Song of Solomon (Latin)
Canticum Canticorum
1
1:1b.SON.001.001osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino
1:2b.SON.001.002fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te
1:3b.SON.001.003trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te
1:4b.SON.001.004nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis
1:5b.SON.001.005nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi
1:6b.SON.001.006indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
1:7b.SON.001.007si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
1:8b.SON.001.008equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
1:9b.SON.001.009pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia
1:10b.SON.001.010murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
1:11b.SON.001.011dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
1:12b.SON.001.012fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur
1:13b.SON.001.013botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
1:14b.SON.001.014ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum
1:15b.SON.001.015ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus
1:16b.SON.001.016tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina
2
2:1b.SON.002.001ego flos campi et lilium convallium
2:2b.SON.002.002sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias
2:3b.SON.002.003sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo
2:4b.SON.002.004introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem
2:5b.SON.002.005fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo
2:6b.SON.002.006leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
2:7b.SON.002.007adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit
2:8b.SON.002.008vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles
2:9b.SON.002.009similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos
2:10b.SON.002.010et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni
2:11b.SON.002.011iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit
2:12b.SON.002.012flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra
2:13b.SON.002.013ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni
2:14b.SON.002.014columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora
2:15b.SON.002.015capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit
2:16b.SON.002.016dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia
2:17b.SON.002.017donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether
3
3:1b.SON.003.001in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni
3:2b.SON.003.002surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni
3:3b.SON.003.003invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis
3:4b.SON.003.004paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae
3:5b.SON.003.005adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
3:6b.SON.003.006quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii
3:7b.SON.003.007en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israhel
3:8b.SON.003.008omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos
3:9b.SON.003.009ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani
3:10b.SON.003.010columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem
3:11b.SON.003.011egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius
4
4:1b.SON.004.001quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad
4:2b.SON.004.002dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas
4:3b.SON.004.003sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet
4:4b.SON.004.004sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium
4:5b.SON.004.005duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis
4:6b.SON.004.006donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis
4:7b.SON.004.007tota pulchra es amica mea et macula non est in te
4:8b.SON.004.008veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum
4:9b.SON.004.009vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui
4:10b.SON.004.010quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata
4:11b.SON.004.011favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis
4:12b.SON.004.012hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus
4:13b.SON.004.013emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo
4:14b.SON.004.014nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis
4:15b.SON.004.015fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano
4:16b.SON.004.016surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius
5
5:1b.SON.005.001veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi
5:2b.SON.005.002ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium
5:3b.SON.005.003expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes meos quomodo inquinabo illos
5:4b.SON.005.004dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus intremuit ad tactum eius
5:5b.SON.005.005surrexi ut aperirem dilecto meo manus meae stillaverunt murra digiti mei pleni murra probatissima
5:6b.SON.005.006pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quaesivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi
5:7b.SON.005.007invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem percusserunt me vulneraverunt me tulerunt pallium meum mihi custodes murorum
5:8b.SON.005.008adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo
5:9b.SON.005.009qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos
5:10b.SON.005.010dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus
5:11b.SON.005.011caput eius aurum optimum comae eius sicut elatae palmarum nigrae quasi corvus
5:12b.SON.005.012oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima
5:13b.SON.005.013genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis labia eius lilia distillantia murram primam
5:14b.SON.005.014manus illius tornatiles aureae plenae hyacinthis venter eius eburneus distinctus sapphyris
5:15b.SON.005.015crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas species eius ut Libani electus ut cedri
5:16b.SON.005.016guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est dilectus meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem
5:17b.SON.005.017quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum
6
6:1b.SON.006.001dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat
6:2b.SON.006.002ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia
6:3b.SON.006.003pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata
6:4b.SON.006.004averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
6:5b.SON.006.005dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis
6:6b.SON.006.006sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis
6:7b.SON.006.007sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus
6:8b.SON.006.008una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam
6:9b.SON.006.009quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata
6:10b.SON.006.010descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica
6:11b.SON.006.011nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab
6:12b.SON.006.012revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te
7
7:1b.SON.007.001quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis
7:2b.SON.007.002umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis
7:3b.SON.007.003duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae
7:4b.SON.007.004collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum
7:5b.SON.007.005caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus
7:6b.SON.007.006quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis
7:7b.SON.007.007statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris
7:8b.SON.007.008dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum
7:9b.SON.007.009guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum
7:10b.SON.007.010ego dilecto meo et ad me conversio eius
7:11b.SON.007.011veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis
7:12b.SON.007.012mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea
7:13b.SON.007.013mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi
8
8:1b.SON.008.001quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat
8:2b.SON.008.002adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum
8:3b.SON.008.003leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
8:4b.SON.008.004adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
8:5b.SON.008.005quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua
8:6b.SON.008.006pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum
8:7b.SON.008.007aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum
8:8b.SON.008.008soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est
8:9b.SON.008.009si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis
8:10b.SON.008.010ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens
8:11b.SON.008.011vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos
8:12b.SON.008.012vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius
8:13b.SON.008.013quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam
8:14b.SON.008.014fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque cervorum super montes aromatum
- Holder of rights
- Multilingual Bible Corpus
- Citation Suggestion for this Object
- TextGrid Repository (2025). Latin Collection. Song of Solomon (Latin). Song of Solomon (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A33E-B