Nahum (Latin)
Nahum
1
1:1b.NAH.001.001onus Nineve liber visionis Naum Helcesei
1:2b.NAH.001.002Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis
1:3b.NAH.001.003Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius
1:4b.NAH.001.004increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit
1:5b.NAH.001.005montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo
1:6b.NAH.001.006ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo
1:7b.NAH.001.007bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se
1:8b.NAH.001.008et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius et inimicos eius persequentur tenebrae
1:9b.NAH.001.009quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio
1:10b.NAH.001.010quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena
1:11b.NAH.001.011ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans praevaricationem
1:12b.NAH.001.012haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra
1:13b.NAH.001.013et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam
1:14b.NAH.001.014et praecipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es
1:15b.NAH.001.015ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit
2
2:1b.NAH.002.001ascendit qui dispergat coram te qui custodit obsidionem contemplare viam conforta lumbos robora virtutem valde
2:2b.NAH.002.002quia reddidit Dominus superbiam Iacob sicut superbiam Israhel quia vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum corruperunt
2:3b.NAH.002.003clypeus fortium eius ignitus viri exercitus in coccineis igneae habenae currus in die praeparationis eius et agitatores consopiti sunt
2:4b.NAH.002.004in itineribus conturbati sunt quadrigae conlisae sunt in plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia
2:5b.NAH.002.005recordabitur fortium suorum ruent in itineribus suis velociter ascendent muros eius et praeparabitur umbraculum
2:6b.NAH.002.006portae fluviorum apertae sunt et templum ad solum dirutum
2:7b.NAH.002.007et miles captivus abductus est et ancillae eius minabantur gementes ut columbae murmurantes in cordibus suis
2:8b.NAH.002.008et Nineve quasi piscina aquarum aquae eius ipsi vero fugerunt state state et non est qui revertatur
2:9b.NAH.002.009diripite argentum diripite aurum et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus
2:10b.NAH.002.010dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo ollae
2:11b.NAH.002.011ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est qui exterreat
2:12b.NAH.002.012leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina
2:13b.NAH.002.013ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et succendam usque ad fumum quadrigas eius et leunculos tuos comedet gladius et exterminabo de terra praedam tuam et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum
3
3:1b.NAH.003.001vae civitas sanguinum universa mendacii dilaceratione plena non recedet a te rapina
3:2b.NAH.003.002vox flagelli et vox impetus rotae et equi frementis et quadrigae ferventis equitis ascendentis
3:3b.NAH.003.003et micantis gladii et fulgurantis hastae et multitudinis interfectae et gravis ruinae nec est finis cadaverum et corruent in corporibus suis
3:4b.NAH.003.004propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia quae vendidit gentes in fornicationibus suis et familias in maleficiis suis
3:5b.NAH.003.005ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et revelabo pudenda tua in facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam
3:6b.NAH.003.006et proiciam super te abominationes et contumeliis te adficiam et ponam te in exemplum
3:7b.NAH.003.007et erit omnis qui viderit te resiliet a te et dicet vastata est Nineve quis commovebit super te caput unde quaeram consolatorem tibi
3:8b.NAH.003.008numquid melior es ab Alexandria populorum quae habitat in fluminibus aqua in circuitu eius cuius divitiae mare aquae muri eius
3:9b.NAH.003.009Aethiopia fortitudo et Aegyptus et non est finis Africa et Lybies fuerunt in auxilio tuo
3:10b.NAH.003.010sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum et super inclitos eius miserunt sortem et omnes optimates eius confixi sunt in conpedibus
3:11b.NAH.003.011et tu ergo inebriaberis eris despecta et tu quaeres auxilium ab inimico
3:12b.NAH.003.012omnes munitiones tuae sicuti ficus cum grossis suis si concussae fuerint cadent in os comedentis
3:13b.NAH.003.013ecce populus tuus mulieres in medio tui inimicis tuis adapertione pandentur portae terrae tuae devorabit ignis vectes tuos
3:14b.NAH.003.014aquam propter obsidionem hauri tibi extrue munitiones tuas intra in lutum et calca subigens tene laterem
3:15b.NAH.003.015ibi comedet te ignis peribis gladio devorabit te ut bruchus congregare ut bruchus multiplicare ut lucusta
3:16b.NAH.003.016plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sunt caeli bruchus expansus est et avolavit
3:17b.NAH.003.017custodes tui quasi lucustae et parvuli tui quasi lucustae lucustarum quae considunt in sepibus in die frigoris sol ortus est et avolaverunt et non est cognitus locus earum ubi fuerint
3:18b.NAH.003.018dormitaverunt pastores tui rex Assur sepelientur principes tui latitavit populus tuus in montibus et non est qui congreget
3:19b.NAH.003.019non est obscura contritio tua pessima est plaga tua omnes qui audierunt auditionem tuam conpresserunt manum super te quia super quem non transiit malitia tua semper
- Holder of rights
- Multilingual Bible Corpus
- Citation Suggestion for this Object
- TextGrid Repository (2025). Latin Collection. Nahum (Latin). Nahum (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A362-1