Isaiah (Latin)

Isaiah (Latin)

Isaias

1

1:1b.ISA.001.001visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda

1:2b.ISA.001.002audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me

1:3b.ISA.001.003cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit

1:4b.ISA.001.004vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum

1:5b.ISA.001.005super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens

1:6b.ISA.001.006a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo

1:7b.ISA.001.007terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili

1:8b.ISA.001.008et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur

1:9b.ISA.001.009nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus

1:10b.ISA.001.010audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae

1:11b.ISA.001.011quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui

1:12b.ISA.001.012cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis

1:13b.ISA.001.013ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri

1:14b.ISA.001.014kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens

1:15b.ISA.001.015et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt

1:16b.ISA.001.016lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse

1:17b.ISA.001.017discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam

1:18b.ISA.001.018et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt

1:19b.ISA.001.019si volueritis et audieritis bona terrae comedetis

1:20b.ISA.001.020quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est

1:21b.ISA.001.021quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae

1:22b.ISA.001.022argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua

1:23b.ISA.001.023principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos

1:24b.ISA.001.024propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis

1:25b.ISA.001.025et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum

1:26b.ISA.001.026et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis

1:27b.ISA.001.027Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia

1:28b.ISA.001.028et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur

1:29b.ISA.001.029confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis

1:30b.ISA.001.030cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut hortus absque aqua

1:31b.ISA.001.031et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat

2

2:1b.ISA.002.001verbum quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Hierusalem

2:2b.ISA.002.002et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes

2:3b.ISA.002.003et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem

2:4b.ISA.002.004et iudicabit gentes et arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad proelium

2:5b.ISA.002.005domus Iacob venite et ambulemus in lumine Domini

2:6b.ISA.002.006proiecisti enim populum tuum domum Iacob quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis adheserunt

2:7b.ISA.002.007repleta est terra argento et auro et non est finis thesaurorum eius

2:8b.ISA.002.008et repleta est terra eius equis et innumerabiles quadrigae eius et repleta est terra eius idolis opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorum

2:9b.ISA.002.009et incurvavit se homo et humiliatus est vir ne ergo dimittas eis

2:10b.ISA.002.010ingredere in petram abscondere fossa humo a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius

2:11b.ISA.002.011oculi sublimis hominis humiliati sunt et incurvabitur altitudo virorum exaltabitur autem Dominus solus in die illa

2:12b.ISA.002.012quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur

2:13b.ISA.002.013et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan

2:14b.ISA.002.014et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos

2:15b.ISA.002.015et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitum

2:16b.ISA.002.016et super omnes naves Tharsis et super omne quod visu pulchrum est

2:17b.ISA.002.017et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa

2:18b.ISA.002.018et idola penitus conterentur

2:19b.ISA.002.019et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram

2:20b.ISA.002.020in die illa proiciet homo idola argenti sui et simulacra auri sui quae fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertiliones

2:21b.ISA.002.021et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram

2:22b.ISA.002.022quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius quia excelsus reputatus est ipse

3

3:1b.ISA.003.001ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae

3:2b.ISA.003.002fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem

3:3b.ISA.003.003principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici

3:4b.ISA.003.004et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis

3:5b.ISA.003.005et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem

3:6b.ISA.003.006adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua

3:7b.ISA.003.007respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi

3:8b.ISA.003.008ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius

3:9b.ISA.003.009agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala

3:10b.ISA.003.010dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet

3:11b.ISA.003.011vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei

3:12b.ISA.003.012populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant

3:13b.ISA.003.013stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos

3:14b.ISA.003.014Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra

3:15b.ISA.003.015quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum

3:16b.ISA.003.016et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant

3:17b.ISA.003.017decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit

3:18b.ISA.003.018in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas

3:19b.ISA.003.019et torques et monilia et armillas et mitras

3:20b.ISA.003.020discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures

3:21b.ISA.003.021et anulos et gemmas in fronte pendentes

3:22b.ISA.003.022et mutatoria et pallia et linteamina et acus

3:23b.ISA.003.023et specula et sindones et vittas et theristra

3:24b.ISA.003.024et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium

3:25b.ISA.003.025pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio

3:26b.ISA.003.026et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit

4

4:1b.ISA.004.001et adprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur tantummodo vocetur nomen tuum super nos aufer obprobrium nostrum

4:2b.ISA.004.002in die illa erit germen Domini in magnificentia et in gloria et fructus terrae sublimis et exultatio his qui salvati fuerint de Israhel

4:3b.ISA.004.003et erit omnis qui relictus fuerit in Sion et residuus in Hierusalem sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in Hierusalem

4:4b.ISA.004.004si abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem Hierusalem laverit de medio eius spiritu iudicii et spiritu ardoris

4:5b.ISA.004.005et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et ubi invocatus est nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte super omnem enim gloriam protectio

4:6b.ISA.004.006et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia

5

5:1b.ISA.005.001cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei

5:2b.ISA.005.002et sepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit eam electam et aedificavit turrem in medio eius et torcular extruxit in ea et expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas

5:3b.ISA.005.003nunc ergo habitator Hierusalem et vir Iuda iudicate inter me et inter vineam meam

5:4b.ISA.005.004quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei an quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas

5:5b.ISA.005.005et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae auferam sepem eius et erit in direptionem diruam maceriam eius et erit in conculcationem

5:6b.ISA.005.006et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et ascendent vepres et spinae et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem

5:7b.ISA.005.007vinea enim Domini exercituum domus Israhel et vir Iuda germen delectabile eius et expectavi ut faceret iudicium et ecce iniquitas et iustitiam et ecce clamor

5:8b.ISA.005.008vae qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci numquid habitabitis soli vos in medio terrae

5:9b.ISA.005.009in auribus meis sunt haec Domini exercituum nisi domus multae desertae fuerint grandes et pulchrae absque habitatore

5:10b.ISA.005.010decem enim iuga vinearum facient lagunculam unam et triginta modii sementis facient modios tres

5:11b.ISA.005.011vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam ut vino aestuetis

5:12b.ISA.005.012cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis

5:13b.ISA.005.013propterea captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam et nobiles eius interierunt fame et multitudo eius siti exaruit

5:14b.ISA.005.014propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes eius et populus eius et sublimes gloriosique eius ad eum

5:15b.ISA.005.015et incurvabitur homo et humiliabitur vir et oculi sublimium deprimentur

5:16b.ISA.005.016et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia

5:17b.ISA.005.017et pascentur agni iuxta ordinem suum et deserta in ubertatem versa advenae comedent

5:18b.ISA.005.018vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum

5:19b.ISA.005.019qui dicitis festinet et cito veniat opus eius ut videamus et adpropiet et veniat consilium Sancti Israhel et sciemus illud

5:20b.ISA.005.020vae qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in amarum

5:21b.ISA.005.021vae qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismet ipsis prudentes

5:22b.ISA.005.022vae qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem

5:23b.ISA.005.023qui iustificatis impium pro muneribus et iustitiam iusti aufertis ab eo

5:24b.ISA.005.024propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammae exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israhel blasphemaverunt

5:25b.ISA.005.025ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

5:26b.ISA.005.026et levabit signum nationibus procul et sibilabit ad eum de finibus terrae et ecce festinus velociter veniet

5:27b.ISA.005.027non est deficiens neque laborans in eo non dormitabit neque dormiet neque solvetur cingulum renum eius nec rumpetur corrigia calciamenti eius

5:28b.ISA.005.028sagittae eius acutae et omnes arcus eius extenti ungulae equorum eius ut silex et rotae eius quasi impetus tempestatis

5:29b.ISA.005.029rugitus eius ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet et tenebit praedam et amplexabitur et non erit qui eruat

5:30b.ISA.005.030et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris aspiciemus in terram et ecce tenebrae tribulationis et lux obtenebrata est in caligine eius

6

6:1b.ISA.006.001in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et ea quae sub eo erant implebant templum

6:2b.ISA.006.002seraphin stabant super illud sex alae uni et sex alae alteri duabus velabant faciem eius et duabus velabant pedes eius et duabus volabant

6:3b.ISA.006.003et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria eius

6:4b.ISA.006.004et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis et domus impleta est fumo

6:5b.ISA.006.005et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis

6:6b.ISA.006.006et volavit ad me unus de seraphin et in manu eius calculus quem forcipe tulerat de altari

6:7b.ISA.006.007et tetigit os meum et dixit ecce tetigit hoc labia tua et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur

6:8b.ISA.006.008et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me

6:9b.ISA.006.009et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere

6:10b.ISA.006.010excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum

6:11b.ISA.006.011et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur civitates absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur deserta

6:12b.ISA.006.012et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae

6:13b.ISA.006.013et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea

7

7:1b.ISA.007.001et factum est in diebus Ahaz filii Ioatham filii Oziae regis Iuda ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum contra eam et non potuerunt debellare eam

7:2b.ISA.007.002et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super Ephraim et commotum est cor eius et cor populi eius sicut moventur ligna silvarum a facie venti

7:3b.ISA.007.003et dixit Dominus ad Isaiam egredere in occursum Ahaz tu et qui derelictus est Iasub filius tuus ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri Fullonis

7:4b.ISA.007.004et dices ad eum vide ut sileas noli timere et cor tuum ne formidet a duobus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin et Syriae et filii Romeliae

7:5b.ISA.007.005eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim et filius Romeliae dicentes

7:6b.ISA.007.006ascendamus ad Iudam et suscitemus eum et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel

7:7b.ISA.007.007haec dicit Dominus Deus non stabit et non erit istud

7:8b.ISA.007.008sed caput Syriae Damascus et caput Damasci Rasin et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus

7:9b.ISA.007.009et caput Ephraim Samaria et caput Samariae filius Romeliae si non credideritis non permanebitis

7:10b.ISA.007.010et adiecit Dominus loqui ad Ahaz dicens

7:11b.ISA.007.011pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra

7:12b.ISA.007.012et dixit Ahaz non petam et non temptabo Dominum

7:13b.ISA.007.013et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo

7:14b.ISA.007.014propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel

7:15b.ISA.007.015butyrum et mel comedet ut sciat reprobare malum et eligere bonum

7:16b.ISA.007.016quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum suorum

7:17b.ISA.007.017adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda cum rege Assyriorum

7:18b.ISA.007.018et erit in die illa sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti et api quae est in terra Assur

7:19b.ISA.007.019et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus

7:20b.ISA.007.020in die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum et barbam universam

7:21b.ISA.007.021et erit in die illa nutriet homo vaccam boum et duas oves

7:22b.ISA.007.022et prae ubertate lactis comedet butyrum butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae

7:23b.ISA.007.023et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis et in spinas et in vepres erunt

7:24b.ISA.007.024cum sagittis et arcu ingredientur illuc vepres enim et spinae erunt in universa terra

7:25b.ISA.007.025et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris

8

8:1b.ISA.008.001et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare

8:2b.ISA.008.002et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae

8:3b.ISA.008.003et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari

8:4b.ISA.008.004quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum

8:5b.ISA.008.005et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens

8:6b.ISA.008.006pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae

8:7b.ISA.008.007propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius

8:8b.ISA.008.008et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel

8:9b.ISA.008.009congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini

8:10b.ISA.008.010inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus

8:11b.ISA.008.011haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens

8:12b.ISA.008.012non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis

8:13b.ISA.008.013Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester

8:14b.ISA.008.014et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem

8:15b.ISA.008.015et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur

8:16b.ISA.008.016liga testimonium signa legem in discipulis meis

8:17b.ISA.008.017et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum

8:18b.ISA.008.018ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion

8:19b.ISA.008.019et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis

8:20b.ISA.008.020ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux

8:21b.ISA.008.021et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum

8:22b.ISA.008.022et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua

9

9:1b.ISA.009.001primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium

9:2b.ISA.009.002populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis

9:3b.ISA.009.003multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia

9:4b.ISA.009.004iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian

9:5b.ISA.009.005quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis

9:6b.ISA.009.006parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis

9:7b.ISA.009.007multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc

9:8b.ISA.009.008verbum misit Dominus in Iacob et cecidit in Israhel

9:9b.ISA.009.009et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes

9:10b.ISA.009.010lateres ceciderunt sed quadris lapidibus aedificabimus sycomoros succiderunt sed cedros inmutabimus

9:11b.ISA.009.011et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos eius in tumultum vertet

9:12b.ISA.009.012Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt Israhel toto ore in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

9:13b.ISA.009.013et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt

9:14b.ISA.009.014et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam incurvantem et refrenantem die una

9:15b.ISA.009.015longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est

9:16b.ISA.009.016et erunt qui beatificant populum istum seducentes et qui beatificantur praecipitati

9:17b.ISA.009.017propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

9:18b.ISA.009.018succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi

9:19b.ISA.009.019in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet

9:20b.ISA.009.020et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam

9:21b.ISA.009.021in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

10

10:1b.ISA.010.001vae qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scripserunt

10:2b.ISA.010.002ut opprimerent in iudicio pauperes et vim facerent causae humilium populi mei ut essent viduae praeda eorum et pupillos diriperent

10:3b.ISA.010.003quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ad cuius fugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram

10:4b.ISA.010.004ne incurvemini sub vinculo et cum interfectis cadatis super omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

10:5b.ISA.010.005vae Assur virga furoris mei et baculus ipse in manu eorum indignatio mea

10:6b.ISA.010.006ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum

10:7b.ISA.010.007ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita aestimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum

10:8b.ISA.010.008dicet enim

10:9b.ISA.010.009numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic Samaria

10:10b.ISA.010.010quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria

10:11b.ISA.010.011numquid non sicut feci Samariae et idolis eius sic faciam Hierusalem et simulacris eius

10:12b.ISA.010.012et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius

10:13b.ISA.010.013dixit enim in fortitudine manus meae feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes

10:14b.ISA.010.014et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret

10:15b.ISA.010.015numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est

10:16b.ISA.010.016propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi conbustio ignis

10:17b.ISA.010.017et erit lumen Israhel in igne et Sanctus eius in flamma et succendetur et devorabitur spina eius et vepres in die una

10:18b.ISA.010.018et gloria saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus

10:19b.ISA.010.019et reliquiae ligni saltus eius pro paucitate numerabuntur et puer scribet eos

10:20b.ISA.010.020et erit in die illa non adiciet residuum Israhel et hii qui fugerint de domo Iacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israhel in veritate

10:21b.ISA.010.021reliquiae convertentur reliquiae inquam Iacob ad Deum fortem

10:22b.ISA.010.022si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris reliquiae convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit iustitiam

10:23b.ISA.010.023consummationem enim et adbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae

10:24b.ISA.010.024propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Aegypti

10:25b.ISA.010.025adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum

10:26b.ISA.010.026et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam in via Aegypti

10:27b.ISA.010.027et erit in die illa auferetur onus eius de umero tuo et iugum eius de collo tuo et conputrescet iugum a facie olei

10:28b.ISA.010.028veniet in Aiath transibit in Magron apud Machmas commendabit vasa sua

10:29b.ISA.010.029transierunt cursim Gabee sedes nostra obstipuit Rama Gabaath Saulis fugit

10:30b.ISA.010.030hinni voce tua filia Gallim adtende Laisa paupercula Anathoth

10:31b.ISA.010.031migravit Medemena habitatores Gebim confortamini

10:32b.ISA.010.032adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super montem filiae Sion collem Hierusalem

10:33b.ISA.010.033ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur

10:34b.ISA.010.034et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet

11

11:1b.ISA.011.001et egredietur virga de radice Iesse et flos de radice eius ascendet

11:2b.ISA.011.002et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis

11:3b.ISA.011.003et replebit eum spiritus timoris Domini non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium arguet

11:4b.ISA.011.004sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium

11:5b.ISA.011.005et erit iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium renis eius

11:6b.ISA.011.006habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos

11:7b.ISA.011.007vitulus et ursus pascentur simul requiescent catuli eorum et leo quasi bos comedet paleas

11:8b.ISA.011.008et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet

11:9b.ISA.011.009non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquae maris operientes

11:10b.ISA.011.010in die illa radix Iesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum

11:11b.ISA.011.011et erit in die illa adiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui quod relinquetur ab Assyriis et ab Aegypto et a Fetros et ab Aethiopia et ab Aelam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris

11:12b.ISA.011.012et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israhel et dispersos Iuda colliget a quattuor plagis terrae

11:13b.ISA.011.013et auferetur zelus Ephraim et hostes Iuda peribunt Ephraim non aemulabitur Iudam et Iudas non pugnabit contra Ephraim

11:14b.ISA.011.014et volabunt in umeros Philisthim per mare simul praedabuntur filios orientis Idumea et Moab praeceptum manus eorum et filii Ammon oboedientes erunt

11:15b.ISA.011.015et desolabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit manum suam super Flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet eum in septem rivis ita ut transeant per eum calciati

11:16b.ISA.011.016et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis sicut fuit Israhel in die qua ascendit de terra Aegypti

12

12:1b.ISA.012.001et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me

12:2b.ISA.012.002ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem

12:3b.ISA.012.003haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris

12:4b.ISA.012.004et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius

12:5b.ISA.012.005cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in universa terra

12:6b.ISA.012.006exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israhel

13

13:1b.ISA.013.001onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos

13:2b.ISA.013.002super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces

13:3b.ISA.013.003ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea

13:4b.ISA.013.004vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli

13:5b.ISA.013.005venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram

13:6b.ISA.013.006ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet

13:7b.ISA.013.007propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet

13:8b.ISA.013.008et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum

13:9b.ISA.013.009ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea

13:10b.ISA.013.010quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo

13:11b.ISA.013.011et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo

13:12b.ISA.013.012pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo

13:13b.ISA.013.013super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae furoris eius

13:14b.ISA.013.014et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient

13:15b.ISA.013.015omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio

13:16b.ISA.013.016infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur

13:17b.ISA.013.017ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quaerant nec aurum velint

13:18b.ISA.013.018sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum

13:19b.ISA.013.019et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram

13:20b.ISA.013.020non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi

13:21b.ISA.013.021sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi

13:22b.ISA.013.022et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis

14

14:1b.ISA.014.001prope est ut veniat tempus eius et dies eius non elongabuntur miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israhel et requiescere eos faciet super humum suam adiungetur advena ad eos et adherebit domui Iacob

14:2b.ISA.014.002et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum et possidebit eos domus Israhel super terram Domini in servos et ancillas et erunt capientes eos qui se ceperant et subicient exactores suos

14:3b.ISA.014.003et erit in die illa cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura qua ante servisti

14:4b.ISA.014.004sumes parabolam istam contra regem Babylonis et dices quomodo cessavit exactor quievit tributum

14:5b.ISA.014.005contrivit Dominus baculum impiorum virgam dominantium

14:6b.ISA.014.006caedentem populos in indignatione plaga insanabili subicientem in furore gentes persequentem crudeliter

14:7b.ISA.014.007conquievit et siluit omnis terra gavisa est et exultavit

14:8b.ISA.014.008abietes quoque laetatae sunt super te et cedri Libani ex quo dormisti non ascendit qui succidat nos

14:9b.ISA.014.009infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantas omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis omnes principes nationum

14:10b.ISA.014.010universi respondebunt et dicent tibi et tu vulneratus es sicut nos nostri similis effectus es

14:11b.ISA.014.011detracta est ad inferos superbia tua concidit cadaver tuum subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes

14:12b.ISA.014.012quomodo cecidisti de caelo lucifer qui mane oriebaris corruisti in terram qui vulnerabas gentes

14:13b.ISA.014.013qui dicebas in corde tuo in caelum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis

14:14b.ISA.014.014ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo

14:15b.ISA.014.015verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci

14:16b.ISA.014.016qui te viderint ad te inclinabuntur teque prospicient numquid iste est vir qui conturbavit terram qui concussit regna

14:17b.ISA.014.017qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit vinctis eius non aperuit carcerem

14:18b.ISA.014.018omnes reges gentium universi dormierunt in gloria vir in domo sua

14:19b.ISA.014.019tu autem proiectus es de sepulchro tuo quasi stirps inutilis pollutus et obvolutus qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad fundamenta laci quasi cadaver putridum

14:20b.ISA.014.020non habebis consortium neque cum eis in sepultura tu enim terram disperdisti tu populum occidisti non vocabitur in aeternum semen pessimorum

14:21b.ISA.014.021praeparate filios eius occisioni in iniquitate patrum eorum non consurgent nec hereditabunt terram neque implebunt faciem orbis civitatum

14:22b.ISA.014.022et consurgam super eos dicit Dominus exercituum et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem ait Dominus

14:23b.ISA.014.023et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum et scopabo eam in scopa terens dicit Dominus exercituum

14:24b.ISA.014.024iuravit Dominus exercituum dicens si non ut putavi ita erit et quomodo mente tractavi

14:25b.ISA.014.025sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis iugum eius et onus illius ab umero eorum tolletur

14:26b.ISA.014.026hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et haec est manus extenta super universas gentes

14:27b.ISA.014.027Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare et manus eius extenta et quis avertet eam

14:28b.ISA.014.028in anno quo mortuus est rex Ahaz factum est onus istud

14:29b.ISA.014.029ne laeteris Philisthea omnis tu quoniam comminuta est virga percussoris tui de radice enim colubri egredietur regulus et semen eius absorbens volucrem

14:30b.ISA.014.030et pascentur primogeniti pauperum et pauperes fiducialiter requiescent et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam

14:31b.ISA.014.031ulula porta clama civitas prostrata est Philisthea omnis ab aquilone enim fumus venit et non est qui effugiat agmen eius

14:32b.ISA.014.032et quid respondebitur nuntiis gentis quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt pauperes populi eius

15

15:1b.ISA.015.001onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit

15:2b.ISA.015.002ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur

15:3b.ISA.015.003in triviis eius accincti sunt sacco super tecta eius et in plateis eius omnis ululat descendit in fletum

15:4b.ISA.015.004clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi

15:5b.ISA.015.005cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt

15:6b.ISA.015.006aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit

15:7b.ISA.015.007secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos

15:8b.ISA.015.008quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus eius et usque ad puteum Helim clamor eius

15:9b.ISA.015.009quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terrae

16

16:1b.ISA.016.001emitte agnum dominatorem terrae de Petra deserti ad montem filiae Sion

16:2b.ISA.016.002et erit sicut avis fugiens et pulli de nido avolantes sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon

16:3b.ISA.016.003ini consilium coge concilium pone quasi noctem umbram tuam in meridie absconde fugientes et vagos ne prodas

16:4b.ISA.016.004habitabunt apud te profugi mei Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris finitus est enim pulvis consummatus est miser defecit qui conculcabat terram

16:5b.ISA.016.005et praeparabitur in misericordia solium et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens quod iustum est

16:6b.ISA.016.006audivimus superbiam Moab superbus est valde superbia eius et arrogantia eius et indignatio eius plus quam fortitudo eius

16:7b.ISA.016.007idcirco ululabit Moab ad Moab universus ululabit his qui laetantur super muro cocti lateris loquimini plagas suas

16:8b.ISA.016.008quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama domini gentium exciderunt flagella eius usque ad Iazer pervenerunt erraverunt in deserto propagines eius relictae sunt transierunt mare

16:9b.ISA.016.009super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama inebriabo te lacrima mea Esebon et Eleale quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium inruit

16:10b.ISA.016.010et auferetur laetitia et exultatio de Carmelo et in vineis non exultabit neque iubilabit vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat vocem calcantium abstuli

16:11b.ISA.016.011super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit et viscera mea ad murum cocti lateris

16:12b.ISA.016.012et erit cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis ingredietur ad sancta sua ut obsecret et non valebit

16:13b.ISA.016.013hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc

16:14b.ISA.016.014et nunc locutus est Dominus dicens in tribus annis quasi anni mercennarii auferetur gloria Moab super omni populo multo et relinquetur parvus et modicus nequaquam multus

17

17:1b.ISA.017.001onus Damasci ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus lapidum in ruina

17:2b.ISA.017.002derelictae civitates Aroer gregibus erunt et requiescent ibi et non erit qui exterreat

17:3b.ISA.017.003et cessabit adiutorium ab Ephraim et regnum a Damasco et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israhel erunt dicit Dominus exercituum

17:4b.ISA.017.004et erit in die illa adtenuabitur gloria Iacob et pingue carnis eius marcescet

17:5b.ISA.017.005et erit sicut congregans in messe quod restiterit et brachium eius spicas leget et erit sicut quaerens spicas in valle Rafaim

17:6b.ISA.017.006et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius dicit Dominus Deus Israhel

17:7b.ISA.017.007in die illa inclinabitur homo ad factorem suum et oculi eius ad Sanctum Israhel respicient

17:8b.ISA.017.008et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus eius et quae operati sunt digiti eius non respiciet lucos et delubra

17:9b.ISA.017.009in die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae sicut aratra et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israhel et erit deserta

17:10b.ISA.017.010quia oblita es Dei salvatoris tui et Fortis adiutoris tui non es recordata propterea plantabis plantationem fidelem et germen alienum seminabis

17:11b.ISA.017.011in die plantationis tuae labrusca et mane semen tuum florebit ablata est messis in die hereditatis et dolebit graviter

17:12b.ISA.017.012vae multitudo populorum multorum ut multitudo maris sonantis et tumultus turbarum sicut sonitus aquarum multarum

17:13b.ISA.017.013sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit eum et fugiet procul et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate

17:14b.ISA.017.014in tempore vespere et ecce turbatio in matutino et non subsistet haec est pars eorum qui vastaverunt nos et sors diripientium nos

18

18:1b.ISA.018.001vae terrae cymbalo alarum quae est trans flumina Aethiopiae

18:2b.ISA.018.002qui mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas ite angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam ad populum terribilem post quem non est alius gentem expectantem expectantem et conculcatam cuius diripuerunt flumina terram eius

18:3b.ISA.018.003omnes habitatores orbis qui moramini in terra cum elevatum fuerit signum in montibus videbitis et clangorem tubae audietis

18:4b.ISA.018.004quia haec dicit Dominus ad me quiescam et considerabo in loco meo sicut meridiana lux clara est et sicut nubes roris in die messis

18:5b.ISA.018.005ante messem enim totus effloruit et inmatura perfectio germinabit et praecidentur ramusculi eius falcibus et quae derelicta fuerint abscidentur excutientur

18:6b.ISA.018.006et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae et aestate perpetua erunt super eum volucres et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt

18:7b.ISA.018.007in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato a populo terribili post quem non fuit alius a gente expectante expectante et conculcata cuius diripuerunt flumina terram eius ad locum nominis Domini exercituum montem Sion

19

19:1b.ISA.019.001onus Aegypti ecce Dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Aegyptum et movebuntur simulacra Aegypti a facie eius et cor Aegypti tabescet in medio eius

19:2b.ISA.019.002et concurrere faciam Aegyptios adversum Aegyptios et pugnabit vir contra fratrem suum et vir contra amicum suum civitas adversus civitatem regnum adversus regnum

19:3b.ISA.019.003et disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius et consilium eius praecipitabo et interrogabunt simulacra sua et divinos suos et pythones et ariolos

19:4b.ISA.019.004et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium et rex fortis dominabitur eorum ait Dominus Deus exercituum

19:5b.ISA.019.005et arescet aqua de mari et fluvius desolabitur atque siccabitur

19:6b.ISA.019.006et deficient flumina adtenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum calamus et iuncus marcescet

19:7b.ISA.019.007nudabitur alveus rivi a fonte suo et omnis sementis inrigua siccabitur arescet et non erit

19:8b.ISA.019.008et maerebunt piscatores et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum et expandentes rete super faciem aquae marcescent

19:9b.ISA.019.009confundentur qui operabantur linum pectentes et texentes subtilia

19:10b.ISA.019.010et erunt inrigua eius flaccentia omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces

19:11b.ISA.019.011stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego filius regum antiquorum

19:12b.ISA.019.012ubi sunt nunc sapientes tui adnuntient tibi et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum

19:13b.ISA.019.013stulti facti sunt principes Taneos emarcuerunt principes Mempheos deceperunt Aegyptum angulum populorum eius

19:14b.ISA.019.014Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens

19:15b.ISA.019.015et non erit Aegypto opus quod faciat caput et caudam incurvantem et refrenantem

19:16b.ISA.019.016in die illa erit Aegyptus quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum quam ipse movebit super eam

19:17b.ISA.019.017et erit terra Iuda Aegypto in festivitatem omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum quod ipse cogitavit super eam

19:18b.ISA.019.018in die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chanaan et iurantes per Dominum exercituum civitas Solis vocabitur una

19:19b.ISA.019.019in die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti et titulus iuxta terminum eius Domini

19:20b.ISA.019.020et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos

19:21b.ISA.019.021et cognoscetur Dominus ab Aegypto et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa et colent eum in hostiis et muneribus et vota vovebunt Domino et solvent

19:22b.ISA.019.022et percutiet Dominus Aegyptum plaga et sanabit eam et revertentur ad Dominum et placabitur eis et sanabit eos

19:23b.ISA.019.023in die illa erit via de Aegypto in Assyrios et intrabit Assyrius Aegyptum et Aegyptius in Assyrios et servient Aegyptii Assur

19:24b.ISA.019.024in die illa erit Israhel tertius Aegyptio et Assyrio benedictio in medio terrae

19:25b.ISA.019.025cui benedixit Dominus exercituum dicens benedictus populus meus Aegypti et opus manuum mearum Assyrio hereditas autem mea Israhel

20

20:1b.ISA.020.001in anno quo ingressus est Tharthan in Azotum cum misisset eum Sargon rex Assyriorum et pugnasset contra Azotum et cepisset eam

20:2b.ISA.020.002in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos dicens vade et solve saccum de lumbis tuis et calciamenta tua tolle de pedibus tuis et fecit sic vadens nudus et disculciatus

20:3b.ISA.020.003et dixit Dominus sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et disculciatus trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum et super Aethiopiam

20:4b.ISA.020.004sic minabit rex Assyriorum captivitatem Aegypti et transmigrationem Aethiopiae iuvenum et senum nudam et disculciatam discopertis natibus ignominiam Aegypti

20:5b.ISA.020.005et timebunt et confundentur ab Aethiopia spe sua et ab Aegypto gloria sua

20:6b.ISA.020.006et dicet habitator insulae huius in die illa ecce haec erat spes nostra ad quos confugimus in auxilium ut liberaret nos a facie regis Assyriorum et quomodo effugere poterimus nos

21

21:1b.ISA.021.001onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili

21:2b.ISA.021.002visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci

21:3b.ISA.021.003propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem

21:4b.ISA.021.004emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum

21:5b.ISA.021.005pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum

21:6b.ISA.021.006haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet

21:7b.ISA.021.007et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu

21:8b.ISA.021.008et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus

21:9b.ISA.021.009ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram

21:10b.ISA.021.010tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis

21:11b.ISA.021.011onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte

21:12b.ISA.021.012dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite

21:13b.ISA.021.013onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim

21:14b.ISA.021.014occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti

21:15b.ISA.021.015a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii

21:16b.ISA.021.016quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar

21:17b.ISA.021.017et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est

22

22:1b.ISA.022.001onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta

22:2b.ISA.022.002clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello

22:3b.ISA.022.003cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt

22:4b.ISA.022.004propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei

22:5b.ISA.022.005dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem

22:6b.ISA.022.006et Aelam sumpsit faretram currum hominis equitis et parietem nudavit clypeus

22:7b.ISA.022.007et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta

22:8b.ISA.022.008et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa armamentarium domus saltus

22:9b.ISA.022.009et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatae sunt et congregastis aquas piscinae inferioris

22:10b.ISA.022.010et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum

22:11b.ISA.022.011et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem eius de longe non vidistis

22:12b.ISA.022.012et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci

22:13b.ISA.022.013et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur

22:14b.ISA.022.014et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum

22:15b.ISA.022.015haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi

22:16b.ISA.022.016quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi

22:17b.ISA.022.017ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te

22:18b.ISA.022.018coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriae tuae ignominia domus Domini tui

22:19b.ISA.022.019et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te

22:20b.ISA.022.020et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium Helciae

22:21b.ISA.022.021et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Iuda

22:22b.ISA.022.022et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat

22:23b.ISA.022.023et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriae domui patris sui

22:24b.ISA.022.024et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum

22:25b.ISA.022.025in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est

23

23:1b.ISA.023.001onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis

23:2b.ISA.023.002tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te

23:3b.ISA.023.003in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium

23:4b.ISA.023.004erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines

23:5b.ISA.023.005cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro

23:6b.ISA.023.006transite maria ululate qui habitatis in insula

23:7b.ISA.023.007numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum

23:8b.ISA.023.008quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae

23:9b.ISA.023.009Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae

23:10b.ISA.023.010transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi

23:11b.ISA.023.011manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius

23:12b.ISA.023.012et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi

23:13b.ISA.023.013ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam

23:14b.ISA.023.014ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra

23:15b.ISA.023.015et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis

23:16b.ISA.023.016sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit

23:17b.ISA.023.017et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae

23:18b.ISA.023.018et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem

24

24:1b.ISA.024.001ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius

24:2b.ISA.024.002et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet

24:3b.ISA.024.003dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hoc

24:4b.ISA.024.004luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae

24:5b.ISA.024.005et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum

24:6b.ISA.024.006propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur homines pauci

24:7b.ISA.024.007luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde

24:8b.ISA.024.008cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae

24:9b.ISA.024.009cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam

24:10b.ISA.024.010adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo introeunte

24:11b.ISA.024.011clamor erit super vino in plateis deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terrae

24:12b.ISA.024.012relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas

24:13b.ISA.024.013quia haec erunt in medio terrae in medio populorum quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia

24:14b.ISA.024.014hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari

24:15b.ISA.024.015propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israhel

24:16b.ISA.024.016a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt

24:17b.ISA.024.017formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae

24:18b.ISA.024.018et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae

24:19b.ISA.024.019confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra

24:20b.ISA.024.020agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat

24:21b.ISA.024.021et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram

24:22b.ISA.024.022et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur

24:23b.ISA.024.023et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus

25

25:1b.ISA.025.001Domine Deus meus es tu exaltabo te confitebor nomini tuo quoniam fecisti mirabilia cogitationes antiquas fideles amen

25:2b.ISA.025.002quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non aedificetur

25:3b.ISA.025.003super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium robustarum timebit te

25:4b.ISA.025.004quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab aestu spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem

25:5b.ISA.025.005sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies

25:6b.ISA.025.006et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum vindemiae defecatae

25:7b.ISA.025.007et praecipitabit in monte isto faciem vinculi conligati super omnes populos et telam quam orditus est super universas nationes

25:8b.ISA.025.008praecipitabit mortem in sempiternum et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie et obprobrium populi sui auferet de universa terra quia Dominus locutus est

25:9b.ISA.025.009et dicet in die illa ecce Deus noster iste expectavimus eum et salvabit nos iste Dominus sustinuimus eum exultabimus et laetabimur in salutari eius

25:10b.ISA.025.010quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleae in plaustro

25:11b.ISA.025.011et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum et humiliabit gloriam eius cum adlisione manuum eius

25:12b.ISA.025.012et munimenta sublimium murorum tuorum concident et humiliabuntur et detrahentur in terram usque ad pulverem

26

26:1b.ISA.026.001in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale

26:2b.ISA.026.002aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens veritatem

26:3b.ISA.026.003vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus

26:4b.ISA.026.004sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo forti in perpetuum

26:5b.ISA.026.005quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem

26:6b.ISA.026.006conculcabit eam pes pedes pauperis gressus egenorum

26:7b.ISA.026.007semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum

26:8b.ISA.026.008et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae

26:9b.ISA.026.009anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis

26:10b.ISA.026.010misereamur impio et non discet iustitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini

26:11b.ISA.026.011Domine exaltetur manus tua et non videant videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret

26:12b.ISA.026.012Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es nobis

26:13b.ISA.026.013Domine Deus noster possederunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui

26:14b.ISA.026.014morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum

26:15b.ISA.026.015indulsisti genti Domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae

26:16b.ISA.026.016Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua eis

26:17b.ISA.026.017sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine

26:18b.ISA.026.018concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae

26:19b.ISA.026.019vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam

26:20b.ISA.026.020vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio

26:21b.ISA.026.021ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos

27

27:1b.ISA.027.001in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet cetum qui in mari est

27:2b.ISA.027.002in die illa vinea meri cantabit ei

27:3b.ISA.027.003ego Dominus qui servo eam repente propinabo ei ne forte visitetur contra eam nocte et die servo eam

27:4b.ISA.027.004indignatio non est mihi quis dabit me spinam et veprem in proelio gradiar super eam succendam eam pariter

27:5b.ISA.027.005an potius tenebit fortitudinem meam faciet pacem mihi pacem faciet mihi

27:6b.ISA.027.006qui egrediuntur impetu ad Iacob florebit et germinabit Israhel et implebunt faciem orbis semine

27:7b.ISA.027.007numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum aut sicut occidit interfectos eius sic occisus est

27:8b.ISA.027.008in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis eam meditata est in spiritu suo duro per diem aestus

27:9b.ISA.027.009idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob et iste omnis fructus ut auferatur peccatum eius cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris adlisos non stabunt luci et delubra

27:10b.ISA.027.010civitas enim munita desolata erit speciosa relinquetur et dimittetur quasi desertum ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet summitates eius

27:11b.ISA.027.011in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei

27:12b.ISA.027.012et erit in die illa percutiet Dominus ab alveo Fluminis usque ad torrentem Aegypti et vos congregabimini unus et unus filii Israhel

27:13b.ISA.027.013et erit in die illa clangetur in tuba magna et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum et qui eiecti erant in terra Aegypti et adorabunt Dominum in monte sancto in Hierusalem

28

28:1b.ISA.028.001vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino

28:2b.ISA.028.002ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam

28:3b.ISA.028.003pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim

28:4b.ISA.028.004et erit flos decidens gloriae exultationis eius qui est super verticem vallis pinguium quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud

28:5b.ISA.028.005in die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum exultationis residuo populi sui

28:6b.ISA.028.006et spiritus iudicii sedenti super iudicium et fortitudo revertentibus de bello ad portam

28:7b.ISA.028.007verum hii quoque prae vino nescierunt et prae ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudicium

28:8b.ISA.028.008omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locus

28:9b.ISA.028.009quem docebit scientiam et quem intellegere faciet auditum ablactatos a lacte apulsos ab uberibus

28:10b.ISA.028.010quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi

28:11b.ISA.028.011in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum

28:12b.ISA.028.012cui dixit haec requies reficite lassum et hoc est meum refrigerium et noluerunt audire

28:13b.ISA.028.013et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur

28:14b.ISA.028.014propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem

28:15b.ISA.028.015dixistis enim percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus

28:16b.ISA.028.016idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet

28:17b.ISA.028.017et ponam iudicium in pondere et iustitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt

28:18b.ISA.028.018et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem

28:19b.ISA.028.019quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui

28:20b.ISA.028.020coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat et pallium breve utrumque operire non potest

28:21b.ISA.028.021sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quae est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus eius ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo

28:22b.ISA.028.022et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram

28:23b.ISA.028.023auribus percipite et audite vocem meam adtendite et audite eloquium meum

28:24b.ISA.028.024numquid tota die arabit arans ut serat proscindet et sariet humum suam

28:25b.ISA.028.025nonne cum adaequaverit faciem eius seret gith et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et viciam in finibus suis

28:26b.ISA.028.026et erudiet eum illud in iudicio Deus suus docebit eum illud

28:27b.ISA.028.027non enim in serris triturabitur gith nec rota plaustri super cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo

28:28b.ISA.028.028panis autem comminuetur verum non in perpetuum triturans triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis comminuet eum

28:29b.ISA.028.029et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiam

29

29:1b.ISA.029.001vae Arihel Arihel civitas quam circumdedit David additus est annus ad annum sollemnitates evolutae sunt

29:2b.ISA.029.002et circumvallabo Arihel et erit tristis et maerens et erit mihi quasi Arihel

29:3b.ISA.029.003et circumdabo quasi spheram in circuitu tuo et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam

29:4b.ISA.029.004humiliaberis de terra loqueris et de humo audietur eloquium tuum et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo eloquium tuum mussitabit

29:5b.ISA.029.005et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te praevaluerunt

29:6b.ISA.029.006eritque repente confestim a Domino exercituum visitabitur in tonitru et commotione terrae et voce magna turbinis et tempestatis et flammae ignis devorantis

29:7b.ISA.029.007et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra Arihel et omnes qui militaverunt et obsederunt et praevaluerunt adversus eam

29:8b.ISA.029.008et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima eius vacua est sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion

29:9b.ISA.029.009obstupescite et admiramini fluctuate et vacillate inebriamini et non a vino movemini et non ebrietate

29:10b.ISA.029.010quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis claudet oculos vestros prophetas et principes vestros qui vident visiones operiet

29:11b.ISA.029.011et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit non possum signatus est enim

29:12b.ISA.029.012et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei lege et respondebit nescio litteras

29:13b.ISA.029.013et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis

29:14b.ISA.029.014ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus eius et intellectus prudentium eius abscondetur

29:15b.ISA.029.015vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos

29:16b.ISA.029.016perversa est haec vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum dicat fictori suo non intellegis

29:17b.ISA.029.017nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in Chermel et Chermel in saltum reputabitur

29:18b.ISA.029.018et audient in die illa surdi verba libri et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt

29:19b.ISA.029.019et addent mites in Domino laetitiam et pauperes homines in Sancto Israhel exultabunt

29:20b.ISA.029.020quoniam defecit qui praevalebat consummatus est inlusor et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem

29:21b.ISA.029.021qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta subplantabant et declinaverunt frustra a iusto

29:22b.ISA.029.022propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob qui redemit Abraham non modo confundetur Iacob nec modo vultus eius erubescet

29:23b.ISA.029.023sed cum viderit filios suos opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israhel praedicabunt

29:24b.ISA.029.024et scient errantes spiritu intellectum et mussitatores discent legem

30

30:1b.ISA.030.001vae filii desertores dicit Dominus ut faceretis consilium et non ex me et ordiremini telam et non per spiritum meum ut adderetur peccatum super peccatum

30:2b.ISA.030.002qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum et os meum non interrogastis sperantes auxilium in fortitudine Pharao et habentes fiduciam in umbra Aegypti

30:3b.ISA.030.003et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam

30:4b.ISA.030.004erant enim in Tanis principes tui et nuntii tui usque ad Anes pervenerunt

30:5b.ISA.030.005omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem sed in confusionem et obprobrium

30:6b.ISA.030.006onus iumentorum austri in terra tribulationis et angustiae leaena et leo ex eis vipera et regulus volans portantes super umeros iumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum qui eis prodesse non poterit

30:7b.ISA.030.007Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur ideo clamavi super hoc superbia tantum est quiesce

30:8b.ISA.030.008nunc ingressus scribe eis super buxum et in libro diligenter exara illud et erit in die novissimo in testimonium usque ad aeternum

30:9b.ISA.030.009populus enim ad iracundiam provocans est et filii mendaces filii nolentes audire legem Domini

30:10b.ISA.030.010qui dicunt videntibus nolite videre et aspicientibus nolite aspicere nobis ea quae recta sunt loquimini nobis placentia videte nobis errores

30:11b.ISA.030.011auferte a me viam declinate a me semitam cesset a facie nostra Sanctus Israhel

30:12b.ISA.030.012propterea haec dicit Sanctus Israhel pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in calumniam et tumultum et innixi estis super eo

30:13b.ISA.030.013propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens et requisita in muro excelso quoniam subito dum non speratur veniet contritio eius

30:14b.ISA.030.014et comminuetur sicut conteritur lagoena figuli contritione pervalida et non invenietur de fragmentis eius testa in qua portetur igniculus de incendio aut hauriatur parum aquae de fovea

30:15b.ISA.030.015quia haec dicit Dominus Deus Sanctus Israhel si revertamini et quiescatis salvi eritis in silentio et in spe erit fortitudo vestra et noluistis

30:16b.ISA.030.016et dixistis nequaquam sed ad equos fugiemus ideo fugietis et super veloces ascendemus ideo veloces erunt qui persequentur vos

30:17b.ISA.030.017mille homines a facie terroris unius et a facie terroris quinque fugietis donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis et quasi signum super collem

30:18b.ISA.030.018propterea expectat Dominus ut misereatur vestri et ideo exaltabitur parcens vobis quia Deus iudicii Dominus beati omnes qui expectant eum

30:19b.ISA.030.019populus enim Sion habitabit in Hierusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi

30:20b.ISA.030.020et dabit vobis Dominus panem artum et aquam brevem et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum

30:21b.ISA.030.021et aures tuae audient verbum post tergum monentis haec via ambulate in ea neque ad dexteram neque ad sinistram

30:22b.ISA.030.022et contaminabis lamminas sculptilium argenti tui et vestimentum conflatilis auri tui et disperges ea sicut inmunditiam menstruatae egredere dices ei

30:23b.ISA.030.023et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose

30:24b.ISA.030.024et tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram commixtum migma comedent sic in area ut ventilatum est

30:25b.ISA.030.025et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum ceciderint turres

30:26b.ISA.030.026et erit lux lunae sicut lux solis et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagae eius sanaverit

30:27b.ISA.030.027ecce nomen Domini venit de longinquo ardens furor eius et gravis ad portandum labia eius repleta sunt indignatione et lingua eius quasi ignis devorans

30:28b.ISA.030.028spiritus eius velut torrens inundans usque ad medium colli ad perdendas gentes in nihilum et frenum erroris quod erat in maxillis populorum

30:29b.ISA.030.029canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem Domini ad Fortem Israhel

30:30b.ISA.030.030et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis adlidet in turbine et in lapide grandinis

30:31b.ISA.030.031a voce enim Domini pavebit Assur virga percussus

30:32b.ISA.030.032et erit transitus virgae fundatus quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et in citharis et in bellis praecipuis expugnabit eos

30:33b.ISA.030.033praeparata est enim ab heri Thofeth a rege praeparata profunda et dilatata nutrimenta eius ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam

31

31:1b.ISA.031.001vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multae sunt et super equitibus quia praevalidi nimis et non sunt confisi super Sanctum Israhel et Dominum non requisierunt

31:2b.ISA.031.002ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem

31:3b.ISA.031.003Aegyptus homo et non deus et equi eorum caro et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator et cadet cui praestatur auxilium simulque omnes consumentur

31:4b.ISA.031.004quia haec dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit sic descendet Dominus exercituum ut proelietur super montem Sion et super collem eius

31:5b.ISA.031.005sicut aves volantes sic proteget Dominus exercituum Hierusalem protegens et liberans transiens et salvans

31:6b.ISA.031.006convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israhel

31:7b.ISA.031.007in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et idola auri sui quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum

31:8b.ISA.031.008et cadet Assur in gladio non viri et gladius non hominis vorabit eum et fugiet non a facie gladii et iuvenes eius vectigales erunt

31:9b.ISA.031.009et fortitudo eius a terrore transibit et pavebunt fugientes principes eius dixit Dominus cuius ignis est in Sion et caminus eius in Hierusalem

32

32:1b.ISA.032.001ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt

32:2b.ISA.032.002et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta

32:3b.ISA.032.003non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt

32:4b.ISA.032.004et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane

32:5b.ISA.032.005non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior

32:6b.ISA.032.006stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat

32:7b.ISA.032.007fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium

32:8b.ISA.032.008princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit

32:9b.ISA.032.009mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum

32:10b.ISA.032.010post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet

32:11b.ISA.032.011obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros

32:12b.ISA.032.012super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili

32:13b.ISA.032.013super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis

32:14b.ISA.032.014domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum

32:15b.ISA.032.015donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur

32:16b.ISA.032.016et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit

32:17b.ISA.032.017et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum

32:18b.ISA.032.018et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta

32:19b.ISA.032.019grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas

32:20b.ISA.032.020beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini

33

33:1b.ISA.033.001vae qui praedaris nonne et ipse praedaberis et qui spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris depraedationem depraedaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris

33:2b.ISA.033.002Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis

33:3b.ISA.033.003a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua dispersae sunt gentes

33:4b.ISA.033.004et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo

33:5b.ISA.033.005magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion iudicio et iustitia

33:6b.ISA.033.006et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus eius

33:7b.ISA.033.007ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt

33:8b.ISA.033.008dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum proiecit civitates non reputavit homines

33:9b.ISA.033.009luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus

33:10b.ISA.033.010nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor

33:11b.ISA.033.011concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut ignis vorabit vos

33:12b.ISA.033.012et erunt populi quasi de incendio cinis spinae congregatae igni conburentur

33:13b.ISA.033.013audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam

33:14b.ISA.033.014conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis

33:15b.ISA.033.015qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum

33:16b.ISA.033.016iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt

33:17b.ISA.033.017regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram de longe

33:18b.ISA.033.018cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum

33:19b.ISA.033.019populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo nulla est sapientia

33:20b.ISA.033.020respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum et omnes funiculi eius non rumpentur

33:21b.ISA.033.021quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum

33:22b.ISA.033.022Dominus enim iudex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos

33:23b.ISA.033.023laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia praedarum multarum claudi diripient rapinam

33:24b.ISA.033.024nec dicet vicinus elangui populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas

34

34:1b.ISA.034.001accedite gentes et audite et populi adtendite audiat terra et plenitudo eius orbis et omne germen eius

34:2b.ISA.034.002quia indignatio Domini super omnes gentes et furor super universam militiam eorum interfecit eos et dedit eos in occisionem

34:3b.ISA.034.003interfecti eorum proicientur et de cadaveribus eorum ascendet fetor tabescent montes sanguine eorum

34:4b.ISA.034.004et tabescet omnis militia caelorum et conplicabuntur sicut liber caeli et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de ficu

34:5b.ISA.034.005quoniam inebriatus est in caelo gladius meus ecce super Idumeam descendet et super populum interfectionis meae ad iudicium

34:6b.ISA.034.006gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom

34:7b.ISA.034.007et descendent unicornes cum eis et tauri cum potentibus inebriabitur terra eorum sanguine et humus eorum adipe pinguium

34:8b.ISA.034.008quia dies ultionis Domini annus retributionum iudicii Sion

34:9b.ISA.034.009et convertentur torrentes eius in picem et humus eius in sulphur et erit terra eius in picem ardentem

34:10b.ISA.034.010nocte et die non extinguetur in sempiternum ascendet fumus eius a generatione in generationem desolabitur in saeculum saeculorum non erit transiens per eam

34:11b.ISA.034.011et possidebunt illam onocrotalus et ericius et ibis et corvus habitabunt in ea et extendetur super eam mensura ut redigatur ad nihilum et perpendiculum in desolationem

34:12b.ISA.034.012nobiles eius non erunt ibi regem potius invocabunt et omnes principes eius erunt in nihilum

34:13b.ISA.034.013et orientur in domibus eius spinae et urticae et paliurus in munitionibus eius et erit cubile draconum et pascua strutionum

34:14b.ISA.034.014et occurrent daemonia onocentauris et pilosus clamabit alter ad alterum ibi cubavit lamia et invenit sibi requiem

34:15b.ISA.034.015ibi habuit foveam ericius et enutrivit catulos et circumfodit et fovit in umbra eius illuc congregati sunt milvi alter ad alterum

34:16b.ISA.034.016requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quaesivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus eius ipse congregavit ea

34:17b.ISA.034.017et ipse misit eis sortem et manus eius divisit eam illis in mensuram usque in aeternum possidebunt eam in generatione et generatione habitabunt in ea

35

35:1b.ISA.035.001laetabitur deserta et invia et exultabit solitudo et florebit quasi lilium

35:2b.ISA.035.002germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri

35:3b.ISA.035.003confortate manus dissolutas et genua debilia roborate

35:4b.ISA.035.004dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus vester ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et salvabit vos

35:5b.ISA.035.005tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt

35:6b.ISA.035.006tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine

35:7b.ISA.035.007et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et iunci

35:8b.ISA.035.008et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam

35:9b.ISA.035.009non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi et ambulabunt qui liberati fuerint

35:10b.ISA.035.010et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus

36

36:1b.ISA.036.001et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas et cepit eas

36:2b.ISA.036.002et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Hierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri Fullonis

36:3b.ISA.036.003et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis

36:4b.ISA.036.004et dixit ad eos Rabsaces dicite Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua confidis

36:5b.ISA.036.005aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis super quem habes fiduciam quia recessisti a me

36:6b.ISA.036.006ecce confidis super baculum harundineum confractum istum super Aegyptum cui si innisus fuerit homo intrabit in manu eius et perforabit eam sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo

36:7b.ISA.036.007quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus nonne ipse est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Iudae et Hierusalem coram altari isto adorabitis

36:8b.ISA.036.008et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et dabo tibi duo milia equorum nec poteris ex te praebere ascensores eorum

36:9b.ISA.036.009et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis domini mei minoribus quod si confidis in Aegypto in quadriga et in equitibus

36:10b.ISA.036.010et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam ut disperderem eam Dominus dixit ad me ascende super terram istam et disperde eam

36:11b.ISA.036.011et dixit Eliachim et Sobna et Ioae ad Rabsacen loquere ad servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos iudaice in auribus populi qui est super murum

36:12b.ISA.036.012et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum

36:13b.ISA.036.013et stetit Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et dixit audite verba regis magni regis Assyriorum

36:14b.ISA.036.014haec dicit rex non seducat vos Ezechias quia non poterit eruere vos

36:15b.ISA.036.015et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum

36:16b.ISA.036.016nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternae suae

36:17b.ISA.036.017donec veniam et tollam vos ad terram quae est ut terra vestra terram frumenti et vini terram panum et vinearum

36:18b.ISA.036.018ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus liberabit nos numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum

36:19b.ISA.036.019ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Seffarvaim numquid liberaverunt Samariam de manu mea

36:20b.ISA.036.020quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea ut eruat Dominus Hierusalem de manu mea

36:21b.ISA.036.021et siluerunt et non responderunt ei verbum mandaverat enim rex dicens ne respondeatis ei

36:22b.ISA.036.022et ingressus est Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis

37

37:1b.ISA.037.001et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini

37:2b.ISA.037.002et misit Eliachim qui erat super domum et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam

37:3b.ISA.037.003et dixerunt ad eum haec dicit Ezechias dies tribulationis et correptionis et blasphemiae dies haec quia venerunt filii usque ad partum et virtus non est parienti

37:4b.ISA.037.004si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quae reppertae sunt

37:5b.ISA.037.005et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam

37:6b.ISA.037.006et dixit ad eos Isaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus ne timeas a facie verborum quae audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me

37:7b.ISA.037.007ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium et revertetur ad terram suam et corruere eum faciam gladio in terra sua

37:8b.ISA.037.008reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum proeliantem adversus Lobna audierat enim quia profectus esset de Lachis

37:9b.ISA.037.009et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes egressus est ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios ad Ezechiam dicens

37:10b.ISA.037.010haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum

37:11b.ISA.037.011ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris liberari

37:12b.ISA.037.012numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei Gozan et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thalassar

37:13b.ISA.037.013ubi est rex Emath et rex Arfad et rex urbis Seffarvaim Anahe et Ava

37:14b.ISA.037.014et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos et ascendit in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino

37:15b.ISA.037.015et oravit Ezechias ad Dominum dicens

37:16b.ISA.037.016Domine exercituum Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terrae tu fecisti caelum et terram

37:17b.ISA.037.017inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum Deum viventem

37:18b.ISA.037.018vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum

37:19b.ISA.037.019et dederunt deos earum igni non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum et lapis et comminuerunt eos

37:20b.ISA.037.020et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus

37:21b.ISA.037.021et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum

37:22b.ISA.037.022hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum despexit te subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia Hierusalem

37:23b.ISA.037.023cui exprobrasti et quem blasphemasti et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum ad Sanctum Israhel

37:24b.ISA.037.024in manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium iuga Libani et succidam excelsa cedrorum eius electas abietes illius et introibo altitudinem summitatis eius saltum Carmeli eius

37:25b.ISA.037.025ego fodi et bibi aquam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum

37:26b.ISA.037.026numquid non audisti quae olim fecerim ei ex diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in eradicationem collium conpugnantium et civitatum munitarum

37:27b.ISA.037.027habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt sicut faenum agri et gramen pascuae et herba tectorum quae exaruit antequam maturesceret

37:28b.ISA.037.028habitationem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me

37:29b.ISA.037.029cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam per quam venisti

37:30b.ISA.037.030tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quae sponte nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum

37:31b.ISA.037.031et mittet id quod salvatum fuerit de domo Iuda et quod reliquum est radicem deorsum et faciet fructum sursum

37:32b.ISA.037.032quia de Hierusalem exibunt reliquiae et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud

37:33b.ISA.037.033propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non occupabit eam clypeus et non mittet in circuitu eius aggerem

37:34b.ISA.037.034in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus

37:35b.ISA.037.035et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me et propter David servum meum

37:36b.ISA.037.036egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum

37:37b.ISA.037.037et egressus est et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve

37:38b.ISA.037.038et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat et regnavit Asoraddon filius eius pro eo

38

38:1b.ISA.038.001in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives

38:2b.ISA.038.002et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum

38:3b.ISA.038.003et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno

38:4b.ISA.038.004et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens

38:5b.ISA.038.005vade et dic Ezechiae haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos

38:6b.ISA.038.006et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam eam

38:7b.ISA.038.007hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est

38:8b.ISA.038.008ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat

38:9b.ISA.038.009scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua

38:10b.ISA.038.010ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum

38:11b.ISA.038.011dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit

38:12b.ISA.038.012generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me

38:13b.ISA.038.013sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me

38:14b.ISA.038.014sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me

38:15b.ISA.038.015quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae

38:16b.ISA.038.016Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me

38:17b.ISA.038.017ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea

38:18b.ISA.038.018quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam

38:19b.ISA.038.019vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam

38:20b.ISA.038.020Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini

38:21b.ISA.038.021et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur

38:22b.ISA.038.022et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini

39

39:1b.ISA.039.001in tempore illo misit Marodach Baladan filius Baladan rex Babylonis libros et munera ad Ezechiam audierat enim quod aegrotasset et convaluisset

39:2b.ISA.039.002laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam aromatum et argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi et omnes apothecas supellectilis suae et universa quae inventa sunt in thesauris eius non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua

39:3b.ISA.039.003introiit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te et dixit Ezechias de terra longinqua venerunt ad me de Babylone

39:4b.ISA.039.004et dixit quid viderunt in domo tua et dixit Ezechias omnia quae in domo mea sunt viderunt non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis

39:5b.ISA.039.005et dixit Isaias ad Ezechiam audi verbum Domini exercituum

39:6b.ISA.039.006ecce dies venient et auferentur omnia quae in domo tua sunt et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus

39:7b.ISA.039.007et de filiis tuis qui exibunt de te quos genueris tollent et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis

39:8b.ISA.039.008et dixit Ezechias ad Isaiam bonum verbum Domini quod locutus est et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis

40

40:1b.ISA.040.001consolamini consolamini populus meus dicit Deus vester

40:2b.ISA.040.002loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta est malitia eius dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis

40:3b.ISA.040.003vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite in solitudine semitas Dei nostri

40:4b.ISA.040.004omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas

40:5b.ISA.040.005et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est

40:6b.ISA.040.006vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri

40:7b.ISA.040.007exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere faenum est populus

40:8b.ISA.040.008exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in aeternum

40:9b.ISA.040.009super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester

40:10b.ISA.040.010ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium eius dominabitur ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo

40:11b.ISA.040.011sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit

40:12b.ISA.040.012quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera

40:13b.ISA.040.013quis adiuvit spiritum Domini aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi

40:14b.ISA.040.014cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi

40:15b.ISA.040.015ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum staterae reputatae sunt ecce insulae quasi pulvis exiguus

40:16b.ISA.040.016et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia eius non sufficient ad holocaustum

40:17b.ISA.040.017omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei

40:18b.ISA.040.018cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem ponetis ei

40:19b.ISA.040.019numquid sculptile conflavit faber aut aurifex auro figuravit illud et lamminis argenteis argentarius

40:20b.ISA.040.020forte lignum et inputribile elegit artifex sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur

40:21b.ISA.040.021numquid non scietis numquid non audietis numquid non adnuntiatum est ab initio vobis numquid non intellexistis fundamenta terrae

40:22b.ISA.040.022qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum

40:23b.ISA.040.023qui dat secretorum scrutatores quasi non sint iudices terrae velut inane fecit

40:24b.ISA.040.024et quidem neque plantatos neque satos neque radicato in terra trunco eorum repente flavit in eos et aruerunt et turbo quasi stipulam auferet eos

40:25b.ISA.040.025et cui adsimilastis me et adaequastis dicit Sanctus

40:26b.ISA.040.026levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit haec qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum reliquum fuit

40:27b.ISA.040.027quare dicis Iacob et loqueris Israhel abscondita est via mea a Domino et a Deo meo iudicium meum transibit

40:28b.ISA.040.028numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius

40:29b.ISA.040.029qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat

40:30b.ISA.040.030deficient pueri et laborabunt et iuvenes in infirmitate cadent

40:31b.ISA.040.031qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient

41

41:1b.ISA.041.001taceant ad me insulae et gentes mutent fortitudinem accedant et tunc loquantur simul ad iudicium propinquemus

41:2b.ISA.041.002quis suscitavit ab oriente iustum vocavit eum ut sequeretur se dabit in conspectu eius gentes et reges obtinebit dabit quasi pulverem gladio eius sicut stipulam vento raptam arcui eius

41:3b.ISA.041.003persequetur eos transibit in pace semita in pedibus eius non apparebit

41:4b.ISA.041.004quis haec operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum

41:5b.ISA.041.005viderunt insulae et timuerunt extrema terrae obstipuerunt adpropinquaverunt et accesserunt

41:6b.ISA.041.006unusquisque proximo suo auxiliatur et fratri suo dicit confortare

41:7b.ISA.041.007confortabit faber aerarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis dicens glutino bonum est et confortavit eum in clavis ut non moveatur

41:8b.ISA.041.008et tu Israhel serve meus Iacob quem elegi semen Abraham amici mei

41:9b.ISA.041.009in quo adprehendi te ab extremis terrae et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non abieci te

41:10b.ISA.041.010ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera iusti mei

41:11b.ISA.041.011ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi

41:12b.ISA.041.012quaeres eos et non invenies viros rebelles tuos erunt quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes adversum te

41:13b.ISA.041.013quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te

41:14b.ISA.041.014noli timere vermis Iacob qui mortui estis ex Israhel ego auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus Israhel

41:15b.ISA.041.015ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra serrantia triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones

41:16b.ISA.041.016ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israhel laetaberis

41:17b.ISA.041.017egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos

41:18b.ISA.041.018aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum

41:19b.ISA.041.019dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum olivae ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul

41:20b.ISA.041.020ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc et Sanctus Israhel creavit illud

41:21b.ISA.041.021prope facite iudicium vestrum dicit Dominus adferte si quid forte habetis dixit Rex Iacob

41:22b.ISA.041.022accedant et nuntient nobis quaecumque ventura sunt priora quae fuerint nuntiate et ponemus cor nostrum et sciemus novissima eorum et quae ventura sunt indicate nobis

41:23b.ISA.041.023adnuntiate quae ventura sunt in futurum et sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et loquamur et videamus simul

41:24b.ISA.041.024ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo quod non est abominatio est qui elegit vos

41:25b.ISA.041.025suscitavi ab aquilone et venit ab ortu solis vocabit nomen meum et adducet magistratus quasi lutum et velut plastes conculcans humum

41:26b.ISA.041.026quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus et a principio ut dicamus iustus es non est neque adnuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros

41:27b.ISA.041.027primus ad Sion dicet ecce adsunt et Hierusalem evangelistam dabo

41:28b.ISA.041.028et vidi et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium et interrogatus responderet verbum

41:29b.ISA.041.029ecce omnes iniusti et vana opera eorum ventus et inane simulacra eorum

42

42:1b.ISA.042.001ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet

42:2b.ISA.042.002non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris vox eius

42:3b.ISA.042.003calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet in veritate educet iudicium

42:4b.ISA.042.004non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra iudicium et legem eius insulae expectabunt

42:5b.ISA.042.005haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam

42:6b.ISA.042.006ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium

42:7b.ISA.042.007ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris

42:8b.ISA.042.008ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus

42:9b.ISA.042.009quae prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciam

42:10b.ISA.042.010cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores earum

42:11b.ISA.042.011sublevetur desertum et civitates eius in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt

42:12b.ISA.042.012ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt

42:13b.ISA.042.013Dominus sicut fortis egredietur sicut vir proeliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur

42:14b.ISA.042.014tacui semper silui patiens fui sicut pariens loquar dissipabo et absorbebo simul

42:15b.ISA.042.015desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam

42:16b.ISA.042.016et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta haec verba feci eis et non dereliqui eos

42:17b.ISA.042.017conversi sunt retrorsum confundantur confusione qui confidunt in sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostri

42:18b.ISA.042.018surdi audite et caeci intuemini ad videndum

42:19b.ISA.042.019quis caecus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi quis caecus nisi qui venundatus est quis caecus nisi servus Domini

42:20b.ISA.042.020qui vides multa nonne custodies qui apertas habes aures nonne audies

42:21b.ISA.042.021et Dominus voluit ut sanctificaret eum et magnificaret legem et extolleret

42:22b.ISA.042.022ipse autem populus direptus et vastatus laqueus iuvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde

42:23b.ISA.042.023quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet futura

42:24b.ISA.042.024quis dedit in direptionem Iacob et Israhel vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius

42:25b.ISA.042.025et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum et conbusit eum in circuitu et non cognovit et succendit eum et non intellexit

43

43:1b.ISA.043.001et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob et formans te Israhel noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tu

43:2b.ISA.043.002cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in te

43:3b.ISA.043.003quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israhel salvator tuus dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Saba pro te

43:4b.ISA.043.004ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua

43:5b.ISA.043.005noli timere quoniam tecum ego sum ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te

43:6b.ISA.043.006dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae

43:7b.ISA.043.007et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum et formavi eum et feci eum

43:8b.ISA.043.008educ foras populum caecum et oculos habentem surdum et aures ei sunt

43:9b.ISA.043.009omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quae prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et iustificentur et audiant et dicant vere

43:10b.ISA.043.010vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non erit

43:11b.ISA.043.011ego sum ego sum Dominus et non est absque me salvator

43:12b.ISA.043.012ego adnuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in vobis alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deus

43:13b.ISA.043.013et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illud

43:14b.ISA.043.014haec dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israhel propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes

43:15b.ISA.043.015ego Dominus Sanctus vester creans Israhel Rex vester

43:16b.ISA.043.016haec dicit Dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam

43:17b.ISA.043.017qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormierunt nec resurgent contriti sunt quasi linum et extincti sunt

43:18b.ISA.043.018ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini

43:19b.ISA.043.019ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto viam et in invio flumina

43:20b.ISA.043.020glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo

43:21b.ISA.043.021populum istum formavi mihi laudem meam narrabit

43:22b.ISA.043.022non me invocasti Iacob nec laborasti in me Israhel

43:23b.ISA.043.023non obtulisti mihi arietem holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me non te servire feci in oblatione nec laborem tibi praebui in ture

43:24b.ISA.043.024non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis

43:25b.ISA.043.025ego sum ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor

43:26b.ISA.043.026reduc me in memoriam et iudicemur simul narra si quid habes ut iustificeris

43:27b.ISA.043.027pater tuus primus peccavit et interpretes tui praevaricati sunt in me

43:28b.ISA.043.028et contaminavi principes sanctos dedi ad internicionem Iacob et Israhel in blasphemiam

44

44:1b.ISA.044.001et nunc audi Iacob serve meus et Israhel quem elegi

44:2b.ISA.044.002haec dicit Dominus faciens et formans te ab utero auxiliator tuus noli timere serve meus Iacob et Rectissime quem elegi

44:3b.ISA.044.003effundam enim aquas super sitientem et fluenta super aridam effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam

44:4b.ISA.044.004et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta praeterfluentes aquas

44:5b.ISA.044.005iste dicet Domini ego sum et ille vocabit in nomine Iacob et hic scribet manu sua Domino et in nomine Israhel adsimilabitur

44:6b.ISA.044.006haec dicit Dominus rex Israhel et redemptor eius Dominus exercituum ego primus et ego novissimus et absque me non est deus

44:7b.ISA.044.007quis similis mei vocet et adnuntiet et ordinem exponat mihi ex quo constitui populum antiquum ventura et quae futura sunt adnuntient eis

44:8b.ISA.044.008nolite timere neque conturbemini ex tunc audire te feci et adnuntiavi vos estis testes mei numquid est deus absque me et formator quem ego non noverim

44:9b.ISA.044.009plastae idoli omnes nihil sunt et amantissima eorum non proderunt eis ipsi sunt testes eorum quia non vident neque intellegunt ut confundantur

44:10b.ISA.044.010quis formavit deum et sculptile conflavit ad nihil utile

44:11b.ISA.044.011ecce omnes participes eius confundentur fabri enim sunt ex hominibus convenient omnes stabunt et pavebunt et confundentur simul

44:12b.ISA.044.012faber ferrarius lima operatus est in prunis et in malleis formavit illud et operatus est in brachio fortitudinis suae esuriet et deficiet non bibet aquam et lassescet

44:13b.ISA.044.013artifex lignarius extendit normam formavit illud in runcina fecit illud in angularibus et in circino tornavit illud et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo

44:14b.ISA.044.014succidit cedros tulit ilicem et quercum quae steterat inter ligna saltus plantavit pinum quam pluvia nutrivit

44:15b.ISA.044.015et facta est hominibus in focum sumpsit ex eis et calefactus est et succendit et coxit panes de reliquo autem operatus est deum et adoravit fecit sculptile et curvatus est ante illud

44:16b.ISA.044.016medium eius conbusit igni et de medio eius carnes comedit coxit pulmentum et saturatus est et calefactus est et dixit va calefactus sum vidi focum

44:17b.ISA.044.017reliquum autem eius deum fecit sculptile sibi curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens libera me quia deus meus es tu

44:18b.ISA.044.018nescierunt neque intellexerunt lutati enim sunt ne videant oculi eorum et ne intellegant corde suo

44:19b.ISA.044.019non recogitant in mente sua neque cognoscunt neque sentiunt ut dicant medietatem eius conbusi igne et coxi super carbones eius panes coxi carnes et comedi et de reliquo eius idolum faciam ante truncum ligni procidam

44:20b.ISA.044.020pars eius cinis est cor insipiens adoravit illud et non liberabit animam suam neque dicet forte mendacium est in dextera mea

44:21b.ISA.044.021memento horum Iacob et Israhel quoniam servus meus es tu formavi te servus meus es tu Israhel non oblivisceris mei

44:22b.ISA.044.022delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua revertere ad me quoniam redemi te

44:23b.ISA.044.023laudate caeli quoniam fecit Dominus iubilate extrema terrae resonate montes laudationem saltus et omne lignum eius quoniam redemit Dominus Iacob et Israhel gloriabitur

44:24b.ISA.044.024haec dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero ego sum Dominus faciens omnia extendens caelos solus stabiliens terram et nullus mecum

44:25b.ISA.044.025irrita faciens signa divinorum et ariolos in furorem vertens convertens sapientes retrorsum et scientiam eorum stultam faciens

44:26b.ISA.044.026suscitans verbum servi sui et consilium nuntiorum suorum conplens qui dico Hierusalem habitaberis et civitatibus Iuda aedificabimini et deserta eius suscitabo

44:27b.ISA.044.027qui dico profundo desolare et flumina tua arefaciam

44:28b.ISA.044.028qui dico Cyro pastor meus es et omnem voluntatem meam conplebis qui dico Hierusalem aedificaberis et templo fundaberis

45

45:1b.ISA.045.001haec dicit Dominus christo meo Cyro cuius adprehendi dexteram ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo ianuas et portae non cludentur

45:2b.ISA.045.002ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo portas aereas conteram et vectes ferreos confringam

45:3b.ISA.045.003et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israhel

45:4b.ISA.045.004propter servum meum Iacob et Israhel electum meum et vocavi te in nomine tuo adsimilavi te et non cognovisti me

45:5b.ISA.045.005ego Dominus et non est amplius extra me non est deus accinxi te et non cognovisti me

45:6b.ISA.045.006ut sciant hii qui ab ortu solis et qui ab occidente quoniam absque me non est ego Dominus et non est alter

45:7b.ISA.045.007formans lucem et creans tenebras faciens pacem et creans malum ego Dominus faciens omnia haec

45:8b.ISA.045.008rorate caeli desuper et nubes pluant iustum aperiatur terra et germinet salvatorem et iustitia oriatur simul ego Dominus creavi eum

45:9b.ISA.045.009vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est

45:10b.ISA.045.010vae qui dicit patri quid generas et mulieri quid parturis

45:11b.ISA.045.011haec dicit Dominus Sanctus Israhel plastes eius ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandastis mihi

45:12b.ISA.045.012ego feci terram et hominem super eam creavi ego manus meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi

45:13b.ISA.045.013ego suscitavi eum ad iustitiam et omnes vias eius dirigam ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus dicit Dominus Deus exercituum

45:14b.ISA.045.014haec dicit Dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur tantum in te est Deus et non est absque te deus

45:15b.ISA.045.015vere tu es Deus absconditus Deus Israhel salvator

45:16b.ISA.045.016confusi sunt et erubuerunt omnes simul abierunt in confusione fabricatores errorum

45:17b.ISA.045.017Israhel salvatus est in Domino salute aeterna non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi

45:18b.ISA.045.018quia haec dicit Dominus creans caelos ipse Deus formans terram et faciens eam ipse plastes eius non in vanum creavit eam ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius

45:19b.ISA.045.019non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso non dixi semini Iacob frustra quaerite me ego Dominus loquens iustitiam adnuntians recta

45:20b.ISA.045.020congregamini et venite et accedite simul qui salvati estis ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem

45:21b.ISA.045.021adnuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud numquid non ego Dominus et non est ultra Deus absque me Deus iustus et salvans non est praeter me

45:22b.ISA.045.022convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego Deus et non est alius

45:23b.ISA.045.023in memet ipso iuravi egredietur de ore meo iustitiae verbum et non revertetur quia mihi curvabunt omnia genu et iurabit omnis lingua

45:24b.ISA.045.024ergo in Domino dicet meae sunt iustitiae et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei

45:25b.ISA.045.025in Domino iustificabitur et laudabitur omne semen Israhel

46

46:1b.ISA.046.001conflatus est Bel contritus est Nabo facta sunt simulacra eorum bestiis et iumentis onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem

46:2b.ISA.046.002contabuerunt et contrita sunt simul non potuerunt salvare portantem et anima eorum in captivitatem ibit

46:3b.ISA.046.003audite me domus Iacob et omne residuum domus Israhel qui portamini a meo utero qui gestamini a mea vulva

46:4b.ISA.046.004usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo ego feci et ego feram et ego portabo et salvabo

46:5b.ISA.046.005cui adsimilastis me et adaequastis et conparastis me et fecistis similem

46:6b.ISA.046.006qui confertis aurum de sacculo et argentum statera ponderatis conducentes aurificem ut faciat deum et procidunt et adorant

46:7b.ISA.046.007portant illud in umeris gestantes et ponentes in loco suo et stabit ac de loco suo non movebitur sed et cum clamaverint ad eum non audiet de tribulatione non salvabit eos

46:8b.ISA.046.008mementote istud et fundamini redite praevaricatores ad cor

46:9b.ISA.046.009recordamini prioris saeculi quoniam ego sum Deus et non est ultra Deus nec est similis mei

46:10b.ISA.046.010adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quae necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet

46:11b.ISA.046.011vocans ab oriente avem et de terra longinqua virum voluntatis meae et locutus sum et adducam illud creavi et faciam illud

46:12b.ISA.046.012audite me duro corde qui longe estis a iustitia

46:13b.ISA.046.013prope feci iustitiam meam non elongabitur et salus mea non morabitur dabo in Sion salutem et Israheli gloriam meam

47

47:1b.ISA.047.001descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra non est solium filiae Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et tenera

47:2b.ISA.047.002tolle molam et mole farinam denuda turpitudinem tuam discoperi umerum revela crus transi flumina

47:3b.ISA.047.003revelabitur ignominia tua et videbitur obprobrium tuum ultionem capiam et non resistet mihi homo

47:4b.ISA.047.004redemptor noster Dominus exercituum nomen illius Sanctus Israhel

47:5b.ISA.047.005sede tace et intra in tenebras filia Chaldeorum quia non vocaberis ultra domina regnorum

47:6b.ISA.047.006iratus sum super populum meum contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua non posuisti eis misericordias super senem adgravasti iugum tuum valde

47:7b.ISA.047.007et dixisti in sempiternum ero domina non posuisti haec super cor tuum neque recordata es novissimi tui

47:8b.ISA.047.008et nunc audi haec delicata et habitans confidenter quae dicis in corde tuo ego sum et non est praeter me amplius non sedebo vidua et ignorabo sterilitatem

47:9b.ISA.047.009venient tibi duo haec subito in die una sterilitas et viduitas universa venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem

47:10b.ISA.047.010et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti non est qui videat me sapientia tua et scientia tua haec decepit te et dixisti in corde tuo ego sum et praeter me non est altera

47:11b.ISA.047.011veniet super te malum et nescies ortum eius et inruet super te calamitas quam non poteris expiare veniet super te repente miseria quam nescies

47:12b.ISA.047.012sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum in quibus laborasti ab adulescentia tua si forte quid prosit tibi aut si possis fieri fortior

47:13b.ISA.047.013defecisti in multitudine consiliorum tuorum stent et salvent te augures caeli qui contemplabantur sidera et supputabant menses ut ex eis adnuntiarent ventura tibi

47:14b.ISA.047.014ecce facti sunt quasi stipula ignis conbusit eos non liberabunt animam suam de manu flammae non sunt prunae quibus calefiant nec focus ut sedeant ad eum

47:15b.ISA.047.015sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras negotiatores tui ab adulescentia tua unusquisque in via sua erraverunt non est qui salvet te

48

48:1b.ISA.048.001audite hoc domus Iacob qui vocamini nomine Israhel et de aquis Iuda existis qui iuratis in nomine Domini et Dei Israhel recordamini non in veritate neque in iustitia

48:2b.ISA.048.002de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israhel constabiliti sunt Dominus exercituum nomen eius

48:3b.ISA.048.003priora ex tunc adnuntiavi et ex ore meo exierunt et audita feci ea repente operatus sum et venerunt

48:4b.ISA.048.004scivi enim quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua et frons tua aerea

48:5b.ISA.048.005praedixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi ne forte diceres idola mea fecerunt haec et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista

48:6b.ISA.048.006quae audisti vide omnia vos autem non adnuntiastis audita feci tibi nova ex nunc et conservata quae nescis

48:7b.ISA.048.007nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non audisti ea ne forte dicas ecce cognovi ea

48:8b.ISA.048.008neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua scio enim quia praevaricans praevaricabis et transgressorem ex ventre vocavi te

48:9b.ISA.048.009propter nomen meum longe faciam furorem meum et laude mea infrenabo te ne intereas

48:10b.ISA.048.010ecce excoxi te sed non quasi argentum elegi te in camino paupertatis

48:11b.ISA.048.011propter me propter me faciam ut non blasphemer et gloriam meam alteri non dabo

48:12b.ISA.048.012audi me Iacob et Israhel quem ego voco ego ipse ego primus et ego novissimus

48:13b.ISA.048.013manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos ego vocabo eos et stabunt simul

48:14b.ISA.048.014congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit haec Dominus dilexit eum faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis

48:15b.ISA.048.015ego ego locutus sum et vocavi eum adduxi eum et directa est via eius

48:16b.ISA.048.016accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius

48:17b.ISA.048.017haec dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israhel ego Dominus Deus tuus docens te utilia gubernans te in via qua ambulas

48:18b.ISA.048.018utinam adtendisses mandata mea facta fuisset sicut flumen pax tua et iustitia tua sicut gurgites maris

48:19b.ISA.048.019et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli eius non interisset et non fuisset adtritum nomen eius a facie mea

48:20b.ISA.048.020egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce exultationis adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque ad extrema terrae dicite redemit Dominus servum suum Iacob

48:21b.ISA.048.021non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra produxit eis et scidit petram et fluxerunt aquae

48:22b.ISA.048.022non est pax dicit Dominus impiis

49

49:1b.ISA.049.001audite insulae et adtendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei

49:2b.ISA.049.002et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua abscondit me

49:3b.ISA.049.003et dixit mihi servus meus es tu Israhel quia in te gloriabor

49:4b.ISA.049.004et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi ergo iudicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo

49:5b.ISA.049.005et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut reducam Iacob ad eum et Israhel non congregabitur et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea

49:6b.ISA.049.006et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae

49:7b.ISA.049.007haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit te

49:8b.ISA.049.008haec dicit Dominus in tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui et servavi te et dedi te in foedus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas

49:9b.ISA.049.009ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris revelamini super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum

49:10b.ISA.049.010non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit eos

49:11b.ISA.049.011et ponam omnes montes meos in viam et semitae meae exaltabuntur

49:12b.ISA.049.012ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australi

49:13b.ISA.049.013laudate caeli et exulta terra iubilate montes laudem quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur

49:14b.ISA.049.014et dixit Sion dereliquit me Dominus et Dominus oblitus est mei

49:15b.ISA.049.015numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui

49:16b.ISA.049.016ecce in manibus meis descripsi te muri tui coram oculis meis semper

49:17b.ISA.049.017venerunt structores tui destruentes te et dissipantes a te exibunt

49:18b.ISA.049.018leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi vivo ego dicit Dominus quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa

49:19b.ISA.049.019quia deserta tua et solitudines tuae et terra ruinae tuae nunc angusta erunt prae habitatoribus et longe fugabuntur qui absorbebant te

49:20b.ISA.049.020adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae angustus mihi est locus fac spatium mihi ut habitem

49:21b.ISA.049.021et dices in corde tuo quis genuit mihi istos ego sterilis et non pariens transmigrata et captiva et istos quis enutrivit ego destituta et sola et isti ubi hic erant

49:22b.ISA.049.022haec dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in ulnis et filias tuas super umeros portabunt

49:23b.ISA.049.023et erunt reges nutricii tui et reginae nutrices tuae vultu in terra dimisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent et scies quia ego Dominus super quo non confundentur qui expectant eum

49:24b.ISA.049.024numquid tolletur a forte praeda aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit

49:25b.ISA.049.025quia haec dicit Dominus equidem et captivitas a forte tolletur et quod ablatum fuerit a robusto salvabitur eos vero qui iudicaverunt te ego iudicabo et filios tuos ego salvabo

49:26b.ISA.049.026et cibabo hostes tuos carnibus suis et quasi musto sanguine suo inebriabuntur et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob

50

50:1b.ISA.050.001haec dicit Dominus quis est hic liber repudii matris vestrae quo dimisi eam aut quis est creditor meus cui vendidi vos ecce in iniquitatibus vestris venditi estis et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram

50:2b.ISA.050.002quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti

50:3b.ISA.050.003induam caelos tenebris et saccum ponam operimentum eorum

50:4b.ISA.050.004Dominus dedit mihi linguam eruditam ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo erigit mane mane erigit mihi aurem ut audiam quasi magistrum

50:5b.ISA.050.005Dominus Deus aperuit mihi aurem ego autem non contradico retrorsum non abii

50:6b.ISA.050.006corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus

50:7b.ISA.050.007Dominus Deus auxiliator meus ideo non sum confusus ideo posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundar

50:8b.ISA.050.008iuxta est qui iustificat me quis contradicet mihi stemus simul quis est adversarius meus accedat ad me

50:9b.ISA.050.009ecce Dominus Deus auxiliator meus quis est qui condemnet me ecce omnes quasi vestimentum conterentur tinea comedet eos

50:10b.ISA.050.010quis ex vobis timens Dominum audiens vocem servi sui qui ambulavit in tenebris et non est lumen ei speret in nomine Domini et innitatur super Deum suum

50:11b.ISA.050.011ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis de manu mea factum est hoc vobis in doloribus dormietis

51

51:1b.ISA.051.001audite me qui sequimini quod iustum est et quaeritis Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua praecisi estis

51:2b.ISA.051.002adtendite ad Abraham patrem vestrum et ad Sarram quae peperit vos quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum

51:3b.ISA.051.003consolabitur ergo Dominus et Sion consolabitur omnes ruinas eius et ponet desertum eius quasi delicias et solitudinem eius quasi hortum Domini gaudium et laetitia invenietur in ea gratiarum actio et vox laudis

51:4b.ISA.051.004adtendite ad me populus meus et tribus mea me audite quia lex a me exiet et iudicium meum in lucem populorum requiescet

51:5b.ISA.051.005prope est iustus meus egressus est salvator meus et brachia mea populos iudicabunt me insulae expectabunt et brachium meum sustinebunt

51:6b.ISA.051.006levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores eius sicut haec interibunt salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea non deficiet

51:7b.ISA.051.007audite me qui scitis iustum populus lex mea in corde eorum nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis

51:8b.ISA.051.008sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea in generationes generationum

51:9b.ISA.051.009consurge consurge induere fortitudinem brachium Domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem

51:10b.ISA.051.010numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati

51:11b.ISA.051.011et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient in Sion laudantes et laetitia sempiterna super capita eorum gaudium et laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus

51:12b.ISA.051.012ego ego ipse consolabor vos quis tu ut timeres ab homine mortali et a filio hominis qui quasi faenum ita arescet

51:13b.ISA.051.013et oblitus es Domini factoris tui qui tetendit caelos et fundavit terram et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius qui te tribulabat et paraverat ad perdendum ubi nunc est furor tribulantis

51:14b.ISA.051.014cito veniet gradiens ad aperiendum et non interficiet usque ad internicionem nec deficiet panis eius

51:15b.ISA.051.015ego autem sum Dominus Deus tuus qui conturbo mare et intumescunt fluctus eius Dominus exercituum nomen meum

51:16b.ISA.051.016posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meae protexi te ut plantes caelos et fundes terram et dicas ad Sion populus meus es tu

51:17b.ISA.051.017elevare elevare consurge Hierusalem quae bibisti de manu Domini calicem irae eius usque ad fundum calicis soporis bibisti et epotasti usque ad feces

51:18b.ISA.051.018non est qui sustentet eam ex omnibus filiis quos genuit et non est qui adprehendat manum eius ex omnibus filiis quos enutrivit

51:19b.ISA.051.019duo sunt quae occurrerunt tibi quis contristabitur super te vastitas et contritio et fames et gladius quis consolabitur te

51:20b.ISA.051.020filii tui proiecti sunt dormierunt in capite omnium viarum sicut bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui

51:21b.ISA.051.021idcirco audi hoc paupercula et ebria non a vino

51:22b.ISA.051.022haec dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui pugnavit pro populo suo ecce tuli de manu tua calicem soporis fundum calicis indignationis meae non adicies ut bibas illud ultra

51:23b.ISA.051.023et ponam illud in manu eorum qui te humiliaverunt et dixerunt animae tuae incurvare ut transeamus et posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus

52

52:1b.ISA.052.001consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere vestimentis gloriae tuae Hierusalem civitas sancti quia non adiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et inmundus

52:2b.ISA.052.002excutere de pulvere consurge sede Hierusalem solve vincula colli tui captiva filia Sion

52:3b.ISA.052.003quia haec dicit Dominus gratis venundati estis et sine argento redimemini

52:4b.ISA.052.004quia haec dicit Dominus Deus in Aegyptum descendit populus meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa calumniatus est eum

52:5b.ISA.052.005et nunc quid mihi est hic dicit Dominus quoniam ablatus est populus meus gratis dominatores eius inique agunt dicit Dominus et iugiter tota die nomen meum blasphematur

52:6b.ISA.052.006propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa quia ego ipse qui loquebar ecce adsum

52:7b.ISA.052.007quam pulchri super montes pedes adnuntiantis et praedicantis pacem adnuntiantis bonum praedicantis salutem dicentis Sion regnavit Deus tuus

52:8b.ISA.052.008vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt quia oculum ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion

52:9b.ISA.052.009gaudete et laudate simul deserta Hierusalem quia consolatus est Dominus populum suum redemit Hierusalem

52:10b.ISA.052.010paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri

52:11b.ISA.052.011recedite recedite exite inde pollutum nolite tangere exite de medio eius mundamini qui fertis vasa Domini

52:12b.ISA.052.012quoniam non in tumultu exibitis nec in fuga properabitis praecedet enim vos Dominus et congregabit vos Deus Israhel

52:13b.ISA.052.013ecce intelleget servus meus exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde

52:14b.ISA.052.014sicut obstipuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus eius et forma eius inter filios hominum

52:15b.ISA.052.015iste asperget gentes multas super ipsum continebunt reges os suum quia quibus non est narratum de eo viderunt et qui non audierunt contemplati sunt

53

53:1b.ISA.053.001quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est

53:2b.ISA.053.002et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti non est species ei neque decor et vidimus eum et non erat aspectus et desideravimus eum

53:3b.ISA.053.003despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec reputavimus eum

53:4b.ISA.053.004vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum

53:5b.ISA.053.005ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus

53:6b.ISA.053.006omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum

53:7b.ISA.053.007oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suum

53:8b.ISA.053.008de angustia et de iudicio sublatus est generationem eius quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter scelus populi mei percussit eum

53:9b.ISA.053.009et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore eius

53:10b.ISA.053.010et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur

53:11b.ISA.053.011pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit

53:12b.ISA.053.012ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit

54

54:1b.ISA.054.001lauda sterilis quae non paris decanta laudem et hinni quae non pariebas quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habebat virum dicit Dominus

54:2b.ISA.054.002dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende ne parcas longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida

54:3b.ISA.054.003ad dexteram enim et ad levam penetrabis et semen tuum gentes hereditabit et civitates desertas inhabitabit

54:4b.ISA.054.004noli timere quia non confunderis neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adulescentiae tuae oblivisceris et obprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius

54:5b.ISA.054.005quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen eius et redemptor tuus Sanctus Israhel Deus omnis terrae vocabitur

54:6b.ISA.054.006quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus

54:7b.ISA.054.007ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te

54:8b.ISA.054.008in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui dixit redemptor tuus Dominus

54:9b.ISA.054.009sicut in diebus Noe istud mihi est cui iuravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram sic iuravi ut non irascar tibi et non increpem te

54:10b.ISA.054.010montes enim commovebuntur et colles contremescent misericordia autem mea non recedet et foedus pacis meae non movebitur dixit miserator tuus Dominus

54:11b.ISA.054.011paupercula tempestate convulsa absque ulla consolatione ecce ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in sapphyris

54:12b.ISA.054.012et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles

54:13b.ISA.054.013universos filios tuos doctos a Domino et multitudinem pacis filiis tuis

54:14b.ISA.054.014et in iustitia fundaberis recede procul a calumnia quia non timebis et a pavore quia non adpropinquabit tibi

54:15b.ISA.054.015ecce accola veniet qui non erat mecum advena quondam tuus adiungetur tibi

54:16b.ISA.054.016ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum et ego creavi interfectorem ad disperdendum

54:17b.ISA.054.017omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis haec hereditas servorum Domini et iustitia eorum apud me dicit Dominus

55

55:1b.ISA.055.001o omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum properate emite et comedite venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac

55:2b.ISA.055.002quare adpenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate audite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra

55:3b.ISA.055.003inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet anima vestra et feriam vobis pactum sempiternum misericordias David fideles

55:4b.ISA.055.004ecce testem populis dedi eum ducem ac praeceptorem gentibus

55:5b.ISA.055.005ecce gentem quam nesciebas vocabis et gentes quae non cognoverunt te ad te current propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israhel quia glorificavit te

55:6b.ISA.055.006quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est

55:7b.ISA.055.007derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum

55:8b.ISA.055.008non enim cogitationes meae cogitationes vestrae neque viae vestrae viae meae dicit Dominus

55:9b.ISA.055.009quia sicut exaltantur caeli a terra sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris et cogitationes meae a cogitationibus vestris

55:10b.ISA.055.010et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti

55:11b.ISA.055.011sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo non revertetur ad me vacuum sed faciet quaecumque volui et prosperabitur in his ad quae misi illud

55:12b.ISA.055.012quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu

55:13b.ISA.055.013pro saliunca ascendet abies et pro urtica crescet myrtus et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur

56

56:1b.ISA.056.001haec dicit Dominus custodite iudicium et facite iustitiam quia iuxta est salus mea ut veniat et iustitia mea ut reveletur

56:2b.ISA.056.002beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui adprehendit istud custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus suas ne faciat omne malum

56:3b.ISA.056.003et non dicat filius advenae qui adheret Domino dicens separatione dividet me Dominus a populo suo et non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum

56:4b.ISA.056.004quia haec dicit Dominus eunuchis qui custodierint sabbata mea et elegerint quae volui et tenuerint foedus meum

56:5b.ISA.056.005dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis quod non peribit

56:6b.ISA.056.006et filios advenae qui adherent Domino ut colant eum et diligant nomen eius ut sint ei in servos omnem custodientem sabbatum ne polluat illud et tenentem foedus meum

56:7b.ISA.056.007adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis

56:8b.ISA.056.008ait Dominus Deus qui congregat dispersos Israhel adhuc congregabo ad eum congregatos eius

56:9b.ISA.056.009omnes bestiae agri venite ad devorandum universae bestiae saltus

56:10b.ISA.056.010speculatores eius caeci omnes nescierunt universi canes muti non valentes latrare videntes vana dormientes et amantes somnia

56:11b.ISA.056.011et canes inpudentissimi nescierunt saturitatem ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam omnes in viam suam declinaverunt unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum

56:12b.ISA.056.012venite sumamus vinum et impleamur ebrietate et erit sicut hodie sic et cras et multo amplius

57

57:1b.ISA.057.001iustus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et viri misericordiae colliguntur quia non est qui intellegat a facie enim malitiae collectus est iustus

57:2b.ISA.057.002veniat pax requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua

57:3b.ISA.057.003vos autem accedite huc filii auguratricis semen adulteri et fornicariae

57:4b.ISA.057.004super quem lusistis super quem dilatastis os et eiecistis linguam numquid non vos filii scelesti semen mendax

57:5b.ISA.057.005qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum immolantes parvulos in torrentibus subter inminentes petras

57:6b.ISA.057.006in partibus torrentis pars tua haec est sors tua et ipsis effudisti libamen obtulisti sacrificium numquid super his non indignabor

57:7b.ISA.057.007super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum et illuc ascendisti ut immolares hostias

57:8b.ISA.057.008et post ostium et retro postem posuisti memoriale tuum quia iuxta me discoperuisti et suscepisti adulterum dilatasti cubile tuum et pepigisti cum eis dilexisti stratum eorum manu aperta

57:9b.ISA.057.009et ornasti te regi unguento et multiplicasti pigmenta tua misisti legatos tuos procul et humiliata es usque ad inferos

57:10b.ISA.057.010in multitudine viae tuae laborasti non dixisti quiescam vitam manus tuae invenisti propterea non rogasti

57:11b.ISA.057.011pro quo sollicita timuisti quia mentita es et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo quia ego tacens et quasi non videns et mei oblita es

57:12b.ISA.057.012ego adnuntiabo iustitiam tuam et opera tua non proderunt tibi

57:13b.ISA.057.013cum clamaveris liberent te congregati tui et omnes eos auferet ventus tollet aura qui autem fiduciam habet mei hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum

57:14b.ISA.057.014et dicam viam facite praebete iter declinate de semita auferte offendicula de via populi mei

57:15b.ISA.057.015quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum

57:16b.ISA.057.016non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam

57:17b.ISA.057.017propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum abscondi et indignatus sum et abiit vagus in via cordis sui

57:18b.ISA.057.018vias eius vidi et dimisi eum et reduxi eum et reddidi consolationes ipsi et lugentibus eius

57:19b.ISA.057.019creavi fructum labiorum pacem pacem ei qui longe est et qui prope dixit Dominus et sanavi eum

57:20b.ISA.057.020impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum

57:21b.ISA.057.021non est pax dixit Deus meus impiis

58

58:1b.ISA.058.001clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam et adnuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum

58:2b.ISA.058.002me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt quasi gens quae iustitiam fecerit et quae iudicium Dei sui non reliquerit rogant me iudicia iustitiae adpropinquare Deo volunt

58:3b.ISA.058.003quare ieiunavimus et non aspexisti humiliavimus animam nostram et nescisti ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas et omnes debitores vestros repetitis

58:4b.ISA.058.004ecce ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem ut audiatur in excelso clamor vester

58:5b.ISA.058.005numquid tale est ieiunium quod elegi per diem adfligere hominem animam suam numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino

58:6b.ISA.058.006nonne hoc est magis ieiunium quod elegi dissolve conligationes impietatis solve fasciculos deprimentes dimitte eos qui confracti sunt liberos et omne onus disrumpe

58:7b.ISA.058.007frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris

58:8b.ISA.058.008tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur et anteibit faciem tuam iustitia tua et gloria Domini colliget te

58:9b.ISA.058.009tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum extendere et loqui quod non prodest

58:10b.ISA.058.010cum effuderis esurienti animam tuam et animam adflictam repleveris orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt sicut meridies

58:11b.ISA.058.011et requiem tibi dabit Dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi hortus inriguus et sicut fons aquarum cuius non deficient aquae

58:12b.ISA.058.012et aedificabuntur in te deserta saeculorum fundamenta generationis et generationis suscitabis et vocaberis aedificator sepium avertens semitas in quietem

58:13b.ISA.058.013si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem

58:14b.ISA.058.014tunc delectaberis super Domino et sustollam te super altitudines terrae et cibabo te hereditate Iacob patris tui os enim Domini locutum est

59

59:1b.ISA.059.001ecce non est adbreviata manus Domini ut salvare nequeat neque adgravata est auris eius ut non exaudiat

59:2b.ISA.059.002sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiret

59:3b.ISA.059.003manus enim vestrae pollutae sunt sanguine et digiti vestri iniquitate labia vestra locuta sunt mendacium et lingua vestra iniquitatem fatur

59:4b.ISA.059.004non est qui invocet iustitiam neque est qui iudicet vere sed confidunt in nihili et loquuntur vanitates conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem

59:5b.ISA.059.005ova aspidum ruperunt et telas araneae texuerunt qui comederit de ovis eorum morietur et quod confotum est erumpet in regulum

59:6b.ISA.059.006telae eorum non erunt in vestimentum neque operientur operibus suis opera eorum opera inutilia et opus iniquitatis in manibus eorum

59:7b.ISA.059.007pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem innocentem cogitationes eorum cogitationes inutiles vastitas et contritio in viis eorum

59:8b.ISA.059.008viam pacis nescierunt et non est iudicium in gressibus eorum semitae eorum incurvatae sunt eis omnis qui calcat in ea ignorat pacem

59:9b.ISA.059.009propter hoc elongatum est iudicium a nobis et non adprehendet nos iustitia expectavimus lucem et ecce tenebrae splendorem et in tenebris ambulavimus

59:10b.ISA.059.010palpavimus sicut caeci parietem et quasi absque oculis adtrectavimus inpegimus meridie quasi in tenebris in caligosis quasi mortui

59:11b.ISA.059.011rugiemus quasi ursi omnes et quasi columbae meditantes gememus expectavimus iudicium et non est salutem et elongata est a nobis

59:12b.ISA.059.012multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te et peccata nostra responderunt nobis quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus

59:13b.ISA.059.013peccare et mentiri contra Dominum et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri ut loqueremur calumniam et transgressionem concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii

59:14b.ISA.059.014et conversum est retrorsum iudicium et iustitia longe stetit quia corruit in platea veritas et aequitas non potuit ingredi

59:15b.ISA.059.015et facta est veritas in oblivione et qui recessit a malo praedae patuit et vidit Dominus et malum apparuit in oculis eius quia non est iudicium

59:16b.ISA.059.016et vidit quia non est vir et aporiatus est quia non est qui occurrat et salvavit sibi brachium suum et iustitia eius ipsa confirmavit eum

59:17b.ISA.059.017indutus est iustitia ut lorica et galea salutis in capite eius indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi pallio zeli

59:18b.ISA.059.018sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis et vicissitudinem inimicis suis insulis vicem reddet

59:19b.ISA.059.019et timebunt qui ab occidente nomen Domini et qui ab ortu solis gloriam eius cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit

59:20b.ISA.059.020et venerit Sion redemptor et eis qui redeunt ab iniquitate in Iacob dicit Dominus

59:21b.ISA.059.021hoc foedus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui est in te et verba mea quae posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum

60

60:1b.ISA.060.001surge inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est

60:2b.ISA.060.002quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos super te autem orietur Dominus et gloria eius in te videbitur

60:3b.ISA.060.003et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui

60:4b.ISA.060.004leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi filii tui de longe venient et filiae tuae in latere sugent

60:5b.ISA.060.005tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi

60:6b.ISA.060.006inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Efa omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem Domino adnuntiantes

60:7b.ISA.060.007omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi offerentur super placabili altari meo et domum maiestatis meae glorificabo

60:8b.ISA.060.008qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas

60:9b.ISA.060.009me enim insulae expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israhel quia glorificavit te

60:10b.ISA.060.010et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui

60:11b.ISA.060.011et aperientur portae tuae iugiter die et nocte non claudentur ut adferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur

60:12b.ISA.060.012gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur

60:13b.ISA.060.013gloria Libani ad te veniet abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum meorum glorificabo

60:14b.ISA.060.014et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te civitatem Domini Sion Sancti Israhel

60:15b.ISA.060.015pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et non erat qui per te transiret ponam te in superbiam saeculorum gaudium in generationem et generationem

60:16b.ISA.060.016et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob

60:17b.ISA.060.017pro aere adferam aurum et pro ferro adferam argentum et pro lignis aes et pro lapidibus ferrum et ponam visitationem tuam pacem et praepositos tuos iustitiam

60:18b.ISA.060.018non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis et occupabit salus muros tuos et portas tuas laudatio

60:19b.ISA.060.019non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae inluminabit te sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam

60:20b.ISA.060.020non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia Dominus erit in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui

60:21b.ISA.060.021populus autem tuus omnes iusti in perpetuum hereditabunt terram germen plantationis meae opus manus meae ad glorificandum

60:22b.ISA.060.022minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam ego Dominus in tempore eius subito faciam istud

61

61:1b.ISA.061.001spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem

61:2b.ISA.061.002ut praedicarem annum placabilem Domini et diem ultionis Deo nostro ut consolarer omnes lugentes

61:3b.ISA.061.003ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu maeroris et vocabuntur in ea fortes iustitiae plantatio Domini ad glorificandum

61:4b.ISA.061.004et aedificabunt deserta a saeculo et ruinas antiquas erigent et instaurabunt civitates desertas dissipatas in generationem et generationem

61:5b.ISA.061.005et stabunt alieni et pascent pecora vestra et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt

61:6b.ISA.061.006vos autem sacerdotes Domini vocabimini ministri Dei nostri dicetur vobis fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis

61:7b.ISA.061.007pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem eorum propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis

61:8b.ISA.061.008quia ego Dominus diligens iudicium odio habens rapinam in holocausto et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis

61:9b.ISA.061.009et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum omnes qui viderint eos cognoscent eos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus

61:10b.ISA.061.010gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea in Deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae circumdedit me quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis

61:11b.ISA.061.011sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus

62

62:1b.ISA.062.001propter Sion non tacebo et propter Hierusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor iustus eius et salvator eius ut lampas accendatur

62:2b.ISA.062.002et videbunt gentes iustum tuum et cuncti reges inclitum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit

62:3b.ISA.062.003et eris corona gloriae in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui

62:4b.ISA.062.004non vocaberis ultra Derelicta et terra tua non vocabitur amplius Desolata sed vocaberis Voluntas mea in ea et terra tua Inhabitata quia conplacuit Domino in te et terra tua inhabitabitur

62:5b.ISA.062.005habitabit enim iuvenis cum virgine et habitabunt in te filii tui et gaudebit sponsus super sponsam gaudebit super te Deus tuus

62:6b.ISA.062.006super muros tuos Hierusalem constitui custodes tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt qui reminiscimini Domini ne taceatis

62:7b.ISA.062.007et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Hierusalem laudem in terra

62:8b.ISA.062.008iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suae si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti

62:9b.ISA.062.009quia qui congregabunt illud comedent et laudabunt Dominum et qui conportant illud bibent in atriis sanctis meis

62:10b.ISA.062.010transite transite per portas praeparate viam populo planum facite iter et eligite lapides elevate signum ad populos

62:11b.ISA.062.011ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae dicite filiae Sion ecce salvator tuus venit ecce merces eius cum eo et opus eius coram illo

62:12b.ISA.062.012et vocabunt eos Populus sanctus Redempti a Domino tu autem vocaberis Quaesita civitas et non Derelicta

63

63:1b.ISA.063.001quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum

63:2b.ISA.063.002quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari

63:3b.ISA.063.003torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi

63:4b.ISA.063.004dies enim ultionis in corde meo annus redemptionis meae venit

63:5b.ISA.063.005circumspexi et non erat auxiliator quaesivi et non fuit qui adiuvaret et salvavit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi

63:6b.ISA.063.006et conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum

63:7b.ISA.063.007miserationum Domini recordabor laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui Israhel quae largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum multitudinem misericordiarum suarum

63:8b.ISA.063.008et dixit verumtamen populus meus est filii non negantes et factus est eis salvator

63:9b.ISA.063.009in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei eius salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus saeculi

63:10b.ISA.063.010ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et adflixerunt spiritum Sancti eius et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos

63:11b.ISA.063.011et recordatus est dierum saeculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio eius spiritum Sancti sui

63:12b.ISA.063.012qui eduxit ad dexteram Mosen brachio maiestatis suae qui scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum

63:13b.ISA.063.013qui duxit eos per abyssos quasi equum in deserto non inpingentem

63:14b.ISA.063.014quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor eius fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriae

63:15b.ISA.063.015adtende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae ubi est zelus tuus et fortitudo tua multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt se

63:16b.ISA.063.016tu enim pater noster et Abraham nescivit nos et Israhel ignoravit nos tu Domine pater noster redemptor noster a saeculo nomen tuum

63:17b.ISA.063.017quare errare nos fecisti Domine de viis tuis indurasti cor nostrum ne timeremus te convertere propter servos tuos tribus hereditatis tuae

63:18b.ISA.063.018quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam

63:19b.ISA.063.019facti sumus quasi in principio cum non dominareris nostri neque invocaretur nomen tuum super nos

64

64:1b.ISA.064.001utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent

64:2b.ISA.064.002sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur

64:3b.ISA.064.003cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt

64:4b.ISA.064.004a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te

64:5b.ISA.064.005occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur

64:6b.ISA.064.006et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos

64:7b.ISA.064.007non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae

64:8b.ISA.064.008et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos

64:9b.ISA.064.009ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos

64:10b.ISA.064.010civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata

64:11b.ISA.064.011domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas

64:12b.ISA.064.012numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer

65

65:1b.ISA.065.001quaesierunt me qui ante non interrogabant invenerunt qui non quaesierunt me dixi ecce ego ecce ego ad gentem quae non vocabat nomen meum

65:2b.ISA.065.002expandi manus meas tota die ad populum incredulum qui graditur in via non bona post cogitationes suas

65:3b.ISA.065.003populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper qui immolant in hortis et sacrificant super lateres

65:4b.ISA.065.004qui habitant in sepulchris et in delubris idolorum dormiunt qui comedunt carnem suillam et ius profanum in vasis eorum

65:5b.ISA.065.005qui dicunt recede a me non adpropinques mihi quia inmundus es isti fumus erunt in furore meo ignis ardens tota die

65:6b.ISA.065.006ecce scriptum est coram me non tacebo sed reddam et retribuam in sinu eorum

65:7b.ISA.065.007iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul dicit Dominus qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi et remetiar opus eorum primum in sinu eorum

65:8b.ISA.065.008haec dicit Dominus quomodo si inveniatur granum in botro et dicatur ne dissipes illud quoniam benedictio est sic faciam propter servos meos ut non disperdam totum

65:9b.ISA.065.009et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes meos et hereditabunt eam electi mei et servi mei habitabunt ibi

65:10b.ISA.065.010et erunt campestria in caulas gregum et vallis Achor in cubile armentorum populo meo qui requisierunt me

65:11b.ISA.065.011et vos qui dereliquistis Dominum qui obliti estis montem sanctum meum qui ponitis Fortunae mensam et libatis super eam

65:12b.ISA.065.012numerabo vos in gladio et omnes in caede corruetis pro eo quod vocavi et non respondistis locutus sum et non audistis et faciebatis malum in oculis meis et quae nolui elegistis

65:13b.ISA.065.013propter hoc haec dicit Dominus Deus ecce servi mei comedent et vos esurietis ecce servi mei bibent et vos sitietis

65:14b.ISA.065.014ecce servi mei laetabuntur et vos confundemini ecce servi mei laudabunt prae exultatione cordis et vos clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis

65:15b.ISA.065.015et dimittetis nomen vestrum in iuramentum electis meis et interficiet te Dominus Deus et servos suos vocabit nomine alio

65:16b.ISA.065.016in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen et qui iurat in terra iurabit in Deo amen quia oblivioni traditae sunt angustiae priores et quia absconditae sunt ab oculis nostris

65:17b.ISA.065.017ecce enim ego creo caelos novos et terram novam et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor

65:18b.ISA.065.018sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo quia ecce ego creo Hierusalem exultationem et populum eius gaudium

65:19b.ISA.065.019et exultabo in Hierusalem et gaudebo in populo meo et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris

65:20b.ISA.065.020non erit ibi amplius infans dierum et senex qui non impleat dies suos quoniam puer centum annorum morietur et peccator centum annorum maledictus erit

65:21b.ISA.065.021et aedificabunt domos et habitabunt et plantabunt vineas et comedent fructum earum

65:22b.ISA.065.022non aedificabunt et alius habitabit non plantabunt et alius comedet secundum dies enim ligni erunt dies populi mei et opera manuum eorum inveterabunt

65:23b.ISA.065.023electis meis non laborabunt frustra neque generabunt in conturbatione quia semen benedictorum Domini est et nepotes eorum cum eis

65:24b.ISA.065.024eritque antequam clament ego exaudiam adhuc illis loquentibus ego audiam

65:25b.ISA.065.025lupus et agnus pascentur simul et leo et bos comedent paleas et serpenti pulvis panis eius non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo dicit Dominus

66

66:1b.ISA.066.001haec dicit Dominus caelum sedis mea et terra scabillum pedum meorum quae ista domus quam aedificabitis mihi et quis iste locus quietis meae

66:2b.ISA.066.002omnia haec manus mea fecit et facta sunt universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos

66:3b.ISA.066.003qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo haec omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est

66:4b.ISA.066.004unde et ego eligam inlusiones eorum et quae timebant adducam eis quia vocavi et non erat qui responderet locutus sum et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et quae nolui elegerunt

66:5b.ISA.066.005audite verbum Domini qui tremetis ad verbum eius dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus et videbimus in laetitia vestra ipsi autem confundentur

66:6b.ISA.066.006vox populi de civitate vox de templo vox Domini reddentis retributionem inimicis suis

66:7b.ISA.066.007antequam parturiret peperit antequam veniret partus eius peperit masculum

66:8b.ISA.066.008quis audivit umquam tale et quis vidit huic simile numquid parturiet terra in die una aut parietur gens simul quia parturivit et peperit Sion filios suos

66:9b.ISA.066.009numquid ego qui alios parere facio ipse non pariam dicit Dominus si ego qui generationem ceteris tribuo sterilis ero ait Dominus Deus tuus

66:10b.ISA.066.010laetamini cum Hierusalem et exultate in ea omnes qui diligitis eam gaudete cum ea gaudio universi qui lugetis super eam

66:11b.ISA.066.011ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius

66:12b.ISA.066.012quia haec dicit Dominus ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam sugetis ad ubera portabimini et super genua blandientur vobis

66:13b.ISA.066.013quomodo si cui mater blandiatur ita ego consolabor vos et in Hierusalem consolabimini

66:14b.ISA.066.014videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi herba germinabunt et cognoscetur manus Domini servis eius et indignabitur inimicis suis

66:15b.ISA.066.015quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo quadrigae eius reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis

66:16b.ISA.066.016quia in igne Dominus diiudicatur et in gladio suo ad omnem carnem et multiplicabuntur interfecti a Domino

66:17b.ISA.066.017qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post unam intrinsecus qui comedebant carnem suillam et abominationem et murem simul consumentur dicit Dominus

66:18b.ISA.066.018ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis et venient et videbunt gloriam meam

66:19b.ISA.066.019et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Graeciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus

66:20b.ISA.066.020et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israhel munus in vase mundo in domum Domini

66:21b.ISA.066.021et adsumam ex eis in sacerdotes et in Levitas dicit Dominus

66:22b.ISA.066.022quia sicut caeli novi et terra nova quae ego facio stare coram me dicit Dominus sic stabit semen vestrum et nomen vestrum

66:23b.ISA.066.023et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato veniet omnis caro ut adoret coram facie mea dicit Dominus

66:24b.ISA.066.024et egredientur et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur et erunt usque ad satietatem visionis omni carni


Holder of rights
Multilingual Bible Corpus

Citation Suggestion for this Object
TextGrid Repository (2025). Latin Collection. Isaiah (Latin). Isaiah (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A341-6