.JOH.002.008et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt
2:9b.JOH.002.009ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus
2:10b.JOH.002.010et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc
2:11b.JOH.002.011hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius
2:12b.JOH.002.012post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus
2:13b.JOH.002.013et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus
2:14b.JOH.002.014et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes
2:15b.JOH.002.015et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit
2:16b.JOH.002.016et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis
2:17b.JOH.002.017recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me
2:18b.JOH.002.018responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis
2:19b.JOH.002.019respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud
2:20b.JOH.002.020dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud
2:21b.JOH.002.021ille autem dicebat de templo corporis sui
2:22b.JOH.002.022cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus
2:23b.JOH.002.023cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat
2:24b.JOH.002.024ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes
2:25b.JOH.002.025et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine
3
3:1b.JOH.003.001erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum
3:2b.JOH.003.002hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo
3:3b.JOH.003.003respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei
3:4b.JOH.003.004dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci
3:5b.JOH.003.005respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei
3:6b.JOH.003.006quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est
3:7b.JOH.003.007non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo
3:8b.JOH.003.008Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu
3:9b.JOH.003.009respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri
3:10b.JOH.003.010respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras
3:11b.JOH.003.011amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis
3:12b.JOH.003.012si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis
3:13b.JOH.003.013et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo
3:14b.JOH.003.014et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis
3:15b.JOH.003.015ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam
3:16b.JOH.003.016sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam
3:17b.JOH.003.017non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum
3:18b.JOH.003.018qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei
3:19b.JOH.003.019hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera
3:20b.JOH.003.020omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius
3:21b.JOH.003.021qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta
3:22b.JOH.003.022post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat
3:23b.JOH.003.023erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur
3:24b.JOH.003.024nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes
3:25b.JOH.003.025facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione
3:26b.JOH.003.026et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum
3:27b.JOH.003.027respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo
3:28b.JOH.003.028ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum
3:29b.JOH.003.029qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est
3:30b.JOH.003.030illum oportet crescere me autem minui
3:31b.JOH.003.031qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est
3:32b.JOH.003.032et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit
3:33b.JOH.003.033qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est
3:34b.JOH.003.034quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum
3:35b.JOH.003.035Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius
3:36b.JOH.003.036qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum
4
4:1b.JOH.004.001ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes
4:2b.JOH.004.002quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius
4:3b.JOH.004.003reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam
4:4b.JOH.004.004oportebat autem eum transire per Samariam
4:5b.JOH.004.005venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo
4:6b.JOH.004.006erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta
4:7b.JOH.004.007venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere
4:8b.JOH.004.008discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent
4:9b.JOH.004.009dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis
4:10b.JOH.004.010respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam
4:11b.JOH.004.011dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam
4:12b.JOH.004.012numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius
4:13b.JOH.004.013respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum
4:14b.JOH.004.014sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam
4:15b.JOH.004.015dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire
4:16b.JOH.004.016dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc
4:17b.JOH.004.017respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum
4:18b.JOH.004.018quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti
4:19b.JOH.004.019dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu
4:20b.JOH.004.020patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet
4:21b.JOH.004.021dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem
4:22b.JOH.004.022vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est
4:23b.JOH.004.023sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum
4:24b.JOH.004.024spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare
4:25b.JOH.004.025dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia
4:26b.JOH.004.026dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum
4:27b.JOH.004.027et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea
4:28b.JOH.004.028reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus
4:29b.JOH.004.029venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus
4:30b.JOH.004.030exierunt de civitate et veniebant ad eum
4:31b.JOH.004.031interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca
4:32b.JOH.004.032ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis
4:33b.JOH.004.033dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare
4:34b.JOH.004.034dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius
4:35b.JOH.004.035nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem
4:36b.JOH.004.036et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit
4:37b.JOH.004.037in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit
4:38b.JOH.004.038ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis
4:39b.JOH.004.039ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci
4:40b.JOH.004.040cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies
4:41b.JOH.004.041et multo plures crediderunt propter sermonem eius
4:42b.JOH.004.042et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi
4:43b.JOH.004.043post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam
4:44b.JOH.004.044ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet
4:45b.JOH.004.045cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum
4:46b.JOH.004.046venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum
4:47b.JOH.004.047hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori
4:48b.JOH.004.048dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis
4:49b.JOH.004.049dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus
4:50b.JOH.004.050dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat
4:51b.JOH.004.051iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret
4:52b.JOH.004.052interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris
4:53b.JOH.004.053cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota
4:54b.JOH.004.054hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam
5
5:1b.JOH.005.001post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis
5:2b.JOH.005.002est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens
5:3b.JOH.005.003in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum
5:5b.JOH.005.005erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua
5:6b.JOH.005.006hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri
5:7b.JOH.005.007respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit
5:8b.JOH.005.008dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula
5:9b.JOH.005.009et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die
5:10b.JOH.005.010dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum
5:11b.JOH.005.011respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula
5:12b.JOH.005.012interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula
5:13b.JOH.005.013is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco
5:14b.JOH.005.014postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat
5:15b.JOH.005.015abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum
5:16b.JOH.005.016propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato
5:17b.JOH.005.017Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor
5:18b.JOH.005.018propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis
5:19b.JOH.005.019amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit
5:20b.JOH.005.020Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini
5:21b.JOH.005.021sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat
5:22b.JOH.005.022neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio
5:23b.JOH.005.023ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum
5:24b.JOH.005.024amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam
5:25b.JOH.005.025amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent
5:26b.JOH.005.026sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso
5:27b.JOH.005.027et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est
5:28b.JOH.005.028nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius
5:29b.JOH.005.029et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii
5:30b.JOH.005.030non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me
5:31b.JOH.005.031si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum
5:32b.JOH.005.032alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me
5:33b.JOH.005.033vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati
5:34b.JOH.005.034ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis
5:35b.JOH.005.035ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius
5:36b.JOH.005.036ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit
5:37b.JOH.005.037et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis
5:38b.JOH.005.038et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis
5:39b.JOH.005.039scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me
5:40b.JOH.005.040et non vultis venire ad me ut vitam habeatis
5:41b.JOH.005.041claritatem ab hominibus non accipio
5:42b.JOH.005.042sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis
5:43b.JOH.005.043ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis
5:44b.JOH.005.044quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis
5:45b.JOH.005.045nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis
5:46b.JOH.005.046si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit
5:47b.JOH.005.047si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis
6
6:1b.JOH.006.001post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis
6:2b.JOH.006.002et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur
6:3b.JOH.006.003subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis
6:4b.JOH.006.004erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum
6:5b.JOH.006.005cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii
6:6b.JOH.006.006hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus
6:7b.JOH.006.007respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat
6:8b.JOH.006.008dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri
6:9b.JOH.006.009est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos
6:10b.JOH.006.010dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia
6:11b.JOH.006.011accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant
6:12b.JOH.006.012ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant
6:13b.JOH.006.013collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt
6:14b.JOH.006.014illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum
6:15b.JOH.006.015Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus
6:16b.JOH.006.016ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare
6:17b.JOH.006.017et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus
6:18b.JOH.006.018mare autem vento magno flante exsurgebat
6:19b.JOH.006.019cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt
6:20b.JOH.006.020ille autem dicit eis ego sum nolite timere
6:21b.JOH.006.021voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant
6:22b.JOH.006.022altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent
6:23b.JOH.006.023aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino
6:24b.JOH.006.024cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum
6:25b.JOH.006.025et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti
6:26b.JOH.006.026respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis
6:27b.JOH.006.027operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus
6:28b.JOH.006.028dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei
6:29b.JOH.006.029respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille
6:30b.JOH.006.030dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris
6:31b.JOH.006.031patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare
6:32b.JOH.006.032dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum
6:33b.JOH.006.033panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo
6:34b.JOH.006.034dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc
6:35b.JOH.006.035dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam
6:36b.JOH.006.036sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis
6:37b.JOH.006.037omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras
6:38b.JOH.006.038quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me
6:39b.JOH.006.039haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die
6:40b.JOH.006.040haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die
6:41b.JOH.006.041murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis qui de caelo descendi
6:42b.JOH.006.042et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi
6:43b.JOH.006.043respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicem
6:44b.JOH.006.044nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die
6:45b.JOH.006.045est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me
6:46b.JOH.006.046non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem
6:47b.JOH.006.047amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam
6:48b.JOH.006.048ego sum panis vitae
6:49b.JOH.006.049patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt
6:50b.JOH.006.050hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur
6:51b.JOH.006.051ego sum panis vivus qui de caelo descendi
6:52b.JOH.006.052si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita
6:53b.JOH.006.053litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum
6:54b.JOH.006.054dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis
6:55b.JOH.006.055qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die
6:56b.JOH.006.056caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus
6:57b.JOH.006.057qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo
6:58b.JOH.006.058sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me
6:59b.JOH.006.059hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum
6:60b.JOH.006.060haec dixit in synagoga docens in Capharnaum
6:61b.JOH.006.061multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire
6:62b.JOH.006.062sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat
6:63b.JOH.006.063si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius
6:64b.JOH.006.064spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt
6:65b.JOH.006.065sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum
6:66b.JOH.006.066et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo
6:67b.JOH.006.067ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant
6:68b.JOH.006.068dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire
6:69b.JOH.006.069respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes
6:70b.JOH.006.070et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei
6:71b.JOH.006.071respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est
6:72b.JOH.006.072dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim
7
7:1b.JOH.007.001post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere
7:2b.JOH.007.002erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia
7:3b.JOH.007.003dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis
7:4b.JOH.007.004nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo
7:5b.JOH.007.005neque enim fratres eius credebant in eum
7:6b.JOH.007.006dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum
7:7b.JOH.007.007non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt
7:8b.JOH.007.008vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est
7:9b.JOH.007.009haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea
7:10b.JOH.007.010ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto
7:11b.JOH.007.011Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille
7:12b.JOH.007.012et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas
7:13b.JOH.007.013nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum
7:14b.JOH.007.014iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat
7:15b.JOH.007.015et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit
7:16b.JOH.007.016respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me
7:17b.JOH.007.017si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar
7:18b.JOH.007.018qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est
7:19b.JOH.007.019nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem
7:20b.JOH.007.020quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere
7:21b.JOH.007.021respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini
7:22b.JOH.007.022propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem
7:23b.JOH.007.023si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato
7:24b.JOH.007.024nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate
7:25b.JOH.007.025dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere
7:26b.JOH.007.026et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus
7:27b.JOH.007.027sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit
7:28b.JOH.007.028clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis
7:29b.JOH.007.029ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit
7:30b.JOH.007.030quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius
7:31b.JOH.007.031de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit
7:32b.JOH.007.032audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum
7:33b.JOH.007.033dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me
7:34b.JOH.007.034quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire
7:35b.JOH.007.035dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes
7:36b.JOH.007.036quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire
7:37b.JOH.007.037in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat
7:38b.JOH.007.038qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae
7:39b.JOH.007.039hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus
7:40b.JOH.007.040ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta
7:41b.JOH.007.041alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit
7:42b.JOH.007.042nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus
7:43b.JOH.007.043dissensio itaque facta est in turba propter eum
7:44b.JOH.007.044quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus
7:45b.JOH.007.045venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum
7:46b.JOH.007.046responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo
7:47b.JOH.007.047responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis
7:48b.JOH.007.048numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis
7:49b.JOH.007.049sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt
7:50b.JOH.007.050dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis
7:51b.JOH.007.051numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat
7:52b.JOH.007.052responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit
7:53b.JOH.007.053et reversi sunt unusquisque in domum suam
8
8:1b.JOH.008.001Iesus autem perrexit in montem Oliveti
8:2b.JOH.008.002et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos
8:3b.JOH.008.003adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio
8:4b.JOH.008.004et dixerunt ei magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio
8:5b.JOH.008.005in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis
8:6b.JOH.008.006haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra
8:7b.JOH.008.007cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat
8:8b.JOH.008.008et iterum se inclinans scribebat in terra
8:9b.JOH.008.009audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans
8:10b.JOH.008.010erigens autem se Iesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te condemnavit
8:11b.JOH.008.011quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccare
8:12b.JOH.008.012iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae
8:13b.JOH.008.013dixerunt ergo ei Pharisaei tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum
8:14b.JOH.008.014respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado
8:15b.JOH.008.015vos secundum carnem iudicatis ego non iudico quemquam
8:16b.JOH.008.016et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater
8:17b.JOH.008.017et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est
8:18b.JOH.008.018ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater
8:19b.JOH.008.019dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Iesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis
8:20b.JOH.008.020haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius
8:21b.JOH.008.021dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire
8:22b.JOH.008.022dicebant ergo Iudaei numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire
8:23b.JOH.008.023et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum vos de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo
8:24b.JOH.008.024dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro
8:25b.JOH.008.025dicebant ergo ei tu quis es dixit eis Iesus principium quia et loquor vobis
8:26b.JOH.008.026multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo
8:27b.JOH.008.027et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat
8:28b.JOH.008.028dixit ergo eis Iesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me Pater haec loquor
8:29b.JOH.008.029et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quae placita sunt ei facio semper
8:30b.JOH.008.030haec illo loquente multi crediderunt in eum
8:31b.JOH.008.031dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis
8:32b.JOH.008.032et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos
8:33b.JOH.008.033responderunt ei semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis
8:34b.JOH.008.034respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati
8:35b.JOH.008.035servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in aeternum
8:36b.JOH.008.036si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis
8:37b.JOH.008.037scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis
8:38b.JOH.008.038ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis
8:39b.JOH.008.039responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite
8:40b.JOH.008.040nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit
8:41b.JOH.008.041vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum
8:42b.JOH.008.042dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit
8:43b.JOH.008.043quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum
8:44b.JOH.008.044vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius
8:45b.JOH.008.045ego autem quia veritatem dico non creditis mihi
8:46b.JOH.008.046quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi
8:47b.JOH.008.047qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis
8:48b.JOH.008.048responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes
8:49b.JOH.008.049respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me
8:50b.JOH.008.050ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerit et iudicat
8:51b.JOH.008.051amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum
8:52b.JOH.008.052dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum
8:53b.JOH.008.053numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis
8:54b.JOH.008.054respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est
8:55b.JOH.008.055et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem eius servo
8:56b.JOH.008.056Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est
8:57b.JOH.008.057dixerunt ergo Iudaei ad eum quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti
8:58b.JOH.008.058dixit eis Iesus amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum
8:59b.JOH.008.059tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templo
9
9:1b.JOH.009.001et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate
9:2b.JOH.009.002et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur
9:3b.JOH.009.003respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo
9:4b.JOH.009.004me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari
9:5b.JOH.009.005quamdiu in mundo sum lux sum mundi
9:6b.JOH.009.006haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius
9:7b.JOH.009.007et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns
9:8b.JOH.009.008itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est
9:9b.JOH.009.009alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum
9:10b.JOH.009.010dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi
9:11b.JOH.009.011respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi
9:12b.JOH.009.012dixerunt ei ubi est ille ait nescio
9:13b.JOH.009.013adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat
9:14b.JOH.009.014erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius
9:15b.JOH.009.015iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video
9:16b.JOH.009.016dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis
9:17b.JOH.009.017dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est
9:18b.JOH.009.018non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat
9:19b.JOH.009.019et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt
9:20b.JOH.009.020responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est
9:21b.JOH.009.021quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur
9:22b.JOH.009.022haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret
9:23b.JOH.009.023propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate
9:24b.JOH.009.024vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est
9:25b.JOH.009.025dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video
9:26b.JOH.009.026dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos
9:27b.JOH.009.027respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri
9:28b.JOH.009.028maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus
9:29b.JOH.009.029nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit
9:30b.JOH.009.030respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos
9:31b.JOH.009.031scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit
9:32b.JOH.009.032a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati
9:33b.JOH.009.033nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam
9:34b.JOH.009.034responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras
9:35b.JOH.009.035audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei
9:36b.JOH.009.036respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum
9:37b.JOH.009.037et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est
9:38b.JOH.009.038at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum
9:39b.JOH.009.039dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant
9:40b.JOH.009.040et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus
9:41b.JOH.009.041dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet
10
10:1b.JOH.010.001amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro
10:2b.JOH.010.002qui autem intrat per ostium pastor est ovium
10:3b.JOH.010.003huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas
10:4b.JOH.010.004et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius
10:5b.JOH.010.005alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum
10:6b.JOH.010.006hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis
10:7b.JOH.010.007dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium
10:8b.JOH.010.008omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves
10:9b.JOH.010.009ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet
10:10b.JOH.010.010fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant
10:11b.JOH.010.011ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus
10:12b.JOH.010.012mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves
10:13b.JOH.010.013mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus
10:14b.JOH.010.014ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae
10:15b.JOH.010.015sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus
10:16b.JOH.010.016et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor
10:17b.JOH.010.017propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam
10:18b.JOH.010.018nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo
10:19b.JOH.010.019dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos
10:20b.JOH.010.020dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis
10:21b.JOH.010.021alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire
10:22b.JOH.010.022facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat
10:23b.JOH.010.023et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis
10:24b.JOH.010.024circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam
10:25b.JOH.010.025respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me
10:26b.JOH.010.026sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis
10:27b.JOH.010.027oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me
10:28b.JOH.010.028et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea
10:29b.JOH.010.029Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei
10:30b.JOH.010.030ego et Pater unum sumus
10:31b.JOH.010.031sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum
10:32b.JOH.010.032respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis
10:33b.JOH.010.033responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum
10:34b.JOH.010.034respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis
10:35b.JOH.010.035si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura
10:36b.JOH.010.036quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum
10:37b.JOH.010.037si non facio opera Patris mei nolite credere mihi
10:38b.JOH.010.038si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre
10:39b.JOH.010.039quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum
10:40b.JOH.010.040et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic
10:41b.JOH.010.041et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum
10:42b.JOH.010.042omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum
11
11:1b.JOH.011.001erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius
11:2b.JOH.011.002Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur
11:3b.JOH.011.003miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur
11:4b.JOH.011.004audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam
11:5b.JOH.011.005diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum
11:6b.JOH.011.006ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus
11:7b.JOH.011.007deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum
11:8b.JOH.011.008dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc
11:9b.JOH.011.009respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt
11:10b.JOH.011.010si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo
11:11b.JOH.011.011haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum
11:12b.JOH.011.012dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit
11:13b.JOH.011.013dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret
11:14b.JOH.011.014tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est
11:15b.JOH.011.015et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum
11:16b.JOH.011.016dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo
11:17b.JOH.011.017venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem
11:18b.JOH.011.018erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim
11:19b.JOH.011.019multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo
11:20b.JOH.011.020Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat
11:21b.JOH.011.021dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus
11:22b.JOH.011.022sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus
11:23b.JOH.011.023dicit illi Iesus resurget frater tuus
11:24b.JOH.011.024dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die
11:25b.JOH.011.025dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet
11:26b.JOH.011.026et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc
11:27b.JOH.011.027ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti
11:28b.JOH.011.028et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te
11:29b.JOH.011.029illa ut audivit surgit cito et venit ad eum
11:30b.JOH.011.030nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha
11:31b.JOH.011.031Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi
11:32b.JOH.011.032Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus
11:33b.JOH.011.033Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum
11:34b.JOH.011.034et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide
11:35b.JOH.011.035et lacrimatus est Iesus
11:36b.JOH.011.036dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum
11:37b.JOH.011.037quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur
11:38b.JOH.011.038Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei
11:39b.JOH.011.039ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est
11:40b.JOH.011.040dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei
11:41b.JOH.011.041tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me
11:42b.JOH.011.042ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti
11:43b.JOH.011.043haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras
11:44b.JOH.011.044et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire
11:45b.JOH.011.045multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum
11:46b.JOH.011.046quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus
11:47b.JOH.011.047collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit
11:48b.JOH.011.048si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem
11:49b.JOH.011.049unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam
11:50b.JOH.011.050nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat
11:51b.JOH.011.051hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente
11:52b.JOH.011.052et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum
11:53b.JOH.011.053ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum
11:54b.JOH.011.054Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis
11:55b.JOH.011.055proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos
11:56b.JOH.011.056quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum
11:57b.JOH.011.057dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum
12
12:1b.JOH.012.001Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus
12:2b.JOH.012.002fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo
12:3b.JOH.012.003Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti
12:4b.JOH.012.004dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus
12:5b.JOH.012.005quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis
12:6b.JOH.012.006dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat
12:7b.JOH.012.007dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud
12:8b.JOH.012.008pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis
12:9b.JOH.012.009cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis
12:10b.JOH.012.010cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent
12:11b.JOH.012.011quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum
12:12b.JOH.012.012in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma
12:13b.JOH.012.013acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel
12:14b.JOH.012.014et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est
12:15b.JOH.012.015noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae
12:16b.JOH.012.016haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei
12:17b.JOH.012.017testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis
12:18b.JOH.012.018propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum
12:19b.JOH.012.019Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit
12:20b.JOH.012.020erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo
12:21b.JOH.012.021hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre
12:22b.JOH.012.022venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu
12:23b.JOH.012.023Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis
12:24b.JOH.012.024amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit
12:25b.JOH.012.025ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam
12:26b.JOH.012.026si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus
12:27b.JOH.012.027nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc
12:28b.JOH.012.028Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo
12:29b.JOH.012.029turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est
12:30b.JOH.012.030respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos
12:31b.JOH.012.031nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras
12:32b.JOH.012.032et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum
12:33b.JOH.012.033hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus
12:34b.JOH.012.034respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis
12:35b.JOH.012.035dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat
12:36b.JOH.012.036dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis
12:37b.JOH.012.037cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum
12:38b.JOH.012.038ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est
12:39b.JOH.012.039propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias
12:40b.JOH.012.040excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos
12:41b.JOH.012.041haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo
12:42b.JOH.012.042verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur
12:43b.JOH.012.043dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei
12:44b.JOH.012.044Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me
12:45b.JOH.012.045et qui videt me videt eum qui misit me
12:46b.JOH.012.046ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat
12:47b.JOH.012.047et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum
12:48b.JOH.012.048qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die
12:49b.JOH.012.049quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar
12:50b.JOH.012.050et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor
13
13:1b.JOH.013.001ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos
13:2b.JOH.013.002et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis
13:3b.JOH.013.003sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit
13:4b.JOH.013.004surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se
13:5b.JOH.013.005deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus
13:6b.JOH.013.006venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes
13:7b.JOH.013.007respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea
13:8b.JOH.013.008dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum
13:9b.JOH.013.009dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput
13:10b.JOH.013.010dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes
13:11b.JOH.013.011sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes
13:12b.JOH.013.012postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis
13:13b.JOH.013.013vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim
13:14b.JOH.013.014si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes
13:15b.JOH.013.015exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis
13:16b.JOH.013.016amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum
13:17b.JOH.013.017si haec scitis beati eritis si feceritis ea
13:18b.JOH.013.018non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum
13:19b.JOH.013.019amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum
13:20b.JOH.013.020amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit
13:21b.JOH.013.021cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me
13:22b.JOH.013.022aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret
13:23b.JOH.013.023erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus
13:24b.JOH.013.024innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit
13:25b.JOH.013.025itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est
13:26b.JOH.013.026respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis
13:27b.JOH.013.027et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius
13:28b.JOH.013.028hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei
13:29b.JOH.013.029quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret
13:30b.JOH.013.030cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox
13:31b.JOH.013.031cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo
13:32b.JOH.013.032si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum
13:33b.JOH.013.033filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo
13:34b.JOH.013.034mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem
13:35b.JOH.013.035in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem
13:36b.JOH.013.036dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea
13:37b.JOH.013.037dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam
13:38b.JOH.013.038respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges
14
14:1b.JOH.014.001non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite
14:2b.JOH.014.002in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum
14:3b.JOH.014.003et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis
14:4b.JOH.014.004et quo ego vado scitis et viam scitis
14:5b.JOH.014.005dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire
14:6b.JOH.014.006dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me
14:7b.JOH.014.007si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum
14:8b.JOH.014.008dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis
14:9b.JOH.014.009dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem
14:10b.JOH.014.010non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera
14:11b.JOH.014.011non creditis quia ego in Patre et Pater in me est
14:12b.JOH.014.012alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado
14:13b.JOH.014.013et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio
14:14b.JOH.014.014si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam
14:15b.JOH.014.015si diligitis me mandata mea servate
14:16b.JOH.014.016et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum
14:17b.JOH.014.017Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit
14:18b.JOH.014.018non relinquam vos orfanos veniam ad vos
14:19b.JOH.014.019adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis
14:20b.JOH.014.020in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis
14:21b.JOH.014.021qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum
14:22b.JOH.014.022dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo
14:23b.JOH.014.023respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus
14:24b.JOH.014.024qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris
14:25b.JOH.014.025haec locutus sum vobis apud vos manens
14:26b.JOH.014.026paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis
14:27b.JOH.014.027pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet
14:28b.JOH.014.028audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est
14:29b.JOH.014.029et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis
14:30b.JOH.014.030iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam
14:31b.JOH.014.031sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc
15
15:1b.JOH.015.001ego sum vitis vera et Pater meus agricola est
15:2b.JOH.015.002omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat
15:3b.JOH.015.003iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis
15:4b.JOH.015.004manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis
15:5b.JOH.015.005ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere
15:6b.JOH.015.006si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent
15:7b.JOH.015.007si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis
15:8b.JOH.015.008in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli
15:9b.JOH.015.009sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea
15:10b.JOH.015.010si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione
15:11b.JOH.015.011haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur
15:12b.JOH.015.012hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos
15:13b.JOH.015.013maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis
15:14b.JOH.015.014vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis
15:15b.JOH.015.015iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis
15:16b.JOH.015.016non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis
15:17b.JOH.015.017haec mando vobis ut diligatis invicem
15:18b.JOH.015.018si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit
15:19b.JOH.015.019si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus
15:20b.JOH.015.020mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt
15:21b.JOH.015.021sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me
15:22b.JOH.015.022si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo
15:23b.JOH.015.023qui me odit et Patrem meum odit
15:24b.JOH.015.024si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum
15:25b.JOH.015.025sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis
15:26b.JOH.015.026cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me
15:27b.JOH.015.027et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis
16
16:1b.JOH.016.001haec locutus sum vobis ut non scandalizemini
16:2b.JOH.016.002absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo
16:3b.JOH.016.003et haec facient quia non noverunt Patrem neque me
16:4b.JOH.016.004sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis
16:5b.JOH.016.005haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis
16:6b.JOH.016.006sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum
16:7b.JOH.016.007sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos
16:8b.JOH.016.008et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio
16:9b.JOH.016.009de peccato quidem quia non credunt in me
16:10b.JOH.016.010de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me
16:11b.JOH.016.011de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est
16:12b.JOH.016.012adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo
16:13b.JOH.016.013cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis
16:14b.JOH.016.014ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis
16:15b.JOH.016.015omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis
16:16b.JOH.016.016modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem
16:17b.JOH.016.017dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem
16:18b.JOH.016.018dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur
16:19b.JOH.016.019cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me
16:20b.JOH.016.020amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium
16:21b.JOH.016.021mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum
16:22b.JOH.016.022et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis
16:23b.JOH.016.023et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis
16:24b.JOH.016.024usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum
16:25b.JOH.016.025haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis
16:26b.JOH.016.026illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis
16:27b.JOH.016.027ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi
16:28b.JOH.016.028exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem
16:29b.JOH.016.029dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis
16:30b.JOH.016.030nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi
16:31b.JOH.016.031respondit eis Iesus modo creditis
16:32b.JOH.016.032ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est
16:33b.JOH.016.033haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum
17
17:1b.JOH.017.001haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet te
17:2b.JOH.017.002sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam
17:3b.JOH.017.003haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum
17:4b.JOH.017.004ego te clarificavi super terram opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam
17:5b.JOH.017.005et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te
17:6b.JOH.017.006manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt
17:7b.JOH.017.007nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt
17:8b.JOH.017.008quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti
17:9b.JOH.017.009ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt
17:10b.JOH.017.010et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis
17:11b.JOH.017.011et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos
17:12b.JOH.017.012cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur
17:13b.JOH.017.013nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis
17:14b.JOH.017.014ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo
17:15b.JOH.017.015non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo
17:16b.JOH.017.016de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo
17:17b.JOH.017.017sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est
17:18b.JOH.017.018sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum
17:19b.JOH.017.019et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate
17:20b.JOH.017.020non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me
17:21b.JOH.017.021ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti
17:22b.JOH.017.022et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumus
17:23b.JOH.017.023ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti
17:24b.JOH.017.024Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi
17:25b.JOH.017.025Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti
17:26b.JOH.017.026et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis
18
18:1b.JOH.018.001haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius
18:2b.JOH.018.002sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis
18:3b.JOH.018.003Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armis
18:4b.JOH.018.004Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem quaeritis
18:5b.JOH.018.005responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis
18:6b.JOH.018.006ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram
18:7b.JOH.018.007iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem dixerunt Iesum Nazarenum
18:8b.JOH.018.008respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quaeritis sinite hos abire
18:9b.JOH.018.009ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam
18:10b.JOH.018.010Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem nomen servo Malchus
18:11b.JOH.018.011dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum
18:12b.JOH.018.012cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum
18:13b.JOH.018.013et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illius
18:14b.JOH.018.014erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo
18:15b.JOH.018.015sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis
18:16b.JOH.018.016Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum
18:17b.JOH.018.017dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex discipulis es hominis istius dicit ille non sum
18:18b.JOH.018.018stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se
18:19b.JOH.018.019pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius
18:20b.JOH.018.020respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil
18:21b.JOH.018.021quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae dixerim ego
18:22b.JOH.018.022haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic respondes pontifici
18:23b.JOH.018.023respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me caedis
18:24b.JOH.018.024et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem
18:25b.JOH.018.025erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis eius es negavit ille et dixit non sum
18:26b.JOH.018.026dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo
18:27b.JOH.018.027iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit
18:28b.JOH.018.028adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha
18:29b.JOH.018.029exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc
18:30b.JOH.018.030responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum
18:31b.JOH.018.031dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet interficere quemquam
18:32b.JOH.018.032ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua esset morte moriturus
18:33b.JOH.018.033introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum
18:34b.JOH.018.034et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me
18:35b.JOH.018.035respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti
18:36b.JOH.018.036respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis nunc autem meum regnum non est hinc
18:37b.JOH.018.037dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem
18:38b.JOH.018.038dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam
18:39b.JOH.018.039est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum
18:40b.JOH.018.040clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas latro
19
19:1b.JOH.019.001tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit
19:2b.JOH.019.002et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum
19:3b.JOH.019.003et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum et dabant ei alapas
19:4b.JOH.019.004exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras
19:5b.JOH.019.005ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo
19:6b.JOH.019.006cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam
19:7b.JOH.019.007responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit
19:8b.JOH.019.008cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit
19:9b.JOH.019.009et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde es tu Iesus autem responsum non dedit ei
19:10b.JOH.019.010dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te
19:11b.JOH.019.011respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet
19:12b.JOH.019.012exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesari
19:13b.JOH.019.013Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha
19:14b.JOH.019.014erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis ecce rex vester
19:15b.JOH.019.015illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem
19:16b.JOH.019.016tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxerunt
19:17b.JOH.019.017et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha
19:18b.JOH.019.018ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum
19:19b.JOH.019.019scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum
19:20b.JOH.019.020hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine
19:21b.JOH.019.021dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum
19:22b.JOH.019.022respondit Pilatus quod scripsi scripsi
19:23b.JOH.019.023milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum
19:24b.JOH.019.024dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec fecerunt
19:25b.JOH.019.025stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene
19:26b.JOH.019.026cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus
19:27b.JOH.019.027deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua
19:28b.JOH.019.028postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio
19:29b.JOH.019.029vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius
19:30b.JOH.019.030cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum
19:31b.JOH.019.031Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur
19:32b.JOH.019.032venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo
19:33b.JOH.019.033ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura
19:34b.JOH.019.034sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua
19:35b.JOH.019.035et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis
19:36b.JOH.019.036facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eo
19:37b.JOH.019.037et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixerunt
19:38b.JOH.019.038post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu
19:39b.JOH.019.039venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum
19:40b.JOH.019.040acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire
19:41b.JOH.019.041erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat
19:42b.JOH.019.042ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum
20
20:1b.JOH.020.001una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento
20:2b.JOH.020.002cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum
20:3b.JOH.020.003exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum
20:4b.JOH.020.004currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum
20:5b.JOH.020.005et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit
20:6b.JOH.020.006venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita
20:7b.JOH.020.007et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum
20:8b.JOH.020.008tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit
20:9b.JOH.020.009nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere
20:10b.JOH.020.010abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli
20:11b.JOH.020.011Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum
20:12b.JOH.020.012et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu
20:13b.JOH.020.013dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum
20:14b.JOH.020.014haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est
20:15b.JOH.020.015dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam
20:16b.JOH.020.016dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister
20:17b.JOH.020.017dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum
20:18b.JOH.020.018venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi
20:19b.JOH.020.019cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis
20:20b.JOH.020.020et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino
20:21b.JOH.020.021dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos
20:22b.JOH.020.022hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum
20:23b.JOH.020.023quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt
20:24b.JOH.020.024Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Iesus
20:25b.JOH.020.025dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam
20:26b.JOH.020.026et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis
20:27b.JOH.020.027deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis
20:28b.JOH.020.028respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus
20:29b.JOH.020.029dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt
20:30b.JOH.020.030multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc
20:31b.JOH.020.031haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius
21
21:1b.JOH.021.001postea manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis manifestavit autem sic
21:2b.JOH.021.002erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et Nathanahel qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo
21:3b.JOH.021.003dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte nihil prendiderunt
21:4b.JOH.021.004mane autem iam facto stetit Iesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est
21:5b.JOH.021.005dicit ergo eis Iesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei non
21:6b.JOH.021.006dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium
21:7b.JOH.021.007dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare
21:8b.JOH.021.008alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium
21:9b.JOH.021.009ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem
21:10b.JOH.021.010dicit eis Iesus adferte de piscibus quos prendidistis nunc
21:11b.JOH.021.011ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissum rete
21:12b.JOH.021.012dicit eis Iesus venite prandete et nemo audebat discentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus esset
21:13b.JOH.021.013et venit Iesus et accepit panem et dat eis et piscem similiter
21:14b.JOH.021.014hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis cum surrexisset a mortuis
21:15b.JOH.021.015cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Iesus Simon Iohannis diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos
21:16b.JOH.021.016dicit ei iterum Simon Iohannis diligis me ait illi etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos
21:17b.JOH.021.017dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas
21:18b.JOH.021.018amen amen dico tibi cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo non vis
21:19b.JOH.021.019hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum et hoc cum dixisset dicit ei sequere me
21:20b.JOH.021.020conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine quis est qui tradit te
21:21b.JOH.021.021hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Iesu Domine hic autem quid
21:22b.JOH.021.022dicit ei Iesus si sic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequere
21:23b.JOH.021.023exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Iesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te
21:24b.JOH.021.024hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium eius
21:25b.JOH.021.025sunt autem et alia multa quae fecit Iesus quae si scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros amen
- Holder of rights
- Multilingual Bible Corpus
- Citation Suggestion for this Object
- TextGrid Repository (2025). Latin Collection. John (Latin). John (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A37D-4