Ecclesiastes (Latin)

Ecclesiastes (Latin)

Ecclesiastes

1

1:1b.ECC.001.001verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem

1:2b.ECC.001.002vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas

1:3b.ECC.001.003quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole

1:4b.ECC.001.004generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat

1:5b.ECC.001.005oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens

1:6b.ECC.001.006gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur

1:7b.ECC.001.007omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant

1:8b.ECC.001.008cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu

1:9b.ECC.001.009quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est

1:10b.ECC.001.010nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos

1:11b.ECC.001.011non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo

1:12b.ECC.001.012ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem

1:13b.ECC.001.013et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea

1:14b.ECC.001.014vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus

1:15b.ECC.001.015perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus

1:16b.ECC.001.016locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit

1:17b.ECC.001.017dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus

1:18b.ECC.001.018eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem

2

2:1b.ECC.002.001dixi ego in corde meo vadam et affluam deliciis et fruar bonis et vidi quod hoc quoque esset vanitas

2:2b.ECC.002.002risum reputavi errorem et gaudio dixi quid frustra deciperis

2:3b.ECC.002.003cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum vitae suae

2:4b.ECC.002.004magnificavi opera mea aedificavi mihi domos plantavi vineas

2:5b.ECC.002.005feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis arboribus

2:6b.ECC.002.006extruxi mihi piscinas aquarum ut inrigarem silvam lignorum germinantium

2:7b.ECC.002.007possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem

2:8b.ECC.002.008coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda

2:9b.ECC.002.009et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum

2:10b.ECC.002.010et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis nec prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quae paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo

2:11b.ECC.002.011cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub sole

2:12b.ECC.002.012transivi ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam quid est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum

2:13b.ECC.002.013et vidi quia tantum praecederet sapientia stultitiam quantum differt lux tenebris

2:14b.ECC.002.014sapientis oculi in capite eius stultus in tenebris ambulat et didici quod unus utriusque esset interitus

2:15b.ECC.002.015et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas

2:16b.ECC.002.016non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus

2:17b.ECC.002.017et idcirco taeduit me vitae meae videntem mala esse universa sub sole et cuncta vanitatem atque adflictionem spiritus

2:18b.ECC.002.018rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me

2:19b.ECC.002.019quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum

2:20b.ECC.002.020unde cessavi renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole

2:21b.ECC.002.021nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quaesita dimittit et hoc ergo vanitas et magnum malum

2:22b.ECC.002.022quid enim proderit homini de universo labore suo et adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est

2:23b.ECC.002.023cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit et haec non vanitas est

2:24b.ECC.002.024nonne melius est comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est

2:25b.ECC.002.025quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego

2:26b.ECC.002.026homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis

3

3:1b.ECC.003.001omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo

3:2b.ECC.003.002tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est

3:3b.ECC.003.003tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus aedificandi

3:4b.ECC.003.004tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi

3:5b.ECC.003.005tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus

3:6b.ECC.003.006tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi

3:7b.ECC.003.007tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi

3:8b.ECC.003.008tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis

3:9b.ECC.003.009quid habet amplius homo de labore suo

3:10b.ECC.003.010vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea

3:11b.ECC.003.011cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem

3:12b.ECC.003.012et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua

3:13b.ECC.003.013omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est

3:14b.ECC.003.014didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur

3:15b.ECC.003.015quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit

3:16b.ECC.003.016vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem

3:17b.ECC.003.017et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit

3:18b.ECC.003.018dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis

3:19b.ECC.003.019idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati

3:20b.ECC.003.020et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur

3:21b.ECC.003.021quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum

3:22b.ECC.003.022et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat

4

4:1b.ECC.004.001verti me ad alia et vidi calumnias quae sub sole geruntur et lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos

4:2b.ECC.004.002et laudavi magis mortuos quam viventes

4:3b.ECC.004.003et feliciorem utroque iudicavi qui necdum natus est nec vidit mala quae sub sole fiunt

4:4b.ECC.004.004rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est

4:5b.ECC.004.005stultus conplicat manus suas et comedit carnes suas dicens

4:6b.ECC.004.006melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et adflictione animi

4:7b.ECC.004.007considerans repperi et aliam vanitatem sub sole

4:8b.ECC.004.008unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima

4:9b.ECC.004.009melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suae

4:10b.ECC.004.010si unus ceciderit ab altero fulcietur vae soli quia cum ruerit non habet sublevantem

4:11b.ECC.004.011et si dormierint duo fovebuntur mutuo unus quomodo calefiet

4:12b.ECC.004.012et si quispiam praevaluerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur

4:13b.ECC.004.013melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum

4:14b.ECC.004.014quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regno inopia consumatur

4:15b.ECC.004.015vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adulescente secundo qui consurgit pro eo

4:16b.ECC.004.016infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus

4:17b.ECC.004.017custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae qui nesciunt quid faciant mali

5

5:1b.ECC.005.001ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo Deus enim in caelo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui

5:2b.ECC.005.002multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus invenitur stultitia

5:3b.ECC.005.003si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde

5:4b.ECC.005.004multoque melius est non vovere quam post votum promissa non conplere

5:5b.ECC.005.005ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum

5:6b.ECC.005.006ubi multa sunt somnia plurimae vanitates et sermones innumeri tu vero Deum time

5:7b.ECC.005.007si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii

5:8b.ECC.005.008et insuper universae terrae rex imperat servienti

5:9b.ECC.005.009avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas

5:10b.ECC.005.010ubi multae sunt opes multi et qui comedant eas et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis

5:11b.ECC.005.011dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat saturitas autem divitis non sinit dormire eum

5:12b.ECC.005.012est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae conservatae in malum domini sui

5:13b.ECC.005.013pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit

5:14b.ECC.005.014sicut egressus est nudus de utero matris suae sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo

5:15b.ECC.005.015miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum

5:16b.ECC.005.016cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis et in aerumna atque tristitia

5:17b.ECC.005.017hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars illius

5:18b.ECC.005.018et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et laetetur de labore suo hoc est donum Dei

5:19b.ECC.005.019non enim satis recordabitur dierum vitae suae eo quod Deus occupet deliciis cor eius

6

6:1b.ECC.006.001est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens apud homines

6:2b.ECC.006.002vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est

6:3b.ECC.006.003si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiae suae sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus

6:4b.ECC.006.004frustra enim venit et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen eius

6:5b.ECC.006.005non vidit solem neque cognovit distantiam boni et mali

6:6b.ECC.006.006etiam si duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis nonne ad unum locum properant omnia

6:7b.ECC.006.007omnis labor hominis in ore eius sed anima illius non impletur

6:8b.ECC.006.008quid habet amplius sapiens ab stulto et quid pauper nisi ut pergat illuc ubi est vita

6:9b.ECC.006.009melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias sed et hoc vanitas est et praesumptio spiritus

6:10b.ECC.006.010qui futurus est iam vocatum est nomen eius et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere

6:11b.ECC.006.011verba sunt plurima multa in disputando habentia vanitatem

7

7:1b.ECC.007.001quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit

7:2b.ECC.007.002melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis

7:3b.ECC.007.003melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit

7:4b.ECC.007.004melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis

7:5b.ECC.007.005cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia

7:6b.ECC.007.006melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi

7:7b.ECC.007.007quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas

7:8b.ECC.007.008calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius

7:9b.ECC.007.009melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante

7:10b.ECC.007.010ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit

7:11b.ECC.007.011ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio

7:12b.ECC.007.012utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem

7:13b.ECC.007.013sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo

7:14b.ECC.007.014considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit

7:15b.ECC.007.015in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias

7:16b.ECC.007.016haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua

7:17b.ECC.007.017noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas

7:18b.ECC.007.018ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo

7:19b.ECC.007.019bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit

7:20b.ECC.007.020sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis

7:21b.ECC.007.021non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet

7:22b.ECC.007.022sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi

7:23b.ECC.007.023scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis

7:24b.ECC.007.024cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me

7:25b.ECC.007.025multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam

7:26b.ECC.007.026lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium

7:27b.ECC.007.027et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa

7:28b.ECC.007.028ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem

7:29b.ECC.007.029quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni

7:30b.ECC.007.030solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi

8

8:1b.ECC.008.001sapientia hominis lucet in vultu eius et potentissimus faciem illius commutavit

8:2b.ECC.008.002ego os regis observo et praecepta iuramenti Dei

8:3b.ECC.008.003ne festines recedere a facie eius neque permaneas in opere malo quia omne quod voluerit faciet

8:4b.ECC.008.004et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam potest quare ita facis

8:5b.ECC.008.005qui custodit praeceptum non experietur quicquam mali tempus et responsionem cor sapientis intellegit

8:6b.ECC.008.006omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis adflictio

8:7b.ECC.008.007quia ignorat praeterita et ventura nullo scire potest nuntio

8:8b.ECC.008.008non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit impietas impium

8:9b.ECC.008.009omnia haec consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus quae fiunt sub sole interdum dominatur homo homini in malum suum

8:10b.ECC.008.010vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi iustorum operum sed et hoc vanitas est

8:11b.ECC.008.011etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo timore filii hominum perpetrant mala

8:12b.ECC.008.012attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui verentur faciem eius

8:13b.ECC.008.013non sit bonum impio nec prolongentur dies eius sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Dei

8:14b.ECC.008.014est et alia vanitas quae fit super terram sunt iusti quibus multa proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui ita securi sunt quasi iustorum facta habeant sed et hoc vanissimum iudico

8:15b.ECC.008.015laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae quos dedit ei Deus sub sole

8:16b.ECC.008.016et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem distentionem quae versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit

8:17b.ECC.008.017et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole et quanto plus laboraverit ad quaerendum tanto minus inveniat etiam si dixerit sapiens se nosse non poterit repperire

9

9:1b.ECC.009.001omnia haec tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit

9:2b.ECC.009.002sed omnia in futuro servantur incerta eo quod universa aeque eveniant iusto et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti victimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator ut periurus ita et ille qui verum deierat

9:3b.ECC.009.003hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt quia eadem cunctis eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua et post haec ad inferos deducentur

9:4b.ECC.009.004nemo est qui semper vivat et qui huius rei habeat fiduciam melior est canis vivens leone mortuo

9:5b.ECC.009.005viventes enim sciunt se esse morituros mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem quia oblivioni tradita est memoria eorum

9:6b.ECC.009.006amor quoque et odium et invidia simul perierunt nec habent partem in hoc saeculo et in opere quod sub sole geritur

9:7b.ECC.009.007vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua

9:8b.ECC.009.008omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite tuo non deficiat

9:9b.ECC.009.009perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitae instabilitatis tuae qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae haec est enim pars in vita et in labore tuo quod laboras sub sole

9:10b.ECC.009.010quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas

9:11b.ECC.009.011verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus

9:12b.ECC.009.012nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit

9:13b.ECC.009.013hanc quoque vidi sub sole sapientiam et probavi maximam

9:14b.ECC.009.014civitas parva et pauci in ea viri venit contra eam rex magnus et vallavit eam extruxitque munitiones per gyrum et perfecta est obsidio

9:15b.ECC.009.015inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem per sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis

9:16b.ECC.009.016et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine quomodo ergo sapientia pauperis contempta est et verba eius non sunt audita

9:17b.ECC.009.017verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor principis inter stultos

9:18b.ECC.009.018melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno peccaverit multa bona perdet

10

10:1b.ECC.010.001muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia

10:2b.ECC.010.002cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius

10:3b.ECC.010.003sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat

10:4b.ECC.010.004si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima

10:5b.ECC.010.005est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis

10:6b.ECC.010.006positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum

10:7b.ECC.010.007vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram

10:8b.ECC.010.008qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber

10:9b.ECC.010.009qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis

10:10b.ECC.010.010si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia

10:11b.ECC.010.011si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit

10:12b.ECC.010.012verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum

10:13b.ECC.010.013initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus

10:14b.ECC.010.014stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare

10:15b.ECC.010.015labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere

10:16b.ECC.010.016vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt

10:17b.ECC.010.017beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam

10:18b.ECC.010.018in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus

10:19b.ECC.010.019in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia

10:20b.ECC.010.020in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam

11

11:1b.ECC.011.001mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum

11:2b.ECC.011.002da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram

11:3b.ECC.011.003si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit

11:4b.ECC.011.004qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes numquam metet

11:5b.ECC.011.005quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium

11:6b.ECC.011.006mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit

11:7b.ECC.011.007dulce lumen et delectabile est oculis videre solem

11:8b.ECC.011.008si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguentur praeterita

11:9b.ECC.011.009laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium

11:10b.ECC.011.010aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt

12

12:1b.ECC.012.001memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent

12:2b.ECC.012.002antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam

12:3b.ECC.012.003quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina

12:4b.ECC.012.004et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis

12:5b.ECC.012.005excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes

12:6b.ECC.012.006antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam

12:7b.ECC.012.007et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum

12:8b.ECC.012.008vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas

12:9b.ECC.012.009cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas

12:10b.ECC.012.010quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos

12:11b.ECC.012.011verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno

12:12b.ECC.012.012his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est

12:13b.ECC.012.013finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo

12:14b.ECC.012.014et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit


Holder of rights
Multilingual Bible Corpus

Citation Suggestion for this Object
TextGrid Repository (2025). Latin Collection. Ecclesiastes (Latin). Ecclesiastes (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A33B-E