Zephaniah (Latin)
Sophonias
1
1:1b.ZEP.001.001verbum Domini quod factum est ad Sofoniam filium Chusi filium Godoliae filii Amariae filii Ezechiae in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda
1:2b.ZEP.001.002congregans congregabo omnia a facie terrae dicit Dominus
1:3b.ZEP.001.003congregans hominem et pecus congregans volatile caeli et pisces maris et ruinae impiorum erunt et disperdam homines a facie terrae dicit Dominus
1:4b.ZEP.001.004et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitantes Hierusalem et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina aedituorum cum sacerdotibus
1:5b.ZEP.001.005et eos qui adorant super tecta militiam caeli et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchom
1:6b.ZEP.001.006et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quaesierunt Dominum nec investigaverunt eum
1:7b.ZEP.001.007silete a facie Domini Dei quia iuxta est dies Domini quia praeparavit Dominus hostiam sanctificavit vocatos suos
1:8b.ZEP.001.008et erit in die hostiae Domini visitabo super principes et super filios regis et super omnes qui induti sunt veste peregrina
1:9b.ZEP.001.009et visitabo omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa qui conplent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo
1:10b.ZEP.001.010et erit in die illa dicit Dominus vox clamoris a porta Piscium et ululatus a secunda et contritio magna a collibus
1:11b.ZEP.001.011ululate habitatores pilae conticuit omnis populus Chanaan disperierunt omnes involuti argento
1:12b.ZEP.001.012et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis non faciet bene Dominus et non faciet male
1:13b.ZEP.001.013et erit fortitudo eorum in direptionem et domus eorum in desertum et aedificabunt domos et non habitabunt et plantabunt vineas et non bibent vinum earum
1:14b.ZEP.001.014iuxta est dies Domini magnus iuxta et velox nimis vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis
1:15b.ZEP.001.015dies irae dies illa dies tribulationis et angustiae dies calamitatis et miseriae dies tenebrarum et caliginis dies nebulae et turbinis
1:16b.ZEP.001.016dies tubae et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos
1:17b.ZEP.001.017et tribulabo homines et ambulabunt ut caeci quia Domino peccaverunt et effundetur sanguis eorum sicut humus et corpus eorum sicut stercora
1:18b.ZEP.001.018sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini in igne zeli eius devorabitur omnis terra quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram
2
2:1b.ZEP.002.001convenite congregamini gens non amabilis
2:2b.ZEP.002.002priusquam pariat iussio quasi pulverem transeuntem diem antequam veniat super vos ira furoris Domini antequam veniat super vos dies furoris Domini
2:3b.ZEP.002.003quaerite Dominum omnes mansueti terrae qui iudicium eius estis operati quaerite iustum quaerite mansuetum si quo modo abscondamini in die furoris Domini
2:4b.ZEP.002.004quia Gaza destructa erit et Ascalon in desertum Azotum in meridie eicient et Accaron eradicabitur
2:5b.ZEP.002.005vae qui habitatis funiculum maris gens perditorum verbum Domini super vos Chanaan terra Philisthinorum et disperdam te ita ut non sit inhabitator
2:6b.ZEP.002.006et erit funiculus maris requies pastorum et caulae pecorum
2:7b.ZEP.002.007et erit funiculus eius qui remanserit de domo Iuda ibi pascentur in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent quia visitabit eos Dominus Deus eorum et avertet captivitatem eorum
2:8b.ZEP.002.008audivi obprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon quae exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos eorum
2:9b.ZEP.002.009propterea vivo ego dicit Dominus exercituum Deus Israhel quia Moab ut Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorra siccitas spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum reliquiae populi mei diripient illos residui gentis meae possidebunt eos
2:10b.ZEP.002.010hoc eis eveniet pro superbia sua quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum
2:11b.ZEP.002.011horribilis Dominus super eos et adtenuabit omnes deos terrae et adorabunt eum vir de loco suo omnes insulae gentium
2:12b.ZEP.002.012sed et vos Aethiopes interfecti gladio meo eritis
2:13b.ZEP.002.013et extendet manum suam super aquilonem et perdet Assur et ponet speciosam in solitudinem et in invium et quasi desertum
2:14b.ZEP.002.014et accubabunt in medio eius greges omnes bestiae gentium et onocrotalus et ericius in liminibus eius morabuntur vox cantantis in fenestra corvus in superliminari quoniam adtenuabo robur eius
2:15b.ZEP.002.015haec est civitas gloriosa habitans in confidentia quae dicebat in corde suo ego sum et extra me non est alia amplius quomodo facta est in desertum cubile bestiae omnis qui transit per eam sibilabit et movebit manum suam
3
3:1b.ZEP.003.001vae provocatrix et redempta civitas columba
3:2b.ZEP.003.002non audivit vocem et non suscepit disciplinam in Domino non est confisa ad Deum suum non adpropiavit
3:3b.ZEP.003.003principes eius in medio eius quasi leones rugientes iudices eius lupi vespere non relinquebant in mane
3:4b.ZEP.003.004prophetae eius vesani viri infideles sacerdotes eius polluerunt sanctum iniuste egerunt contra legem
3:5b.ZEP.003.005Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem mane mane iudicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus confusionem
3:6b.ZEP.003.006disperdi gentes et dissipati sunt anguli earum desertas feci vias eorum dum non est qui transeat desolatae sunt civitates eorum non remanente viro nec ullo habitatore
3:7b.ZEP.003.007dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non peribit habitaculum eius propter omnia in quibus visitavi eam verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas
3:8b.ZEP.003.008quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis meae in futurum quia iudicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra
3:9b.ZEP.003.009quia tunc reddam populis labium electum ut vocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno
3:10b.ZEP.003.010ultra flumina Aethiopiae inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent munus mihi
3:11b.ZEP.003.011in die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis quibus praevaricata es in me quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo
3:12b.ZEP.003.012et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et sperabunt in nomine Domini
3:13b.ZEP.003.013reliquiae Israhel non facient iniquitatem nec loquentur mendacium et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui exterreat
3:14b.ZEP.003.014lauda filia Sion iubilate Israhel laetare et exulta in omni corde filia Hierusalem
3:15b.ZEP.003.015abstulit Dominus iudicium tuum avertit inimicos tuos rex Israhel Dominus in medio tui non timebis malum ultra
3:16b.ZEP.003.016in die illa dicetur Hierusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuae
3:17b.ZEP.003.017Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua exultabit super te in laude
3:18b.ZEP.003.018nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex te erant ut non ultra habeas super eis obprobrium
3:19b.ZEP.003.019ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore illo et salvabo claudicantem et eam quae eiecta fuerat congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum
3:20b.ZEP.003.020in tempore illo quo adducam vos et in tempore quo congregabo vos dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit Dominus
- Holder of rights
- Multilingual Bible Corpus
- Citation Suggestion for this Object
- TextGrid Repository (2025). Latin Collection. Zephaniah (Latin). Zephaniah (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A368-B