Psalms (Latin)

Psalms (Latin)

Psalmi

1

1:1b.PSA.001.001beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit

1:2b.PSA.001.002sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte

1:3b.PSA.001.003et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur

1:4b.PSA.001.004non sic impii non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae;

1:5b.PSA.001.005ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum

1:6b.PSA.001.006quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

2

2:1b.PSA.002.001psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania

2:2b.PSA.002.002adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma

2:3b.PSA.002.003disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum

2:4b.PSA.002.004qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos

2:5b.PSA.002.005tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos

2:6b.PSA.002.006ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius

2:7b.PSA.002.007Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te

2:8b.PSA.002.008postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae

2:9b.PSA.002.009reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos

2:10b.PSA.002.010et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram

2:11b.PSA.002.011servite Domino in timore et exultate ei in tremore

2:12b.PSA.002.012adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta

2:13b.PSA.002.013cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo

3

3:1b.PSA.003.001psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui

3:2b.PSA.003.002Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me

3:3b.PSA.003.003multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius; diapsalma

3:4b.PSA.003.004tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum

3:5b.PSA.003.005voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma

3:6b.PSA.003.006ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me

3:7b.PSA.003.007non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus

3:8b.PSA.003.008quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti

3:9b.PSA.003.009Domini est salus et super populum tuum benedictio tua

4

4:1b.PSA.004.001in finem in carminibus psalmus David

4:2b.PSA.004.002cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam

4:3b.PSA.004.003filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium diapsalma

4:4b.PSA.004.004et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum

4:5b.PSA.004.005irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris conpungimini diapsalma

4:6b.PSA.004.006sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino multi dicunt quis ostendet nobis bona

4:7b.PSA.004.007signatum est super nos lumen vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo

4:8b.PSA.004.008a fructu frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt

4:9b.PSA.004.009in pace in id ipsum dormiam et requiescam

4:10b.PSA.004.010quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me

5

5:1b.PSA.005.001in finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David

5:2b.PSA.005.002verba mea auribus percipe Domine intellege clamorem meum

5:3b.PSA.005.003intende voci orationis meae rex meus et Deus meus

5:4b.PSA.005.004quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam

5:5b.PSA.005.005mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es

5:6b.PSA.005.006neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos tuos

5:7b.PSA.005.007odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes %omnes; qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus

5:8b.PSA.005.008ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo

5:9b.PSA.005.009Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam

5:10b.PSA.005.010quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est

5:11b.PSA.005.011sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam inritaverunt te Domine

5:12b.PSA.005.012et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum

5:13b.PSA.005.013quoniam tu benedices iusto Domine ut scuto bonae voluntatis coronasti nos

6

6:1b.PSA.006.001in finem in carminibus pro octava psalmus David

6:2b.PSA.006.002Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me

6:3b.PSA.006.003miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea

6:4b.PSA.006.004et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo

6:5b.PSA.006.005convertere Domine eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam

6:6b.PSA.006.006quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi

6:7b.PSA.006.007laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum in lacrimis meis stratum meum rigabo

6:8b.PSA.006.008turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos

6:9b.PSA.006.009discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei

6:10b.PSA.006.010exaudivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscepit

6:11b.PSA.006.011erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei convertantur et erubescant valde velociter

7

7:1b.PSA.007.001psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini

7:2b.PSA.007.002Domine Deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me

7:3b.PSA.007.003nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat

7:4b.PSA.007.004Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis

7:5b.PSA.007.005si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis

7:6b.PSA.007.006persequatur inimicus animam meam et conprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat diapsalma

7:7b.PSA.007.007exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge Domine Deus meus in praecepto quod mandasti

7:8b.PSA.007.008et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere

7:9b.PSA.007.009Dominus iudicat populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam super me

7:10b.PSA.007.010consummetur nequitia peccatorum et diriges iustum et scrutans corda et renes Deus

7:11b.PSA.007.011iustum adiutorium meum a Deo qui salvos facit rectos corde

7:12b.PSA.007.012Deus iudex iustus et fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies

7:13b.PSA.007.013nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et paravit illum

7:14b.PSA.007.014et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit

7:15b.PSA.007.015ecce parturiit iniustitiam et; concepit dolorem et peperit iniquitatem

7:16b.PSA.007.016lacum aperuit et effodit eum et incidet in foveam quam fecit

7:17b.PSA.007.017convertetur dolor eius in caput eius et in verticem ipsius iniquitas eius descendet

7:18b.PSA.007.018confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini altissimi

8

8:1b.PSA.008.001in finem pro torcularibus psalmus David

8:2b.PSA.008.002Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos

8:3b.PSA.008.003ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem

8:4b.PSA.008.004quoniam videbo caelos tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti

8:5b.PSA.008.005quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum

8:6b.PSA.008.006minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum

8:7b.PSA.008.007et constituisti eum super opera manuum tuarum

8:8b.PSA.008.008omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi

8:9b.PSA.008.009volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris

8:10b.PSA.008.010Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra

9

9:1b.PSA.009.001in finem pro occultis filii psalmus David

9:2b.PSA.009.002confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua

9:3b.PSA.009.003laetabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime

9:4b.PSA.009.004in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua

9:5b.PSA.009.005quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super thronum qui iudicas iustitiam

9:6b.PSA.009.006increpasti gentes %et; periit impius nomen eorum delisti in aeternum et in saeculum %saeculi;

9:7b.PSA.009.007inimici defecerunt frameae in finem et civitates destruxisti periit memoria eorum cum sonitu

9:8b.PSA.009.008et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio thronum suum

9:9b.PSA.009.009et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit populos in iustitia

9:10b.PSA.009.010et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in oportunitatibus in tribulatione

9:11b.PSA.009.011et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine

9:12b.PSA.009.012psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes studia eius

9:13b.PSA.009.013quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum

9:14b.PSA.009.014miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis

9:15b.PSA.009.015qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion

9:16b.PSA.009.016exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt conprehensus est pes eorum

9:17b.PSA.009.017cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum conprehensus est peccator canticum diapsalmatis

9:18b.PSA.009.018convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur Deum

9:19b.PSA.009.019quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem

9:20b.PSA.009.020exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in conspectu tuo

9:21b.PSA.009.021constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt diapsalma

9:22b.PSA.009.022ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione

9:23b.PSA.009.023dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant

9:24b.PSA.009.024quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur

9:25b.PSA.009.025exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret

9:26b.PSA.009.026non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur

9:27b.PSA.009.027dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo

9:28b.PSA.009.028cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor

9:29b.PSA.009.029sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem

9:30b.PSA.009.030oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum

9:31b.PSA.009.031in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum

9:32b.PSA.009.032dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem

9:33b.PSA.009.033exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum

9:34b.PSA.009.034propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret

9:35b.PSA.009.035vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor

9:36b.PSA.009.036contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur

9:37b.PSA.009.037Dominus regnabit in aeternum et in saeculum %saeculi; peribitis gentes de terra illius

9:38b.PSA.009.038desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua

9:39b.PSA.009.039iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram

10

10:1b.PSA.010.001in finem psalmus David

10:2b.PSA.010.002in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer

10:3b.PSA.010.003quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde

10:4b.PSA.010.004quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus %autem; quid fecit

10:5b.PSA.010.005Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius %in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum

10:6b.PSA.010.006Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam

10:7b.PSA.010.007pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum

10:8b.PSA.010.008quoniam iustus Dominus %et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius

11

11:1b.PSA.011.001in finem pro octava psalmus David

11:2b.PSA.011.002salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum

11:3b.PSA.011.003vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti sunt

11:4b.PSA.011.004disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam

11:5b.PSA.011.005qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt quis noster dominus est

11:6b.PSA.011.006propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo

11:7b.PSA.011.007eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terrae purgatum septuplum

11:8b.PSA.011.008tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum

11:9b.PSA.011.009in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum

12

12:1b.PSA.012.001in finem psalmus David usquequo Domine oblivisceris me in finem usquequo avertis faciem tuam a me

12:2b.PSA.012.002quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem

12:3b.PSA.012.003usquequo exaltabitur inimicus meus super me

12:4b.PSA.012.004respice exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem

12:5b.PSA.012.005nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum qui tribulant me exultabunt si motus fuero

12:6b.PSA.012.006ego autem in misericordia tua speravi exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini Domini altissimi

13

13:1b.PSA.013.001in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis %suis; non est qui faciat bonum %non est usque ad unum;

13:2b.PSA.013.002Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens %aut; requirens Deum

13:3b.PSA.013.003omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum = sepulchrum patens est guttur eorum = linguis suis dolose agebant = venenum aspidum sub labiis eorum = quorum os maledictione et amaritudine plenum est = veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem = contritio et infelicitas in viis eorum = et viam pacis non cognoverunt % non est timor Dei ante oculos eorum;

13:4b.PSA.013.004nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis

13:5b.PSA.013.005Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore %ubi non erat timor;

13:6b.PSA.013.006quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est

13:7b.PSA.013.007quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel

14

14:1b.PSA.014.001psalmus David Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo

14:2b.PSA.014.002qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam

14:3b.PSA.014.003qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit adversus proximos suos

14:4b.PSA.014.004ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus timentes autem Dominum glorificat qui iurat proximo suo et non decipit

14:5b.PSA.014.005qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentes non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum

15

15:1b.PSA.015.001tituli inscriptio ipsi David conserva me Domine quoniam in te speravi

15:2b.PSA.015.002dixi Domino Dominus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges

15:3b.PSA.015.003sanctis qui sunt in terra eius mirificavit mihi; omnes voluntates meas in eis

15:4b.PSA.015.004multiplicatae sunt infirmitates eorum postea adceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea

15:5b.PSA.015.005Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi

15:6b.PSA.015.006funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi

15:7b.PSA.015.007benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei

15:8b.PSA.015.008providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear

15:9b.PSA.015.009propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe

15:10b.PSA.015.010quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis sanctum tuum videre corruptionem notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectatio in dextera tua usque in finem

16

16:1b.PSA.016.001oratio David exaudi Domine iustitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis

16:2b.PSA.016.002de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates

16:3b.PSA.016.003probasti cor meum visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas

16:4b.PSA.016.004ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras

16:5b.PSA.016.005perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea

16:6b.PSA.016.006ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea

16:7b.PSA.016.007mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te

16:8b.PSA.016.008a resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum proteges me

16:9b.PSA.016.009a facie impiorum qui me adflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt super me;

16:10b.PSA.016.010adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia

16:11b.PSA.016.011proicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram

16:12b.PSA.016.012susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis

16:13b.PSA.016.013exsurge Domine praeveni eum et subplanta eum eripe animam meam ab impio frameam tuam

16:14b.PSA.016.014ab inimicis manus tuae Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis

16:15b.PSA.016.015ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua

17

17:1b.PSA.017.001in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit

17:2b.PSA.017.002diligam te Domine fortitudo mea

17:3b.PSA.017.003Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus

17:4b.PSA.017.004laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero

17:5b.PSA.017.005circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me

17:6b.PSA.017.006dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis

17:7b.PSA.017.007cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo %sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius

17:8b.PSA.017.008et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis

17:9b.PSA.017.009ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo

17:10b.PSA.017.010inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius

17:11b.PSA.017.011et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum

17:12b.PSA.017.012et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris

17:13b.PSA.017.013prae fulgore in conspectu eius nubes eius; transierunt grando et carbones ignis

17:14b.PSA.017.014et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grando et carbones ignis;

17:15b.PSA.017.015et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos

17:16b.PSA.017.016et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae

17:17b.PSA.017.017misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis

17:18b.PSA.017.018eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me

17:19b.PSA.017.019praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus

17:20b.PSA.017.020et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me

17:21b.PSA.017.021%et; retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam %et; secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi

17:22b.PSA.017.022quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo

17:23b.PSA.017.023quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me

17:24b.PSA.017.024et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea

17:25b.PSA.017.025et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius

17:26b.PSA.017.026cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris

17:27b.PSA.017.027et cum electo electus eris et cum perverso perverteris

17:28b.PSA.017.028quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis

17:29b.PSA.017.029quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas

17:30b.PSA.017.030quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum

17:31b.PSA.017.031Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum

17:32b.PSA.017.032quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum

17:33b.PSA.017.033Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam

17:34b.PSA.017.034qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me

17:35b.PSA.017.035qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea

17:36b.PSA.017.036et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit

17:37b.PSA.017.037dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea

17:38b.PSA.017.038persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant

17:39b.PSA.017.039confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos

17:40b.PSA.017.040et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me

17:41b.PSA.017.041et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti

17:42b.PSA.017.042clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos

17:43b.PSA.017.043et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos

17:44b.PSA.017.044eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium

17:45b.PSA.017.045populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi

17:46b.PSA.017.046filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis

17:47b.PSA.017.047vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae

17:48b.PSA.017.048Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis

17:49b.PSA.017.049et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me

17:50b.PSA.017.050propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo

17:51b.PSA.017.051magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum

18

18:1b.PSA.018.001in finem psalmus David

18:2b.PSA.018.002caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius adnuntiat firmamentum

18:3b.PSA.018.003dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam

18:4b.PSA.018.004non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur voces eorum

18:5b.PSA.018.005in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum

18:6b.PSA.018.006in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam %suam;

18:7b.PSA.018.007a summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad summum eius nec est qui se abscondat a calore eius

18:8b.PSA.018.008lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis

18:9b.PSA.018.009iustitiae Domini rectae laetificantes corda praeceptum Domini lucidum inluminans oculos

18:10b.PSA.018.010timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi iudicia Domini vera iustificata in semet ipsa

18:11b.PSA.018.011desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum

18:12b.PSA.018.012etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa

18:13b.PSA.018.013delicta quis intellegit ab occultis meis munda me

18:14b.PSA.018.014et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo

18:15b.PSA.018.015et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper Domine adiutor meus et redemptor meus

19

19:1b.PSA.019.001in finem psalmus David

19:2b.PSA.019.002exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob

19:3b.PSA.019.003mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te

19:4b.PSA.019.004memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma

19:5b.PSA.019.005tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet

19:6b.PSA.019.006laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur

19:7b.PSA.019.007impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius

19:8b.PSA.019.008hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus

19:9b.PSA.019.009ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus

19:10b.PSA.019.010Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te

20

20:1b.PSA.020.001in finem psalmus David

20:2b.PSA.020.002Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer

20:3b.PSA.020.003desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum diapsalma

20:4b.PSA.020.004quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso

20:5b.PSA.020.005vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi

20:6b.PSA.020.006magna gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem inpones super eum

20:7b.PSA.020.007quoniam dabis eum benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo

20:8b.PSA.020.008quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur

20:9b.PSA.020.009inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat %omnes; qui te oderunt

20:10b.PSA.020.010pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis

20:11b.PSA.020.011fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum

20:12b.PSA.020.012quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non potuerunt %stabilire;

20:13b.PSA.020.013quoniam pones eos dorsum in reliquis tuis praeparabis vultum eorum

20:14b.PSA.020.014exaltare Domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas

21

21:1b.PSA.021.001in finem pro adsumptione matutina psalmus David

21:2b.PSA.021.002Deus Deus meus respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum

21:3b.PSA.021.003Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi

21:4b.PSA.021.004tu autem in sancto habitas Laus Israhel

21:5b.PSA.021.005in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos

21:6b.PSA.021.006ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi

21:7b.PSA.021.007ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis

21:8b.PSA.021.008omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput

21:9b.PSA.021.009speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum

21:10b.PSA.021.010quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae

21:11b.PSA.021.011in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu

21:12b.PSA.021.012ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet

21:13b.PSA.021.013circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me

21:14b.PSA.021.014aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens

21:15b.PSA.021.015sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei

21:16b.PSA.021.016aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me

21:17b.PSA.021.017quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos

21:18b.PSA.021.018dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me

21:19b.PSA.021.019diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem

21:20b.PSA.021.020tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice

21:21b.PSA.021.021erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam

21:22b.PSA.021.022salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam

21:23b.PSA.021.023narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te

21:24b.PSA.021.024qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum

21:25b.PSA.021.025timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit %me;

21:26b.PSA.021.026apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum

21:27b.PSA.021.027edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi

21:28b.PSA.021.028reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium

21:29b.PSA.021.029quoniam Dei est regnum et %ipse; dominabitur gentium

21:30b.PSA.021.030manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram

21:31b.PSA.021.031et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi

21:32b.PSA.021.032adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit %Dominus;

22

22:1b.PSA.022.001psalmus David Dominus reget me et nihil mihi deerit

22:2b.PSA.022.002in loco pascuae %ibi; me conlocavit super aquam refectionis educavit me

22:3b.PSA.022.003animam meam convertit deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum

22:4b.PSA.022.004nam et si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt

22:5b.PSA.022.005parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est

22:6b.PSA.022.006et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae meae et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum

23

23:1b.PSA.023.001psalmus David prima sabbati Domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum et %universi; qui habitant in eo

23:2b.PSA.023.002quia; ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum

23:3b.PSA.023.003quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius

23:4b.PSA.023.004innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec iuravit in dolo proximo suo

23:5b.PSA.023.005hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salvatore suo

23:6b.PSA.023.006haec est generatio quaerentium eum quaerentium faciem Dei Iacob diapsalma

23:7b.PSA.023.007adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae

23:8b.PSA.023.008quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus potens in proelio

23:9b.PSA.023.009adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae

23:10b.PSA.023.010quis est iste rex gloriae Dominus virtutum ipse est rex gloriae diapsalma

24

24:1b.PSA.024.001psalmus David ad te Domine levavi animam meam

24:2b.PSA.024.002Deus meus in te confido non erubescam

24:3b.PSA.024.003neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur

24:4b.PSA.024.004confundantur %omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi %et; semitas tuas doce me

24:5b.PSA.024.005dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die

24:6b.PSA.024.006reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt

24:7b.PSA.024.007delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu; propter bonitatem tuam Domine

24:8b.PSA.024.008dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via

24:9b.PSA.024.009diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas

24:10b.PSA.024.010universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius

24:11b.PSA.024.011propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim

24:12b.PSA.024.012quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit

24:13b.PSA.024.013anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram

24:14b.PSA.024.014firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis

24:15b.PSA.024.015oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos

24:16b.PSA.024.016respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego

24:17b.PSA.024.017tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me

24:18b.PSA.024.018vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea

24:19b.PSA.024.019respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me

24:20b.PSA.024.020custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te

24:21b.PSA.024.021innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te

24:22b.PSA.024.022libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis

25

25:1b.PSA.025.001psalmus David iudica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor

25:2b.PSA.025.002proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum

25:3b.PSA.025.003quoniam misericordia tua ante oculos meos est et conplacui in veritate tua

25:4b.PSA.025.004non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo

25:5b.PSA.025.005odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo

25:6b.PSA.025.006lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum Domine

25:7b.PSA.025.007ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua

25:8b.PSA.025.008Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae

25:9b.PSA.025.009ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam

25:10b.PSA.025.010in quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus

25:11b.PSA.025.011ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei

25:12b.PSA.025.012pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam %te; Domine

26

26:1b.PSA.026.001David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo

26:2b.PSA.026.002dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt

26:3b.PSA.026.003si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo

26:4b.PSA.026.004unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius

26:5b.PSA.026.005quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui

26:6b.PSA.026.006in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino

26:7b.PSA.026.007exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me

26:8b.PSA.026.008tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram

26:9b.PSA.026.009ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus

26:10b.PSA.026.010quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me

26:11b.PSA.026.011legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos

26:12b.PSA.026.012ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi

26:13b.PSA.026.013credo videre bona Domini in terra viventium

26:14b.PSA.026.014expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum

27

27:1b.PSA.027.001huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum

27:2b.PSA.027.002exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum

27:3b.PSA.027.003ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem %ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum

27:4b.PSA.027.004da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis

27:5b.PSA.027.005quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos

27:6b.PSA.027.006benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae

27:7b.PSA.027.007Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei

27:8b.PSA.027.008Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est

27:9b.PSA.027.009salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum

28

28:1b.PSA.028.001psalmus David in consummatione tabernaculi adferte Domino filii Dei adferte Domino filios arietum

28:2b.PSA.028.002adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in atrio sancto eius

28:3b.PSA.028.003vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas

28:4b.PSA.028.004vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia

28:5b.PSA.028.005vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani

28:6b.PSA.028.006et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius unicornium

28:7b.PSA.028.007vox Domini intercidentis flammam ignis

28:8b.PSA.028.008vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades

28:9b.PSA.028.009vox Domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in templo eius omnis dicet gloriam

28:10b.PSA.028.010Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit Dominus rex in aeternum

28:11b.PSA.028.011Dominus virtutem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace

29

29:1b.PSA.029.001psalmus cantici in dedicatione domus David

29:2b.PSA.029.002exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me

29:3b.PSA.029.003Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me

29:4b.PSA.029.004Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum

29:5b.PSA.029.005psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius

29:6b.PSA.029.006quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia

29:7b.PSA.029.007ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum

29:8b.PSA.029.008Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus

29:9b.PSA.029.009ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor

29:10b.PSA.029.010quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam

29:11b.PSA.029.011audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus

29:12b.PSA.029.012convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia

29:13b.PSA.029.013ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi

30

30:1b.PSA.030.001in finem psalmus David

30:2b.PSA.030.002in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua libera me

30:3b.PSA.030.003inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias

30:4b.PSA.030.004quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me

30:5b.PSA.030.005educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus

30:6b.PSA.030.006in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis

30:7b.PSA.030.007odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino speravi

30:8b.PSA.030.008exultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam

30:9b.PSA.030.009nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos

30:10b.PSA.030.010miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus

30:11b.PSA.030.011quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt

30:12b.PSA.030.012super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me

30:13b.PSA.030.013oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum

30:14b.PSA.030.014quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversus me accipere animam meam consiliati sunt

30:15b.PSA.030.015ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu

30:16b.PSA.030.016in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me

30:17b.PSA.030.017inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua

30:18b.PSA.030.018Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum

30:19b.PSA.030.019muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et in abusione

30:20b.PSA.030.020quam magna multitudo dulcedinis tuae %Domine; quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum

30:21b.PSA.030.021abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum

30:22b.PSA.030.022benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita

30:23b.PSA.030.023ego autem dixi in excessu mentis meae proiectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te

30:24b.PSA.030.024diligite Dominum omnes sancti eius %quoniam; veritates requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam

30:25b.PSA.030.025viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino

31

31:1b.PSA.031.001huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata

31:2b.PSA.031.002beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus

31:3b.PSA.031.003quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die

31:4b.PSA.031.004quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna mea; dum configitur %mihi; spina diapsalma

31:5b.PSA.031.005delictum meum cognitum tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma

31:6b.PSA.031.006pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt

31:7b.PSA.031.007tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma

31:8b.PSA.031.008intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos

31:9b.PSA.031.009nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te

31:10b.PSA.031.010multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit

31:11b.PSA.031.011laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde

32

32:1b.PSA.032.001psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio

32:2b.PSA.032.002confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi

32:3b.PSA.032.003cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione

32:4b.PSA.032.004quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide

32:5b.PSA.032.005diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra

32:6b.PSA.032.006verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum

32:7b.PSA.032.007congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos

32:8b.PSA.032.008timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem

32:9b.PSA.032.009quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt

32:10b.PSA.032.010Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum %et reprobat consilia principum;

32:11b.PSA.032.011consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem

32:12b.PSA.032.012beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi

32:13b.PSA.032.013de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum

32:14b.PSA.032.014de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram

32:15b.PSA.032.015qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum

32:16b.PSA.032.016non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae

32:17b.PSA.032.017fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur

32:18b.PSA.032.018ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius

32:19b.PSA.032.019ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame

32:20b.PSA.032.020anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est

32:21b.PSA.032.021quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus

32:22b.PSA.032.022fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te

33

33:1b.PSA.033.001David cum inmutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum et abiit

33:2b.PSA.033.002benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo

33:3b.PSA.033.003in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur

33:4b.PSA.033.004magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in id ipsum

33:5b.PSA.033.005exquisivi Dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me

33:6b.PSA.033.006accedite ad eum et inluminamini et facies vestrae non confundentur

33:7b.PSA.033.007iste pauper clamavit et Dominus exaudivit %eum; et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum

33:8b.PSA.033.008vallabit angelus Domini in circuitu timentium eum et eripiet eos

33:9b.PSA.033.009gustate et videte quoniam suavis est Dominus beatus vir qui sperat in eo

33:10b.PSA.033.010timete Dominum %omnes; sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum

33:11b.PSA.033.011divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono diapsalma

33:12b.PSA.033.012venite filii audite me timorem Domini docebo vos

33:13b.PSA.033.013quis est homo qui vult vitam cupit videre dies bonos

33:14b.PSA.033.014prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum

33:15b.PSA.033.015deverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam

33:16b.PSA.033.016oculi Domini super iustos et aures eius in precem eorum

33:17b.PSA.033.017facies Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum

33:18b.PSA.033.018clamaverunt iusti et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos

33:19b.PSA.033.019iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit

33:20b.PSA.033.020multae tribulationes iustorum et de omnibus his liberavit eos

33:21b.PSA.033.021Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non conteretur

33:22b.PSA.033.022mors peccatorum pessima et qui oderunt iustum delinquent

33:23b.PSA.033.023redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eum

34

34:1b.PSA.034.001huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me

34:2b.PSA.034.002adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi

34:3b.PSA.034.003effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum

34:4b.PSA.034.004confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala

34:5b.PSA.034.005fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos

34:6b.PSA.034.006fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos

34:7b.PSA.034.007quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam

34:8b.PSA.034.008veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso

34:9b.PSA.034.009anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo

34:10b.PSA.034.010omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum

34:11b.PSA.034.011surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me

34:12b.PSA.034.012retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae

34:13b.PSA.034.013ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur

34:14b.PSA.034.014quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar

34:15b.PSA.034.015et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi

34:16b.PSA.034.016dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis

34:17b.PSA.034.017Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam

34:18b.PSA.034.018confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te

34:19b.PSA.034.019non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis

34:20b.PSA.034.020quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia terrae loquentes; dolos cogitabant

34:21b.PSA.034.021et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri

34:22b.PSA.034.022vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me

34:23b.PSA.034.023exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam

34:24b.PSA.034.024iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi

34:25b.PSA.034.025non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum

34:26b.PSA.034.026erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me

34:27b.PSA.034.027exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius

34:28b.PSA.034.028et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam

35

35:1b.PSA.035.001in finem servo Domini David

35:2b.PSA.035.002dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius

35:3b.PSA.035.003quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium

35:4b.PSA.035.004verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret

35:5b.PSA.035.005iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit

35:6b.PSA.035.006Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes

35:7b.PSA.035.007iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine

35:8b.PSA.035.008quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt

35:9b.PSA.035.009inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos

35:10b.PSA.035.010quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen

35:11b.PSA.035.011praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde

35:12b.PSA.035.012non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me

35:13b.PSA.035.013ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare

36

36:1b.PSA.036.001ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem

36:2b.PSA.036.002quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident

36:3b.PSA.036.003spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius

36:4b.PSA.036.004delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui

36:5b.PSA.036.005revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet

36:6b.PSA.036.006et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem

36:7b.PSA.036.007subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias

36:8b.PSA.036.008desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris

36:9b.PSA.036.009quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram

36:10b.PSA.036.010et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies

36:11b.PSA.036.011mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis

36:12b.PSA.036.012observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis

36:13b.PSA.036.013Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius

36:14b.PSA.036.014gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde

36:15b.PSA.036.015gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur

36:16b.PSA.036.016melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas

36:17b.PSA.036.017quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus

36:18b.PSA.036.018novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit

36:19b.PSA.036.019non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur

36:20b.PSA.036.020quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt

36:21b.PSA.036.021mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet

36:22b.PSA.036.022quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt

36:23b.PSA.036.023apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet

36:24b.PSA.036.024cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam

36:25b.PSA.036.025iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes

36:26b.PSA.036.026tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit

36:27b.PSA.036.027declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi

36:28b.PSA.036.028quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit

36:29b.PSA.036.029iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum %saeculi; super eam

36:30b.PSA.036.030os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium

36:31b.PSA.036.031lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius

36:32b.PSA.036.032considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum

36:33b.PSA.036.033Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi

36:34b.PSA.036.034expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis

36:35b.PSA.036.035vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani

36:36b.PSA.036.036et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius

36:37b.PSA.036.037custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico

36:38b.PSA.036.038iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt

36:39b.PSA.036.039salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis

36:40b.PSA.036.040et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo

37

37:1b.PSA.037.001psalmus David in rememorationem de sabbato

37:2b.PSA.037.002Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me

37:3b.PSA.037.003quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam

37:4b.PSA.037.004non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum

37:5b.PSA.037.005quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me

37:6b.PSA.037.006putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae

37:7b.PSA.037.007miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar

37:8b.PSA.037.008quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea

37:9b.PSA.037.009adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei

37:10b.PSA.037.010Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus

37:11b.PSA.037.011cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum

37:12b.PSA.037.012amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt

37:13b.PSA.037.013et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur

37:14b.PSA.037.014ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum

37:15b.PSA.037.015et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones

37:16b.PSA.037.016quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus

37:17b.PSA.037.017quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt

37:18b.PSA.037.018quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper

37:19b.PSA.037.019quoniam iniquitatem meam adnuntiabo %et; cogitabo pro peccato meo

37:20b.PSA.037.020inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique

37:21b.PSA.037.021qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem

37:22b.PSA.037.022non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me

37:23b.PSA.037.023intende in adiutorium meum Domine salutis meae

38

38:1b.PSA.038.001in finem Idithun canticum David

38:2b.PSA.038.002dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me

38:3b.PSA.038.003obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est

38:4b.PSA.038.004concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis

38:5b.PSA.038.005locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi

38:6b.PSA.038.006ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma

38:7b.PSA.038.007verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea

38:8b.PSA.038.008et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est

38:9b.PSA.038.009ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me

38:10b.PSA.038.010obmutui %et; non aperui os meum quoniam tu fecisti

38:11b.PSA.038.011amove a me plagas tuas

38:12b.PSA.038.012a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane %conturbatur; omnis homo diapsalma

38:13b.PSA.038.013exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei

38:14b.PSA.038.014remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero

39

39:1b.PSA.039.001in finem David psalmus

39:2b.PSA.039.002expectans expectavi Dominum et intendit mihi

39:3b.PSA.039.003et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos

39:4b.PSA.039.004et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino

39:5b.PSA.039.005beatus vir cuius est nomen Domini spes ipsius et non respexit in vanitates et insanias falsas

39:6b.PSA.039.006multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi adnuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum

39:7b.PSA.039.007sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti

39:8b.PSA.039.008tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me

39:9b.PSA.039.009ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei

39:10b.PSA.039.010adnuntiavi iustitiam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo Domine tu scisti

39:11b.PSA.039.011iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo

39:12b.PSA.039.012tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me

39:13b.PSA.039.013quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me

39:14b.PSA.039.014conplaceat tibi Domine ut eruas me Domine ad adiuvandum me respice

39:15b.PSA.039.015confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala

39:16b.PSA.039.016ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge

39:17b.PSA.039.017exultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum

39:18b.PSA.039.018ego autem mendicus sum et pauper Dominus sollicitus est mei adiutor meus et protector meus tu es Deus meus ne tardaveris

40

40:1b.PSA.040.001in finem psalmus David

40:2b.PSA.040.002beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum Dominus

40:3b.PSA.040.003Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum eius

40:4b.PSA.040.004Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius universum stratum eius versasti in infirmitate eius

40:5b.PSA.040.005ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi

40:6b.PSA.040.006inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen eius

40:7b.PSA.040.007et si ingrediebatur ut videret vane loquebatur cor eius congregavit iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur

40:8b.PSA.040.008in id ipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversus me cogitabant mala mihi

40:9b.PSA.040.009verbum iniquum constituerunt adversus me numquid qui dormit non adiciet ut resurgat

40:10b.PSA.040.010etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me subplantationem

40:11b.PSA.040.011tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis

40:12b.PSA.040.012in hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super me

40:13b.PSA.040.013me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum

40:14b.PSA.040.014benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et in saeculum fiat fiat

41

41:1b.PSA.041.001in finem in intellectum filiis Core

41:2b.PSA.041.002quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus

41:3b.PSA.041.003sitivit anima mea ad Deum fortem; vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei

41:4b.PSA.041.004fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus

41:5b.PSA.041.005haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis

41:6b.PSA.041.006quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei

41:7b.PSA.041.007Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico

41:8b.PSA.041.008abyssus ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt

41:9b.PSA.041.009in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae

41:10b.PSA.041.010dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus

41:11b.PSA.041.011dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus

41:12b.PSA.041.012quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam adhuc; confitebor illi salutare vultus mei et; Deus meus

42

42:1b.PSA.042.001psalmus David iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso erue me

42:2b.PSA.042.002quia tu es Deus fortitudo mea quare me reppulisti quare tristis incedo dum adfligit me inimicus

42:3b.PSA.042.003emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua

42:4b.PSA.042.004et introibo ad altare Dei ad Deum qui laetificat iuventutem meam confitebor tibi in cithara Deus Deus meus

42:5b.PSA.042.005quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam adhuc; confitebor illi salutare vultus mei et; Deus meus

43

43:1b.PSA.043.001in finem filiis Core ad intellectum

43:2b.PSA.043.002Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis

43:3b.PSA.043.003manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos

43:4b.PSA.043.004nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis

43:5b.PSA.043.005tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob

43:6b.PSA.043.006in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis

43:7b.PSA.043.007non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me

43:8b.PSA.043.008salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti

43:9b.PSA.043.009in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma

43:10b.PSA.043.010nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris

43:11b.PSA.043.011avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi

43:12b.PSA.043.012dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos

43:13b.PSA.043.013vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris

43:14b.PSA.043.014posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro

43:15b.PSA.043.015posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis

43:16b.PSA.043.016tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me

43:17b.PSA.043.017a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis

43:18b.PSA.043.018haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo

43:19b.PSA.043.019et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua

43:20b.PSA.043.020quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis

43:21b.PSA.043.021si obliti sumus nomen Dei nostri et %si; expandimus manus nostras ad deum alienum

43:22b.PSA.043.022nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis

43:23b.PSA.043.023exsurge quare dormis Domine exsurge %et; ne repellas in finem

43:24b.PSA.043.024quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae

43:25b.PSA.043.025quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster

43:26b.PSA.043.026exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum

44

44:1b.PSA.044.001in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto

44:2b.PSA.044.002eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis

44:3b.PSA.044.003speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in aeternum

44:4b.PSA.044.004accingere gladio tuo super femur tuum potentissime

44:5b.PSA.044.005specie tua et pulchritudine tua et intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et deducet te mirabiliter dextera tua

44:6b.PSA.044.006sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis

44:7b.PSA.044.007sedis tua Deus in saeculum saeculi virga directionis virga regni tui

44:8b.PSA.044.008dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis

44:9b.PSA.044.009murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus delectaverunt te

44:10b.PSA.044.010filiae regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate

44:11b.PSA.044.011audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui

44:12b.PSA.044.012et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus tuus et adorabunt eum

44:13b.PSA.044.013et; filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis

44:14b.PSA.044.014omnis gloria eius filiae regis ab intus in fimbriis aureis

44:15b.PSA.044.015circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae eius adferentur tibi

44:16b.PSA.044.016adferentur in laetitia et exultatione adducentur in templum regis

44:17b.PSA.044.017pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram

44:18b.PSA.044.018memor ero nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi

45

45:1b.PSA.045.001in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus

45:2b.PSA.045.002Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis

45:3b.PSA.045.003propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris

45:4b.PSA.045.004sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma

45:5b.PSA.045.005fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus

45:6b.PSA.045.006Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo

45:7b.PSA.045.007conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra

45:8b.PSA.045.008Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma

45:9b.PSA.045.009venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram

45:10b.PSA.045.010auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne

45:11b.PSA.045.011vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra

45:12b.PSA.045.012Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob

46

46:1b.PSA.046.001in finem pro filiis Core psalmus

46:2b.PSA.046.002omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in voce exultationis

46:3b.PSA.046.003quoniam Dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem terram

46:4b.PSA.046.004subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris

46:5b.PSA.046.005elegit nobis hereditatem suam speciem Iacob quam dilexit diapsalma

46:6b.PSA.046.006ascendit Deus in iubilo Dominus in voce tubae

46:7b.PSA.046.007psallite Deo nostro psallite psallite regi nostro psallite

46:8b.PSA.046.008quoniam rex omnis terrae Deus psallite sapienter

46:9b.PSA.046.009regnavit Deus super gentes Deus sedit super sedem sanctam suam

46:10b.PSA.046.010principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham quoniam Dei fortes terrae vehementer elevati sunt

47

47:1b.PSA.047.001canticum psalmi filiis Core secunda sabbati

47:2b.PSA.047.002magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius

47:3b.PSA.047.003fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni

47:4b.PSA.047.004Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam

47:5b.PSA.047.005quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum

47:6b.PSA.047.006ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt

47:7b.PSA.047.007tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis

47:8b.PSA.047.008in spiritu vehementi conteres naves Tharsis

47:9b.PSA.047.009sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma

47:10b.PSA.047.010suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui

47:11b.PSA.047.011secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua

47:12b.PSA.047.012laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua %Domine;

47:13b.PSA.047.013circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius

47:14b.PSA.047.014ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram

47:15b.PSA.047.015quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula

48

48:1b.PSA.048.001in finem filiis Core psalmus

48:2b.PSA.048.002audite haec omnes gentes auribus percipite omnes qui habitatis orbem

48:3b.PSA.048.003quique terriginae et filii hominum in unum dives et pauper

48:4b.PSA.048.004os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam

48:5b.PSA.048.005inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam

48:6b.PSA.048.006cur timebo in die malo iniquitas calcanei mei circumdabit me

48:7b.PSA.048.007qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur

48:8b.PSA.048.008frater non redimit redimet homo non dabit Deo placationem suam

48:9b.PSA.048.009et pretium redemptionis animae suae et laboravit in aeternum

48:10b.PSA.048.010et vivet adhuc; in finem

48:11b.PSA.048.011non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas

48:12b.PSA.048.012%et; sepulchra eorum domus illorum in aeternum tabernacula eorum in progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris suis

48:13b.PSA.048.013et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis

48:14b.PSA.048.014haec via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo conplacebunt diapsalma

48:15b.PSA.048.015sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur eorum iusti in matutino et auxilium eorum veterescet in inferno a gloria eorum

48:16b.PSA.048.016verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me diapsalma

48:17b.PSA.048.017ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius

48:18b.PSA.048.018quoniam cum interierit non sumet omnia neque descendet cum eo pone; gloria eius

48:19b.PSA.048.019quia anima eius in vita ipsius benedicetur confitebitur tibi cum benefeceris ei

48:20b.PSA.048.020introibit usque in progenies patrum suorum usque in aeternum non videbit lumen

48:21b.PSA.048.021homo in honore cum esset non intellexit conparatus est iumentis %insipientibus; et similis factus est illis

49

49:1b.PSA.049.001psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum

49:2b.PSA.049.002ex Sion species decoris eius

49:3b.PSA.049.003Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida

49:4b.PSA.049.004advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum

49:5b.PSA.049.005congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia

49:6b.PSA.049.006et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma

49:7b.PSA.049.007audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum

49:8b.PSA.049.008non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper

49:9b.PSA.049.009non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos

49:10b.PSA.049.010quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves

49:11b.PSA.049.011cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est

49:12b.PSA.049.012si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius

49:13b.PSA.049.013numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo

49:14b.PSA.049.014immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua

49:15b.PSA.049.015et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma

49:16b.PSA.049.016peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum

49:17b.PSA.049.017tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum

49:18b.PSA.049.018si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas

49:19b.PSA.049.019os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos

49:20b.PSA.049.020sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum

49:21b.PSA.049.021haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam

49:22b.PSA.049.022intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat

49:23b.PSA.049.023sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei

50

50:1b.PSA.050.001in finem psalmus David

50:2b.PSA.050.002cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad Bethsabee

50:3b.PSA.050.003miserere mei Deus secundum %magnam; misericordiam tuam %et; secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam

50:4b.PSA.050.004amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me

50:5b.PSA.050.005quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper

50:6b.PSA.050.006tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris

50:7b.PSA.050.007ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea

50:8b.PSA.050.008ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi

50:9b.PSA.050.009asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor

50:10b.PSA.050.010auditui meo dabis gaudium et laetitiam exultabunt ossa humiliata

50:11b.PSA.050.011averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele

50:12b.PSA.050.012cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis

50:13b.PSA.050.013ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me

50:14b.PSA.050.014redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me

50:15b.PSA.050.015docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur

50:16b.PSA.050.016libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae exultabit lingua mea iustitiam tuam

50:17b.PSA.050.017Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam

50:18b.PSA.050.018quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis

50:19b.PSA.050.019sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non spernet

50:20b.PSA.050.020benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem

50:21b.PSA.050.021tunc acceptabis sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos

51

51:1b.PSA.051.001in finem intellectus David

51:2b.PSA.051.002cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech

51:3b.PSA.051.003quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate

51:4b.PSA.051.004tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum

51:5b.PSA.051.005dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma

51:6b.PSA.051.006dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam

51:7b.PSA.051.007propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma

51:8b.PSA.051.008videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent

51:9b.PSA.051.009ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua

51:10b.PSA.051.010ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi

51:11b.PSA.051.011confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum

52

52:1b.PSA.052.001in finem pro Melech intellegentiae David dixit insipiens in corde suo non est Deus

52:2b.PSA.052.002corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui faciat bonum

52:3b.PSA.052.003Deus de caelo prospexit in filios hominum ut videat si est intellegens %aut; requirens Deum

52:4b.PSA.052.004omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

52:5b.PSA.052.005nonne scient %omnes; qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis

52:6b.PSA.052.006Deum non invocaverunt illic trepidabunt timore ubi non fuit timor quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam Deus sprevit eos

52:7b.PSA.052.007quis dabit ex Sion salutare Israhel dum convertit Deus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel

53

53:1b.PSA.053.001in finem in carminibus intellectus David

53:2b.PSA.053.002cum venissent Ziphei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos

53:3b.PSA.053.003Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me

53:4b.PSA.053.004Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei

53:5b.PSA.053.005quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum suum diapsalma

53:6b.PSA.053.006ecce enim Deus adiuvat me Dominus susceptor animae meae

53:7b.PSA.053.007avertet mala inimicis meis in veritate tua disperde illos

53:8b.PSA.053.008voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum

53:9b.PSA.053.009quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus

54

54:1b.PSA.054.001in finem in carminibus intellectus David

54:2b.PSA.054.002exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam

54:3b.PSA.054.003intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum

54:4b.PSA.054.004a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi

54:5b.PSA.054.005cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me

54:6b.PSA.054.006timor et tremor venit super me et contexit me tenebra

54:7b.PSA.054.007et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam

54:8b.PSA.054.008ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma

54:9b.PSA.054.009expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate

54:10b.PSA.054.010praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate

54:11b.PSA.054.011die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius

54:12b.PSA.054.012et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus

54:13b.PSA.054.013quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo

54:14b.PSA.054.014tu vero homo unianimis dux meus et notus meus

54:15b.PSA.054.015qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu

54:16b.PSA.054.016veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum

54:17b.PSA.054.017ego %autem; ad Deum clamavi et Dominus salvabit me

54:18b.PSA.054.018vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam

54:19b.PSA.054.019redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum

54:20b.PSA.054.020exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum

54:21b.PSA.054.021extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius

54:22b.PSA.054.022divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula

54:23b.PSA.054.023iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto

54:24b.PSA.054.024tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine

55

55:1b.PSA.055.001in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth

55:2b.PSA.055.002miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me

55:3b.PSA.055.003conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me

55:4b.PSA.055.004ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo

55:5b.PSA.055.005in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro

55:6b.PSA.055.006tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum

55:7b.PSA.055.007inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam

55:8b.PSA.055.008pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus

55:9b.PSA.055.009vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua

55:10b.PSA.055.010tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es

55:11b.PSA.055.011in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo

55:12b.PSA.055.012in me sunt Deus vota tua; % quae; reddam laudationes tibi

55:13b.PSA.055.013quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium

56

56:1b.PSA.056.001in finem ne disperdas David in tituli inscriptione cum fugeret a facie Saul in spelunca

56:2b.PSA.056.002miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas

56:3b.PSA.056.003clamabo ad Deum altissimum Deum qui benefecit mihi

56:4b.PSA.056.004misit de caelo et liberavit me dedit in obprobrium conculcantes me diapsalma misit Deus misericordiam suam et veritatem suam

56:5b.PSA.056.005et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus

56:6b.PSA.056.006exaltare super caelos Deus et in omnem terram gloria tua

56:7b.PSA.056.007laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam diapsalma

56:8b.PSA.056.008paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam

56:9b.PSA.056.009exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo

56:10b.PSA.056.010confitebor tibi in populis Domine psalmum dicam tibi in gentibus

56:11b.PSA.056.011quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua

56:12b.PSA.056.012exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua

57

57:1b.PSA.057.001in finem ne disperdas David in tituli inscriptione

57:2b.PSA.057.002si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum

57:3b.PSA.057.003etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant

57:4b.PSA.057.004alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa

57:5b.PSA.057.005furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas

57:6b.PSA.057.006quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter

57:7b.PSA.057.007Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus

57:8b.PSA.057.008ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur

57:9b.PSA.057.009sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem

57:10b.PSA.057.010priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos

57:11b.PSA.057.011laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris

57:12b.PSA.057.012et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra

58

58:1b.PSA.058.001in finem ne disperdas David in tituli inscriptione quando misit Saul et custodivit domum eius ut interficeret eum

58:2b.PSA.058.002eripe me de inimicis meis Deus et ab insurgentibus in me libera me

58:3b.PSA.058.003eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me

58:4b.PSA.058.004quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes

58:5b.PSA.058.005neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine iniquitate cucurri et direxi

58:6b.PSA.058.006exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum Deus Israhel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem diapsalma

58:7b.PSA.058.007convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem

58:8b.PSA.058.008ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit

58:9b.PSA.058.009et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes

58:10b.PSA.058.010fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus

58:11b.PSA.058.011Deus meus voluntas eius praeveniet me

58:12b.PSA.058.012Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus Domine

58:13b.PSA.058.013delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et conprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio adnuntiabuntur

58:14b.PSA.058.014in consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus dominatur Iacob finium terrae diapsalma

58:15b.PSA.058.015convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem

58:16b.PSA.058.016ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt

58:17b.PSA.058.017ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae

58:18b.PSA.058.018adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus meus misericordia mea

59

59:1b.PSA.059.001in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina

59:2b.PSA.059.002cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia

59:3b.PSA.059.003Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis

59:4b.PSA.059.004commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est

59:5b.PSA.059.005ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis

59:6b.PSA.059.006dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui

59:7b.PSA.059.007salvum fac dextera tua et exaudi me

59:8b.PSA.059.008Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor

59:9b.PSA.059.009meus est Galaad et meus %est; Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus

59:10b.PSA.059.010Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt

59:11b.PSA.059.011quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam

59:12b.PSA.059.012nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris

59:13b.PSA.059.013da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis

59:14b.PSA.059.014in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos

60

60:1b.PSA.060.001in finem in hymnis David

60:2b.PSA.060.002exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meae

60:3b.PSA.060.003a finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me

60:4b.PSA.060.004quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici

60:5b.PSA.060.005inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum diapsalma

60:6b.PSA.060.006quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum

60:7b.PSA.060.007dies super dies regis adicies annos eius usque in diem generationis et generationis

60:8b.PSA.060.008permanet in aeternum in conspectu Dei misericordiam et veritatem quis requiret eius

60:9b.PSA.060.009sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam vota mea de die in diem

61

61:1b.PSA.061.001in finem pro Idithun psalmus David

61:2b.PSA.061.002nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum

61:3b.PSA.061.003nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius

61:4b.PSA.061.004quousque inruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae

61:5b.PSA.061.005verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma

61:6b.PSA.061.006verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea

61:7b.PSA.061.007quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non emigrabo

61:8b.PSA.061.008in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes mea in Deo est

61:9b.PSA.061.009sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra Deus adiutor noster in aeternum

61:10b.PSA.061.010verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum

61:11b.PSA.061.011nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiae si affluant nolite cor adponere

61:12b.PSA.061.012semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei

61:13b.PSA.061.013et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique iuxta opera sua

62

62:1b.PSA.062.001psalmus David cum esset in deserto Iudaeae

62:2b.PSA.062.002Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea

62:3b.PSA.062.003in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam

62:4b.PSA.062.004quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te

62:5b.PSA.062.005sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas

62:6b.PSA.062.006sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum

62:7b.PSA.062.007si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te

62:8b.PSA.062.008quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo

62:9b.PSA.062.009adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua

62:10b.PSA.062.010ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae

62:11b.PSA.062.011tradentur in manus gladii partes vulpium erunt

62:12b.PSA.062.012rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua

63

63:1b.PSA.063.001in finem psalmus David

63:2b.PSA.063.002exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam

63:3b.PSA.063.003protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem

63:4b.PSA.063.004quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram

63:5b.PSA.063.005ut sagittent in occultis inmaculatum

63:6b.PSA.063.006subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos

63:7b.PSA.063.007scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum

63:8b.PSA.063.008et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum

63:9b.PSA.063.009et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos

63:10b.PSA.063.010et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt

63:11b.PSA.063.011laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde

64

64:1b.PSA.064.001in finem psalmus David canticum; Hieremiae et Aggei de verbo peregrinationis quando incipiebant proficisci

64:2b.PSA.064.002te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Hierusalem

64:3b.PSA.064.003exaudi orationem ad te omnis caro veniet

64:4b.PSA.064.004verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus nostris tu propitiaberis

64:5b.PSA.064.005beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur in bonis domus tuae sanctum est templum tuum

64:6b.PSA.064.006mirabile in aequitate exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe

64:7b.PSA.064.007praeparans montes in virtute tua accinctus potentia

64:8b.PSA.064.008qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius turbabuntur gentes

64:9b.PSA.064.009et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis exitus matutini et vespere delectabis

64:10b.PSA.064.010visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen Dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio eius

64:11b.PSA.064.011rivos eius inebria multiplica genimina eius in stillicidiis eius laetabitur germinans

64:12b.PSA.064.012benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur ubertate

64:13b.PSA.064.013pinguescent speciosa deserti et exultatione colles accingentur

64:14b.PSA.064.014induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento clamabunt etenim hymnum dicent

65

65:1b.PSA.065.001in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra

65:2b.PSA.065.002psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius

65:3b.PSA.065.003dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui

65:4b.PSA.065.004omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma

65:5b.PSA.065.005venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum

65:6b.PSA.065.006qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso

65:7b.PSA.065.007qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma

65:8b.PSA.065.008benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius

65:9b.PSA.065.009qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos

65:10b.PSA.065.010quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum

65:11b.PSA.065.011induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro

65:12b.PSA.065.012inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium

65:13b.PSA.065.013introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea

65:14b.PSA.065.014quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea

65:15b.PSA.065.015holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma

65:16b.PSA.065.016venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae

65:17b.PSA.065.017ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea

65:18b.PSA.065.018iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus

65:19b.PSA.065.019propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae

65:20b.PSA.065.020benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me

66

66:1b.PSA.066.001in finem in hymnis psalmus cantici

66:2b.PSA.066.002Deus misereatur nostri et benedicat nobis inluminet vultum suum super nos et misereatur nostri diapsalma

66:3b.PSA.066.003ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum

66:4b.PSA.066.004confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes

66:5b.PSA.066.005laetentur et exultent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentes in terra diriges diapsalma

66:6b.PSA.066.006confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes

66:7b.PSA.066.007terra dedit fructum suum benedicat nos Deus Deus noster

66:8b.PSA.066.008benedicat nos Deus et metuant eum omnes fines terrae

67

67:1b.PSA.067.001in finem David psalmus cantici

67:2b.PSA.067.002exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius

67:3b.PSA.067.003sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei

67:4b.PSA.067.004et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia

67:5b.PSA.067.005cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius

67:6b.PSA.067.006patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo

67:7b.PSA.067.007Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris

67:8b.PSA.067.008Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma

67:9b.PSA.067.009terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel

67:10b.PSA.067.010pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam

67:11b.PSA.067.011animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus

67:12b.PSA.067.012Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa

67:13b.PSA.067.013rex virtutum dilecti dilecti; et speciei domus dividere spolia

67:14b.PSA.067.014si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri

67:15b.PSA.067.015dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon

67:16b.PSA.067.016mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis

67:17b.PSA.067.017ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem

67:18b.PSA.067.018currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto

67:19b.PSA.067.019ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus

67:20b.PSA.067.020benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma

67:21b.PSA.067.021Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis

67:22b.PSA.067.022verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis

67:23b.PSA.067.023dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris

67:24b.PSA.067.024ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso

67:25b.PSA.067.025viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto

67:26b.PSA.067.026praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum

67:27b.PSA.067.027in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel

67:28b.PSA.067.028ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali

67:29b.PSA.067.029manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis

67:30b.PSA.067.030a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera

67:31b.PSA.067.031increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt

67:32b.PSA.067.032venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo

67:33b.PSA.067.033regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma %psallite Deo;

67:34b.PSA.067.034qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis

67:35b.PSA.067.035date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus

67:36b.PSA.067.036mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus

68

68:1b.PSA.068.001in finem pro his qui commutabuntur David

68:2b.PSA.068.002salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam

68:3b.PSA.068.003infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me

68:4b.PSA.068.004laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum

68:5b.PSA.068.005multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam

68:6b.PSA.068.006Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita

68:7b.PSA.068.007non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel

68:8b.PSA.068.008quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam

68:9b.PSA.068.009extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae

68:10b.PSA.068.010quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me

68:11b.PSA.068.011et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi

68:12b.PSA.068.012et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam

68:13b.PSA.068.013adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum

68:14b.PSA.068.014ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae

68:15b.PSA.068.015eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum

68:16b.PSA.068.016non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum

68:17b.PSA.068.017exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me

68:18b.PSA.068.018et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me

68:19b.PSA.068.019intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me

68:20b.PSA.068.020tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam

68:21b.PSA.068.021in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni

68:22b.PSA.068.022et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto

68:23b.PSA.068.023fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum

68:24b.PSA.068.024obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva

68:25b.PSA.068.025effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos

68:26b.PSA.068.026fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet

68:27b.PSA.068.027quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt

68:28b.PSA.068.028adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua

68:29b.PSA.068.029deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur

68:30b.PSA.068.030ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me

68:31b.PSA.068.031laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude

68:32b.PSA.068.032et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas

68:33b.PSA.068.033videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra

68:34b.PSA.068.034quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit

68:35b.PSA.068.035laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis

68:36b.PSA.068.036quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam

68:37b.PSA.068.037et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea

69

69:1b.PSA.069.001in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus

69:2b.PSA.069.002Deus in adiutorium meum intende Domine ad adiuvandum me festina;

69:3b.PSA.069.003confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam

69:4b.PSA.069.004avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala avertantur statim erubescentes qui dicunt %mihi; euge euge

69:5b.PSA.069.005exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum

69:6b.PSA.069.006ego vero egenus et pauper Deus adiuva me adiutor meus et liberator meus es tu Domine ne moreris

70

70:1b.PSA.070.001David psalmus filiorum Ionadab et priorum captivorum in te Domine speravi non confundar in aeternum

70:2b.PSA.070.002in iustitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me

70:3b.PSA.070.003esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu

70:4b.PSA.070.004Deus meus eripe me de manu peccatoris de manu contra legem agentis et iniqui

70:5b.PSA.070.005quoniam tu es patientia mea Domine Domine spes mea a iuventute mea

70:6b.PSA.070.006in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te cantatio mea semper

70:7b.PSA.070.007tamquam prodigium factus sum multis et tu adiutor fortis

70:8b.PSA.070.008repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam

70:9b.PSA.070.009non proicias me in tempore senectutis cum deficiet virtus mea ne derelinquas me

70:10b.PSA.070.010quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum

70:11b.PSA.070.011dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eripiat

70:12b.PSA.070.012Deus ne elongeris a me Deus meus in adiutorium meum respice

70:13b.PSA.070.013confundantur et deficiant detrahentes animae meae operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi

70:14b.PSA.070.014ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam

70:15b.PSA.070.015os meum adnuntiabit iustitiam tuam tota die salutem tuam quoniam non cognovi litteraturam

70:16b.PSA.070.016introibo in potentiam Domini Domine memorabor iustitiae tuae solius

70:17b.PSA.070.017Deus docuisti me ex iuventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua

70:18b.PSA.070.018et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam

70:19b.PSA.070.019et iustitiam tuam Deus usque in altissima quae fecisti magnalia Deus quis similis tibi

70:20b.PSA.070.020quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me

70:21b.PSA.070.021multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me

70:22b.PSA.070.022nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam Deus psallam tibi in cithara Sanctus Israhel

70:23b.PSA.070.023exultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti

70:24b.PSA.070.024sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi

71

71:1b.PSA.071.001in Salomonem

71:2b.PSA.071.002Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio

71:3b.PSA.071.003suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam

71:4b.PSA.071.004iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem

71:5b.PSA.071.005et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum

71:6b.PSA.071.006descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram

71:7b.PSA.071.007orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna

71:8b.PSA.071.008et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum

71:9b.PSA.071.009coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent

71:10b.PSA.071.010reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent

71:11b.PSA.071.011et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei

71:12b.PSA.071.012quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor

71:13b.PSA.071.013parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet

71:14b.PSA.071.014ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo

71:15b.PSA.071.015et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei

71:16b.PSA.071.016erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae

71:17b.PSA.071.017sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum

71:18b.PSA.071.018benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus

71:19b.PSA.071.019et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat

71:20b.PSA.071.020defecerunt laudes David filii Iesse

72

72:1b.PSA.072.001psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde

72:2b.PSA.072.002mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei

72:3b.PSA.072.003quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns

72:4b.PSA.072.004quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum

72:5b.PSA.072.005in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur

72:6b.PSA.072.006ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua

72:7b.PSA.072.007prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis

72:8b.PSA.072.008cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt

72:9b.PSA.072.009posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra

72:10b.PSA.072.010ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis

72:11b.PSA.072.011et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso

72:12b.PSA.072.012ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias

72:13b.PSA.072.013%et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas

72:14b.PSA.072.014et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino

72:15b.PSA.072.015si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi

72:16b.PSA.072.016et existimabam cognoscere hoc labor est ante me

72:17b.PSA.072.017donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum

72:18b.PSA.072.018verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur

72:19b.PSA.072.019quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam

72:20b.PSA.072.020velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges

72:21b.PSA.072.021quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt

72:22b.PSA.072.022et ego ad nihilum redactus sum et nescivi

72:23b.PSA.072.023ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum

72:24b.PSA.072.024tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me

72:25b.PSA.072.025quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram

72:26b.PSA.072.026defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum

72:27b.PSA.072.027quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te

72:28b.PSA.072.028mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas % in portis filiae Sion;

73

73:1b.PSA.073.001intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae

73:2b.PSA.073.002memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo

73:3b.PSA.073.003leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto

73:4b.PSA.073.004et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa

73:5b.PSA.073.005et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus

73:6b.PSA.073.006exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt %eam;

73:7b.PSA.073.007incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui

73:8b.PSA.073.008dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra

73:9b.PSA.073.009signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius

73:10b.PSA.073.010usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem

73:11b.PSA.073.011ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem

73:12b.PSA.073.012Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae

73:13b.PSA.073.013tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis

73:14b.PSA.073.014tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum

73:15b.PSA.073.015tu disrupisti fontem et torrentes tu siccasti fluvios Aetham;

73:16b.PSA.073.016tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem

73:17b.PSA.073.017tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea

73:18b.PSA.073.018memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum

73:19b.PSA.073.019ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem

73:20b.PSA.073.020respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum

73:21b.PSA.073.021ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum

73:22b.PSA.073.022exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die

73:23b.PSA.073.023ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper

74

74:1b.PSA.074.001in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici

74:2b.PSA.074.002confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua

74:3b.PSA.074.003cum accepero tempus ego iustitias iudicabo

74:4b.PSA.074.004liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma

74:5b.PSA.074.005dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu

74:6b.PSA.074.006nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem

74:7b.PSA.074.007quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus

74:8b.PSA.074.008quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat

74:9b.PSA.074.009quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae

74:10b.PSA.074.010ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob

74:11b.PSA.074.011et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti

75

75:1b.PSA.075.001in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium

75:2b.PSA.075.002notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius

75:3b.PSA.075.003et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion

75:4b.PSA.075.004ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma

75:5b.PSA.075.005inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis

75:6b.PSA.075.006turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis

75:7b.PSA.075.007ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos

75:8b.PSA.075.008tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua

75:9b.PSA.075.009de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit

75:10b.PSA.075.010cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma

75:11b.PSA.075.011quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi

75:12b.PSA.075.012vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili

75:13b.PSA.075.013et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae

76

76:1b.PSA.076.001in finem pro Idithun psalmus Asaph

76:2b.PSA.076.002voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum et intendit me

76:3b.PSA.076.003in die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus rennuit consolari anima mea

76:4b.PSA.076.004memor fui Dei et delectatus sum exercitatus sum et defecit spiritus meus diapsalma

76:5b.PSA.076.005anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus

76:6b.PSA.076.006cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui

76:7b.PSA.076.007et meditatus sum nocte cum corde meo exercitabar et scobebam spiritum meum

76:8b.PSA.076.008numquid in aeternum proiciet Deus et non adponet ut conplacitior sit adhuc

76:9b.PSA.076.009aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in generationem

76:10b.PSA.076.010aut obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua misericordias suas diapsalma

76:11b.PSA.076.011et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi

76:12b.PSA.076.012memor fui operum Domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum

76:13b.PSA.076.013et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor

76:14b.PSA.076.014Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut Deus noster

76:15b.PSA.076.015tu es Deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam

76:16b.PSA.076.016redemisti in brachio tuo populum tuum filios Iacob et Ioseph diapsalma

76:17b.PSA.076.017viderunt te aquae Deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt abyssi

76:18b.PSA.076.018multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae transeunt

76:19b.PSA.076.019vox tonitrui tui in rota inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota est et contremuit terra

76:20b.PSA.076.020in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur

76:21b.PSA.076.021deduxisti sicut oves populum tuum in manu Mosi et Aaron

77

77:1b.PSA.077.001intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei

77:2b.PSA.077.002aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio

77:3b.PSA.077.003quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis

77:4b.PSA.077.004non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit

77:5b.PSA.077.005et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis

77:6b.PSA.077.006ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis

77:7b.PSA.077.007ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant

77:8b.PSA.077.008ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius

77:9b.PSA.077.009filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli

77:10b.PSA.077.010non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare

77:11b.PSA.077.011et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis

77:12b.PSA.077.012coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos

77:13b.PSA.077.013interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem

77:14b.PSA.077.014et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis

77:15b.PSA.077.015interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa

77:16b.PSA.077.016et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas

77:17b.PSA.077.017et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso

77:18b.PSA.077.018et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis

77:19b.PSA.077.019et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto

77:20b.PSA.077.020quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo

77:21b.PSA.077.021ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel

77:22b.PSA.077.022quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius

77:23b.PSA.077.023et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit

77:24b.PSA.077.024et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis

77:25b.PSA.077.025panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam

77:26b.PSA.077.026transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum

77:27b.PSA.077.027et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata

77:28b.PSA.077.028et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum

77:29b.PSA.077.029et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis

77:30b.PSA.077.030non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum

77:31b.PSA.077.031et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit

77:32b.PSA.077.032in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius

77:33b.PSA.077.033et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione

77:34b.PSA.077.034cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum

77:35b.PSA.077.035et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est

77:36b.PSA.077.036et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei

77:37b.PSA.077.037cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius

77:38b.PSA.077.038ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam

77:39b.PSA.077.039et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens

77:40b.PSA.077.040quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso

77:41b.PSA.077.041et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt

77:42b.PSA.077.042non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis

77:43b.PSA.077.043sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos

77:44b.PSA.077.044et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent

77:45b.PSA.077.045misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos

77:46b.PSA.077.046et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae

77:47b.PSA.077.047et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina

77:48b.PSA.077.048et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni

77:49b.PSA.077.049misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos

77:50b.PSA.077.050viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit

77:51b.PSA.077.051et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham

77:52b.PSA.077.052et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto

77:53b.PSA.077.053et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare

77:54b.PSA.077.054et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis

77:55b.PSA.077.055et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel

77:56b.PSA.077.056et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt

77:57b.PSA.077.057et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum

77:58b.PSA.077.058et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt

77:59b.PSA.077.059audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel

77:60b.PSA.077.060et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus

77:61b.PSA.077.061et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici

77:62b.PSA.077.062et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit

77:63b.PSA.077.063iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae

77:64b.PSA.077.064sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur

77:65b.PSA.077.065et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino

77:66b.PSA.077.066et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis

77:67b.PSA.077.067et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit

77:68b.PSA.077.068et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit

77:69b.PSA.077.069et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula

77:70b.PSA.077.070et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum

77:71b.PSA.077.071pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam

77:72b.PSA.077.072et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos

78

78:1b.PSA.078.001psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam

78:2b.PSA.078.002posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae

78:3b.PSA.078.003effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret

78:4b.PSA.078.004facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt

78:5b.PSA.078.005usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus

78:6b.PSA.078.006effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt

78:7b.PSA.078.007quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt

78:8b.PSA.078.008ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis

78:9b.PSA.078.009adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum

78:10b.PSA.078.010ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est

78:11b.PSA.078.011introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum

78:12b.PSA.078.012et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine

78:13b.PSA.078.013nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam

79

79:1b.PSA.079.001in finem pro his qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus

79:2b.PSA.079.002qui regis Israhel intende qui deducis tamquam oves Ioseph qui sedes super cherubin manifestare

79:3b.PSA.079.003coram Effraim et Beniamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos

79:4b.PSA.079.004Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

79:5b.PSA.079.005Domine Deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui

79:6b.PSA.079.006cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura

79:7b.PSA.079.007posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos

79:8b.PSA.079.008Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

79:9b.PSA.079.009vineam de Aegypto transtulisti eiecisti gentes et plantasti eam

79:10b.PSA.079.010dux itineris fuisti in conspectu eius et plantasti radices eius et implevit terram

79:11b.PSA.079.011operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei

79:12b.PSA.079.012extendit palmites suos usque ad mare et usque ad Flumen propagines eius

79:13b.PSA.079.013ut quid destruxisti maceriam eius et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam

79:14b.PSA.079.014exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam

79:15b.PSA.079.015Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et visita vineam istam

79:16b.PSA.079.016et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium quem confirmasti tibi

79:17b.PSA.079.017incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt

79:18b.PSA.079.018fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi

79:19b.PSA.079.019et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus

79:20b.PSA.079.020Domine Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

80

80:1b.PSA.080.001in finem pro torcularibus Asaph

80:2b.PSA.080.002exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob

80:3b.PSA.080.003sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara

80:4b.PSA.080.004bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae

80:5b.PSA.080.005quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob

80:6b.PSA.080.006testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit

80:7b.PSA.080.007devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt

80:8b.PSA.080.008in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma

80:9b.PSA.080.009audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me

80:10b.PSA.080.010non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum

80:11b.PSA.080.011ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud

80:12b.PSA.080.012et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi

80:13b.PSA.080.013et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis

80:14b.PSA.080.014si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset

80:15b.PSA.080.015pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam

80:16b.PSA.080.016inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo

80:17b.PSA.080.017et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos

81

81:1b.PSA.081.001psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat

81:2b.PSA.081.002usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma

81:3b.PSA.081.003iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate

81:4b.PSA.081.004eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate

81:5b.PSA.081.005nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae

81:6b.PSA.081.006ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes

81:7b.PSA.081.007vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis

81:8b.PSA.081.008surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus

82

82:1b.PSA.082.001canticum psalmi Asaph

82:2b.PSA.082.002Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus

82:3b.PSA.082.003quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput

82:4b.PSA.082.004super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos

82:5b.PSA.082.005dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israhel ultra

82:6b.PSA.082.006quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum disposuerunt

82:7b.PSA.082.007tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni

82:8b.PSA.082.008Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum

82:9b.PSA.082.009etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth diapsalma

82:10b.PSA.082.010fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison

82:11b.PSA.082.011disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae

82:12b.PSA.082.012pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum

82:13b.PSA.082.013qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei

82:14b.PSA.082.014Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem venti

82:15b.PSA.082.015sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes

82:16b.PSA.082.016ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos

82:17b.PSA.082.017imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine

82:18b.PSA.082.018erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant

82:19b.PSA.082.019et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra

83

83:1b.PSA.083.001in finem pro torcularibus filiis Core psalmus

83:2b.PSA.083.002quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum

83:3b.PSA.083.003concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum

83:4b.PSA.083.004etenim passer invenit %sibi; domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus

83:5b.PSA.083.005beati qui habitant in domo tua in saecula saeculorum laudabunt te diapsalma

83:6b.PSA.083.006beatus vir cui est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit

83:7b.PSA.083.007in valle lacrimarum in loco quem posuit

83:8b.PSA.083.008etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion

83:9b.PSA.083.009Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe Deus Iacob diapsalma

83:10b.PSA.083.010protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui

83:11b.PSA.083.011quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum

83:12b.PSA.083.012quia misericordiam et veritatem %diligit; Deus gratiam et gloriam dabit Dominus

83:13b.PSA.083.013non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine virtutum beatus vir qui sperat in te

84

84:1b.PSA.084.001in finem filiis Core psalmus

84:2b.PSA.084.002benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Iacob

84:3b.PSA.084.003remisisti iniquitates plebis tuae operuisti omnia peccata eorum diapsalma

84:4b.PSA.084.004mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae

84:5b.PSA.084.005converte nos Deus salutum nostrarum et averte iram tuam a nobis

84:6b.PSA.084.006numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem

84:7b.PSA.084.007Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te

84:8b.PSA.084.008ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis

84:9b.PSA.084.009audiam quid loquatur % in me; Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor

84:10b.PSA.084.010verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra

84:11b.PSA.084.011misericordia et veritas obviaverunt % sibi; iustitia et pax osculatae sunt

84:12b.PSA.084.012veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit

84:13b.PSA.084.013etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum

84:14b.PSA.084.014iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos

85

85:1b.PSA.085.001oratio ipsi David inclina Domine aurem tuam %et; exaudi me quoniam inops et pauper sum ego

85:2b.PSA.085.002custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te

85:3b.PSA.085.003miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die

85:4b.PSA.085.004laetifica animam servi tui quoniam ad te Domine animam meam levavi

85:5b.PSA.085.005quoniam tu Domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te

85:6b.PSA.085.006auribus percipe Domine orationem meam et intende voci orationis meae

85:7b.PSA.085.007in die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me

85:8b.PSA.085.008non est similis tui in diis Domine et non est secundum opera tua

85:9b.PSA.085.009omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum

85:10b.PSA.085.010quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus

85:11b.PSA.085.011deduc me Domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum

85:12b.PSA.085.012confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum

85:13b.PSA.085.013quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori

85:14b.PSA.085.014Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo

85:15b.PSA.085.015et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax

85:16b.PSA.085.016respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae

85:17b.PSA.085.017fac mecum signum in bono et videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu Domine adiuvasti me et consolatus es me

86

86:1b.PSA.086.001filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis

86:2b.PSA.086.002diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob

86:3b.PSA.086.003gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma

86:4b.PSA.086.004memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic

86:5b.PSA.086.005numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus

86:6b.PSA.086.006Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma

86:7b.PSA.086.007sicut laetantium omnium habitatio in te

87

87:1b.PSA.087.001canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae

87:2b.PSA.087.002Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te

87:3b.PSA.087.003intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam

87:4b.PSA.087.004quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit

87:5b.PSA.087.005aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio

87:6b.PSA.087.006inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt

87:7b.PSA.087.007posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis

87:8b.PSA.087.008super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma

87:9b.PSA.087.009longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar

87:10b.PSA.087.010oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas

87:11b.PSA.087.011numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma

87:12b.PSA.087.012numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione

87:13b.PSA.087.013numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis

87:14b.PSA.087.014et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te

87:15b.PSA.087.015ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me

87:16b.PSA.087.016pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus

87:17b.PSA.087.017in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me

87:18b.PSA.087.018circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul

87:19b.PSA.087.019elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria

88

88:1b.PSA.088.001intellectus Aethan Ezraitae

88:2b.PSA.088.002misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo

88:3b.PSA.088.003quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis;

88:4b.PSA.088.004disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo

88:5b.PSA.088.005usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma

88:6b.PSA.088.006confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum

88:7b.PSA.088.007quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei

88:8b.PSA.088.008Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt

88:9b.PSA.088.009Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo

88:10b.PSA.088.010tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas

88:11b.PSA.088.011tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos

88:12b.PSA.088.012tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti

88:13b.PSA.088.013aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt

88:14b.PSA.088.014tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua

88:15b.PSA.088.015iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam

88:16b.PSA.088.016beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt

88:17b.PSA.088.017et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur

88:18b.PSA.088.018quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum

88:19b.PSA.088.019quia Domini est adsumptio nostra; et Sancti Israhel regis nostri

88:20b.PSA.088.020tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea

88:21b.PSA.088.021inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum

88:22b.PSA.088.022manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum

88:23b.PSA.088.023nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum

88:24b.PSA.088.024et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam

88:25b.PSA.088.025et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius

88:26b.PSA.088.026et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius

88:27b.PSA.088.027ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae

88:28b.PSA.088.028et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae

88:29b.PSA.088.029in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi

88:30b.PSA.088.030et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli

88:31b.PSA.088.031si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint

88:32b.PSA.088.032si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint

88:33b.PSA.088.033visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum

88:34b.PSA.088.034misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea

88:35b.PSA.088.035neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita

88:36b.PSA.088.036semel iuravi in sancto meo si David mentiar

88:37b.PSA.088.037semen eius in aeternum manebit

88:38b.PSA.088.038et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma

88:39b.PSA.088.039tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum

88:40b.PSA.088.040evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius

88:41b.PSA.088.041destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem

88:42b.PSA.088.042diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis

88:43b.PSA.088.043exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius

88:44b.PSA.088.044avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello

88:45b.PSA.088.045destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti

88:46b.PSA.088.046minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma

88:47b.PSA.088.047usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua

88:48b.PSA.088.048memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum

88:49b.PSA.088.049quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma

88:50b.PSA.088.050ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua

88:51b.PSA.088.051memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium

88:52b.PSA.088.052quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui

88:53b.PSA.088.053benedictus Dominus in aeternum fiat fiat

89

89:1b.PSA.089.001oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione

89:2b.PSA.089.002priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus

89:3b.PSA.089.003ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum

89:4b.PSA.089.004quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte

89:5b.PSA.089.005quae pro nihilo habentur eorum anni erunt

89:6b.PSA.089.006mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat

89:7b.PSA.089.007quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus

89:8b.PSA.089.008posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui

89:9b.PSA.089.009quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur

89:10b.PSA.089.010dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur

89:11b.PSA.089.011quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam

89:12b.PSA.089.012dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia

89:13b.PSA.089.013convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos

89:14b.PSA.089.014repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris

89:15b.PSA.089.015laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala

89:16b.PSA.089.016et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum

89:17b.PSA.089.017et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige;

90

90:1b.PSA.090.001laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur

90:2b.PSA.090.002dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum

90:3b.PSA.090.003quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero

90:4b.PSA.090.004in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis

90:5b.PSA.090.005scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno

90:6b.PSA.090.006a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano

90:7b.PSA.090.007cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit

90:8b.PSA.090.008verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis

90:9b.PSA.090.009quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum

90:10b.PSA.090.010non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo

90:11b.PSA.090.011quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis

90:12b.PSA.090.012in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum

90:13b.PSA.090.013super aspidem et basiliscum ambulabis %et; conculcabis leonem et draconem

90:14b.PSA.090.014quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum

90:15b.PSA.090.015clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum

90:16b.PSA.090.016longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum

91

91:1b.PSA.091.001psalmus cantici in die sabbati

91:2b.PSA.091.002bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime

91:3b.PSA.091.003ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem

91:4b.PSA.091.004in decacordo psalterio cum cantico in cithara

91:5b.PSA.091.005quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo

91:6b.PSA.091.006quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae

91:7b.PSA.091.007vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec

91:8b.PSA.091.008cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum %saeculi;

91:9b.PSA.091.009tu autem Altissimus in aeternum Domine

91:10b.PSA.091.010quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem

91:11b.PSA.091.011et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi

91:12b.PSA.091.012et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea

91:13b.PSA.091.013iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur

91:14b.PSA.091.014plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt

91:15b.PSA.091.015adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt

91:16b.PSA.091.016ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo

92

92:1b.PSA.092.001laus cantici David in die ante sabbatum quando inhabitata est terra Dominus regnavit decore indutus est indutus est Dominus fortitudine et praecinxit se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur

92:2b.PSA.092.002parata sedis tua ex tunc a saeculo tu es

92:3b.PSA.092.003elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam elevabunt flumina fluctus suos;

92:4b.PSA.092.004a vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris mirabilis in altis Dominus

92:5b.PSA.092.005testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudine dierum

93

93:1b.PSA.093.001psalmus David quarta sabbati Deus ultionum Dominus Deus ultionum libere egit

93:2b.PSA.093.002exaltare qui iudicas terram redde retributionem superbis

93:3b.PSA.093.003usquequo peccatores Domine usquequo peccatores gloriabuntur

93:4b.PSA.093.004effabuntur et loquentur iniquitatem loquentur omnes qui operantur iniustitiam

93:5b.PSA.093.005populum tuum Domine humiliaverunt et hereditatem tuam vexaverunt

93:6b.PSA.093.006viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt

93:7b.PSA.093.007et dixerunt non videbit Dominus nec intelleget Deus Iacob

93:8b.PSA.093.008intellegite qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite

93:9b.PSA.093.009qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non considerat

93:10b.PSA.093.010qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam

93:11b.PSA.093.011Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt

93:12b.PSA.093.012beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua docueris eum

93:13b.PSA.093.013ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur peccatori fovea

93:14b.PSA.093.014quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet

93:15b.PSA.093.015quoadusque iustitia convertatur in iudicium et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde diapsalma

93:16b.PSA.093.016quis consurget mihi adversus malignantes aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem

93:17b.PSA.093.017nisi quia Dominus adiuvit me paulo minus habitavit in inferno anima mea

93:18b.PSA.093.018si dicebam motus est pes meus misericordia tua Domine adiuvabat me

93:19b.PSA.093.019secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam

93:20b.PSA.093.020numquid aderit tibi sedis iniquitatis qui fingis dolorem in praecepto

93:21b.PSA.093.021captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt

93:22b.PSA.093.022et factus est Dominus mihi in refugium et Deus meus in adiutorem spei meae

93:23b.PSA.093.023et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos disperdet illos Dominus Deus noster

94

94:1b.PSA.094.001laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro

94:2b.PSA.094.002praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei

94:3b.PSA.094.003quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos

94:4b.PSA.094.004quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt

94:5b.PSA.094.005quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt

94:6b.PSA.094.006venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos

94:7b.PSA.094.007quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius

94:8b.PSA.094.008hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra

94:9b.PSA.094.009sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me; et viderunt opera mea

94:10b.PSA.094.010quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde

94:11b.PSA.094.011et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam

95

95:1b.PSA.095.001quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra

95:2b.PSA.095.002cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius

95:3b.PSA.095.003adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius

95:4b.PSA.095.004quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos

95:5b.PSA.095.005quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit

95:6b.PSA.095.006confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius

95:7b.PSA.095.007adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem

95:8b.PSA.095.008adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius

95:9b.PSA.095.009adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra

95:10b.PSA.095.010dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate

95:11b.PSA.095.011laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius

95:12b.PSA.095.012gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum

95:13b.PSA.095.013a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua

96

96:1b.PSA.096.001huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae

96:2b.PSA.096.002nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis eius

96:3b.PSA.096.003ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius

96:4b.PSA.096.004adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra

96:5b.PSA.096.005montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terrae

96:6b.PSA.096.006adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius

96:7b.PSA.096.007confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli eius

96:8b.PSA.096.008audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine

96:9b.PSA.096.009quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes deos

96:10b.PSA.096.010qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos

96:11b.PSA.096.011lux orta est iusto et rectis corde laetitia

96:12b.PSA.096.012laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius

97

97:1b.PSA.097.001psalmus David cantate Domino canticum novum quoniam mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius

97:2b.PSA.097.002notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam

97:3b.PSA.097.003recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui Israhel viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri

97:4b.PSA.097.004iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite

97:5b.PSA.097.005psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi

97:6b.PSA.097.006in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domini

97:7b.PSA.097.007moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui habitant in eo

97:8b.PSA.097.008flumina plaudent manu simul montes exultabunt

97:9b.PSA.097.009a conspectu Domini quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate

98

98:1b.PSA.098.001psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubin moveatur terra

98:2b.PSA.098.002Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos

98:3b.PSA.098.003confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est

98:4b.PSA.098.004et honor regis iudicium diligit tu parasti directiones iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti

98:5b.PSA.098.005exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quoniam sanctum est

98:6b.PSA.098.006Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos

98:7b.PSA.098.007in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia eius et praeceptum quod dedit illis

98:8b.PSA.098.008Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum

98:9b.PSA.098.009exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quoniam sanctus Dominus Deus noster

99

99:1b.PSA.099.001psalmus in confessione

99:2b.PSA.099.002iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia introite in conspectu eius in exultatione

99:3b.PSA.099.003scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus eius et oves pascuae eius

99:4b.PSA.099.004introite portas eius in confessione atria eius in hymnis confitemini illi laudate nomen eius

99:5b.PSA.099.005quoniam suavis Dominus in aeternum misericordia eius et usque in generationem et generationem veritas eius

100

100:1b.PSA.100.001David psalmus misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam

100:2b.PSA.100.002et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae

100:3b.PSA.100.003non proponebam ante oculos meos rem iniustam facientes praevaricationes odivi non adhesit mihi

100:4b.PSA.100.004cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam

100:5b.PSA.100.005detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam

100:6b.PSA.100.006oculi mei ad fideles terrae ut sederent mecum ambulans in via inmaculata hic mihi ministrabat

100:7b.PSA.100.007non habitabat in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum

100:8b.PSA.100.008in matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem

101

101:1b.PSA.101.001oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam

101:2b.PSA.101.002Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat

101:3b.PSA.101.003non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me

101:4b.PSA.101.004quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt

101:5b.PSA.101.005percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum

101:6b.PSA.101.006a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae

101:7b.PSA.101.007similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio

101:8b.PSA.101.008vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto

101:9b.PSA.101.009tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant

101:10b.PSA.101.010quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam

101:11b.PSA.101.011a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me

101:12b.PSA.101.012dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui

101:13b.PSA.101.013tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem

101:14b.PSA.101.014tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus

101:15b.PSA.101.015quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur

101:16b.PSA.101.016et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam

101:17b.PSA.101.017quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua

101:18b.PSA.101.018respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum

101:19b.PSA.101.019scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum

101:20b.PSA.101.020quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit

101:21b.PSA.101.021ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum

101:22b.PSA.101.022ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem

101:23b.PSA.101.023in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino

101:24b.PSA.101.024respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi

101:25b.PSA.101.025ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui

101:26b.PSA.101.026initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli

101:27b.PSA.101.027ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur

101:28b.PSA.101.028tu autem idem ipse es et anni tui non deficient

101:29b.PSA.101.029filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur

102

102:1b.PSA.102.001ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius

102:2b.PSA.102.002benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius

102:3b.PSA.102.003qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas

102:4b.PSA.102.004qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus

102:5b.PSA.102.005qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua

102:6b.PSA.102.006faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus

102:7b.PSA.102.007notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas

102:8b.PSA.102.008miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors

102:9b.PSA.102.009non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur

102:10b.PSA.102.010non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis

102:11b.PSA.102.011quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se

102:12b.PSA.102.012quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras

102:13b.PSA.102.013quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se

102:14b.PSA.102.014quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus

102:15b.PSA.102.015homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit

102:16b.PSA.102.016quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum

102:17b.PSA.102.017misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum

102:18b.PSA.102.018his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea

102:19b.PSA.102.019Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur

102:20b.PSA.102.020benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius

102:21b.PSA.102.021benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius

102:22b.PSA.102.022benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino

103

103:1b.PSA.103.001ipsi David benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti

103:2b.PSA.103.002amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem

103:3b.PSA.103.003qui tegis in aquis superiora eius qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pinnas ventorum

103:4b.PSA.103.004qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem

103:5b.PSA.103.005qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi

103:6b.PSA.103.006abyssus sicut vestimentum amictus eius super montes stabunt aquae

103:7b.PSA.103.007ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt

103:8b.PSA.103.008ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis

103:9b.PSA.103.009terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram

103:10b.PSA.103.010qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae

103:11b.PSA.103.011potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua

103:12b.PSA.103.012super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt vocem

103:13b.PSA.103.013rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra

103:14b.PSA.103.014producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra

103:15b.PSA.103.015et vinum laetificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmat

103:16b.PSA.103.016saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit

103:17b.PSA.103.017illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum

103:18b.PSA.103.018montes excelsi cervis petra refugium erinaciis

103:19b.PSA.103.019fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum

103:20b.PSA.103.020posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae

103:21b.PSA.103.021catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi

103:22b.PSA.103.022ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis conlocabuntur

103:23b.PSA.103.023exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum

103:24b.PSA.103.024quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua

103:25b.PSA.103.025hoc mare magnum et spatiosum manibus; illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis

103:26b.PSA.103.026illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad inludendum ei

103:27b.PSA.103.027omnia a te expectant ut des illis escam in tempore

103:28b.PSA.103.028dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate

103:29b.PSA.103.029avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur

103:30b.PSA.103.030emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae

103:31b.PSA.103.031sit gloria Domini in saeculum laetabitur Dominus in operibus suis

103:32b.PSA.103.032qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant

103:33b.PSA.103.033cantabo Domino in vita mea psallam Deo meo quamdiu sum

103:34b.PSA.103.034iucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in Domino

103:35b.PSA.103.035deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea Domino

104

104:1b.PSA.104.001alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius

104:2b.PSA.104.002cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius

104:3b.PSA.104.003laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum

104:4b.PSA.104.004quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper

104:5b.PSA.104.005mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius

104:6b.PSA.104.006semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius

104:7b.PSA.104.007ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius

104:8b.PSA.104.008memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes

104:9b.PSA.104.009quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac

104:10b.PSA.104.010et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum

104:11b.PSA.104.011dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae

104:12b.PSA.104.012cum essent numero breves paucissimos et incolas eius

104:13b.PSA.104.013et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum

104:14b.PSA.104.014non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges

104:15b.PSA.104.015nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari

104:16b.PSA.104.016et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit

104:17b.PSA.104.017misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph

104:18b.PSA.104.018humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius

104:19b.PSA.104.019donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum

104:20b.PSA.104.020misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum

104:21b.PSA.104.021constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae

104:22b.PSA.104.022ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret

104:23b.PSA.104.023et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham

104:24b.PSA.104.024et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius

104:25b.PSA.104.025convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius

104:26b.PSA.104.026misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum

104:27b.PSA.104.027posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham

104:28b.PSA.104.028misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos

104:29b.PSA.104.029convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum

104:30b.PSA.104.030dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum

104:31b.PSA.104.031dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum

104:32b.PSA.104.032posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum

104:33b.PSA.104.033et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum

104:34b.PSA.104.034dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus

104:35b.PSA.104.035et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum

104:36b.PSA.104.036et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum

104:37b.PSA.104.037et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus

104:38b.PSA.104.038laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos

104:39b.PSA.104.039expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem

104:40b.PSA.104.040petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos

104:41b.PSA.104.041disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina

104:42b.PSA.104.042quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum

104:43b.PSA.104.043et eduxit populum suum in exultatione %et; electos suos in laetitia

104:44b.PSA.104.044et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt

104:45b.PSA.104.045ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant

105

105:1b.PSA.105.001alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

105:2b.PSA.105.002quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius

105:3b.PSA.105.003beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore

105:4b.PSA.105.004memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo

105:5b.PSA.105.005ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua

105:6b.PSA.105.006peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus

105:7b.PSA.105.007patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare mare; Rubrum

105:8b.PSA.105.008et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam

105:9b.PSA.105.009et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto

105:10b.PSA.105.010et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici

105:11b.PSA.105.011et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit

105:12b.PSA.105.012et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius

105:13b.PSA.105.013cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius

105:14b.PSA.105.014et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso

105:15b.PSA.105.015et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum

105:16b.PSA.105.016et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini

105:17b.PSA.105.017aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron

105:18b.PSA.105.018et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores

105:19b.PSA.105.019et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile

105:20b.PSA.105.020et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum

105:21b.PSA.105.021obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto

105:22b.PSA.105.022mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro

105:23b.PSA.105.023et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos

105:24b.PSA.105.024et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius

105:25b.PSA.105.025et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini

105:26b.PSA.105.026et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto

105:27b.PSA.105.027et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus

105:28b.PSA.105.028et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum

105:29b.PSA.105.029et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina

105:30b.PSA.105.030et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio

105:31b.PSA.105.031et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum

105:32b.PSA.105.032et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos

105:33b.PSA.105.033quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis

105:34b.PSA.105.034non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis

105:35b.PSA.105.035et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum

105:36b.PSA.105.036et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum

105:37b.PSA.105.037et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis

105:38b.PSA.105.038et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus

105:39b.PSA.105.039et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis

105:40b.PSA.105.040et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam

105:41b.PSA.105.041et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos

105:42b.PSA.105.042et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum

105:43b.PSA.105.043saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis

105:44b.PSA.105.044et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum

105:45b.PSA.105.045et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae

105:46b.PSA.105.046et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos

105:47b.PSA.105.047salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua

105:48b.PSA.105.048benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat

106

106:1b.PSA.106.001alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

106:2b.PSA.106.002dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos

106:3b.PSA.106.003a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari

106:4b.PSA.106.004erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt

106:5b.PSA.106.005esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit

106:6b.PSA.106.006et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos

106:7b.PSA.106.007et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis

106:8b.PSA.106.008confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum

106:9b.PSA.106.009quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis

106:10b.PSA.106.010sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro

106:11b.PSA.106.011quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt

106:12b.PSA.106.012et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret

106:13b.PSA.106.013et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos

106:14b.PSA.106.014et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit

106:15b.PSA.106.015confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum

106:16b.PSA.106.016quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit

106:17b.PSA.106.017suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt

106:18b.PSA.106.018omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis

106:19b.PSA.106.019et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos

106:20b.PSA.106.020misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum

106:21b.PSA.106.021confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum

106:22b.PSA.106.022et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione

106:23b.PSA.106.023qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis

106:24b.PSA.106.024ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo

106:25b.PSA.106.025dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius

106:26b.PSA.106.026ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat

106:27b.PSA.106.027turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est

106:28b.PSA.106.028et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos

106:29b.PSA.106.029et statuit procellam %eius; in auram et siluerunt fluctus eius

106:30b.PSA.106.030et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum

106:31b.PSA.106.031confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum

106:32b.PSA.106.032exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum

106:33b.PSA.106.033posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim

106:34b.PSA.106.034terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea

106:35b.PSA.106.035posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum

106:36b.PSA.106.036et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis

106:37b.PSA.106.037et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis

106:38b.PSA.106.038et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit

106:39b.PSA.106.039et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore

106:40b.PSA.106.040effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via

106:41b.PSA.106.041et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias

106:42b.PSA.106.042videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum

106:43b.PSA.106.043quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini

107

107:1b.PSA.107.001canticum psalmi David

107:2b.PSA.107.002paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea

107:3b.PSA.107.003exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo

107:4b.PSA.107.004confitebor tibi in populis Domine et psallam tibi in nationibus

107:5b.PSA.107.005quia magna super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua

107:6b.PSA.107.006exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua

107:7b.PSA.107.007ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me

107:8b.PSA.107.008Deus locutus est in sancto suo exaltabor et dividam Sicima et convallem tabernaculorum dimetiar

107:9b.PSA.107.009meus est Galaad et meus est Manasse et Effraim susceptio capitis mei Iuda rex meus

107:10b.PSA.107.010Moab lebes spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae amici facti sunt

107:11b.PSA.107.011quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam

107:12b.PSA.107.012nonne tu Deus qui reppulisti nos et non exibis Deus in virtutibus nostris

107:13b.PSA.107.013da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis

107:14b.PSA.107.014in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros

108

108:1b.PSA.108.001in finem David psalmus

108:2b.PSA.108.002Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est

108:3b.PSA.108.003locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis

108:4b.PSA.108.004pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam

108:5b.PSA.108.005et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea

108:6b.PSA.108.006constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius

108:7b.PSA.108.007cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum

108:8b.PSA.108.008fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter

108:9b.PSA.108.009fiant filii eius orfani et uxor eius vidua

108:10b.PSA.108.010nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis

108:11b.PSA.108.011scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius

108:12b.PSA.108.012non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius

108:13b.PSA.108.013fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius

108:14b.PSA.108.014in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur

108:15b.PSA.108.015fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum

108:16b.PSA.108.016pro eo quod non est recordatus facere misericordiam

108:17b.PSA.108.017et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare

108:18b.PSA.108.018et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius

108:19b.PSA.108.019fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur

108:20b.PSA.108.020hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam

108:21b.PSA.108.021et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me

108:22b.PSA.108.022quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me

108:23b.PSA.108.023sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae

108:24b.PSA.108.024genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum

108:25b.PSA.108.025et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua

108:26b.PSA.108.026adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam

108:27b.PSA.108.027et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam

108:28b.PSA.108.028maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur

108:29b.PSA.108.029induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua

108:30b.PSA.108.030confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum

108:31b.PSA.108.031quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam

109

109:1b.PSA.109.001David psalmus dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

109:2b.PSA.109.002virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum

109:3b.PSA.109.003tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te

109:4b.PSA.109.004iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech

109:5b.PSA.109.005Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges

109:6b.PSA.109.006iudicabit in nationibus implebit cadavera conquassabit capita in terra multorum

109:7b.PSA.109.007de torrente in via bibet propterea exaltabit caput

110

110:1b.PSA.110.001alleluia reversionis Aggei et Zacchariae confitebor tibi Domine in toto corde meo in consilio iustorum et congregatione

110:2b.PSA.110.002magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius

110:3b.PSA.110.003confessio et magnificentia opus eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi

110:4b.PSA.110.004memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus

110:5b.PSA.110.005escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui

110:6b.PSA.110.006virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo

110:7b.PSA.110.007ut det illis hereditatem gentium opera manuum eius veritas et iudicium

110:8b.PSA.110.008fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi facta in veritate et aequitate

110:9b.PSA.110.009redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen eius

110:10b.PSA.110.010initium sapientiae timor Domini intellectus bonus omnibus facientibus eum laudatio eius manet in saeculum %saeculi;

111

111:1b.PSA.111.001alleluia reversionis Aggei et Zacchariae beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius volet nimis

111:2b.PSA.111.002potens in terra erit semen eius generatio rectorum benedicetur

111:3b.PSA.111.003gloria et divitiae in domo eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi

111:4b.PSA.111.004exortum est in tenebris lumen rectis misericors et miserator et iustus

111:5b.PSA.111.005iucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones suos in iudicio

111:6b.PSA.111.006quia in aeternum non commovebitur

111:7b.PSA.111.007in memoria aeterna erit iustus ab auditione mala non timebit paratum cor eius sperare in Domino

111:8b.PSA.111.008confirmatum est cor eius non commovebitur donec dispiciat inimicos suos

111:9b.PSA.111.009dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi cornu eius exaltabitur in gloria

111:10b.PSA.111.010peccator videbit et irascetur dentibus suis fremet et tabescet desiderium peccatorum peribit

112

112:1b.PSA.112.001alleluia laudate pueri Dominum laudate nomen Domini

112:2b.PSA.112.002sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum

112:3b.PSA.112.003a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini

112:4b.PSA.112.004excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria eius

112:5b.PSA.112.005quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat

112:6b.PSA.112.006et humilia respicit in caelo et in terra

112:7b.PSA.112.007suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem

112:8b.PSA.112.008ut conlocet eum cum principibus cum principibus populi sui

112:9b.PSA.112.009qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem

113

113:1b.PSA.113.001alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro

113:2b.PSA.113.002facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius

113:3b.PSA.113.003mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum

113:4b.PSA.113.004montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium

113:5b.PSA.113.005quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum

113:6b.PSA.113.006montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium

113:7b.PSA.113.007a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob

113:8b.PSA.113.008qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum

113:9b.PSA.113.009non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam

113:10b.PSA.113.010super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum

113:11b.PSA.113.011Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit

113:12b.PSA.113.012simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum

113:13b.PSA.113.013os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt

113:14b.PSA.113.014aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur

113:15b.PSA.113.015manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo

113:16b.PSA.113.016similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis

113:17b.PSA.113.017domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est

113:18b.PSA.113.018domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est

113:19b.PSA.113.019qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est

113:20b.PSA.113.020Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron

113:21b.PSA.113.021benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus

113:22b.PSA.113.022adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros

113:23b.PSA.113.023benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram

113:24b.PSA.113.024caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum

113:25b.PSA.113.025non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum

113:26b.PSA.113.026sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum

114

114:1b.PSA.114.001alleluia dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae

114:2b.PSA.114.002quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo te

114:3b.PSA.114.003circumdederunt me dolores mortis pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni

114:4b.PSA.114.004et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam

114:5b.PSA.114.005misericors Dominus et iustus et Deus noster miseretur

114:6b.PSA.114.006custodiens parvulos Dominus humiliatus sum et liberavit me

114:7b.PSA.114.007convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi

114:8b.PSA.114.008quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu

114:9b.PSA.114.009placebo Domino in regione vivorum

115

115:1b.PSA.115.001alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis

115:2b.PSA.115.002ego dixi in excessu meo omnis homo mendax

115:3b.PSA.115.003quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi

115:4b.PSA.115.004calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo

115:5b.PSA.115.005vota mea Domino reddam coram omni populo eius

115:6b.PSA.115.006pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius

115:7b.PSA.115.007o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea

115:8b.PSA.115.008tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo

115:9b.PSA.115.009vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius

115:10b.PSA.115.010in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem

116

116:1b.PSA.116.001alleluia laudate Dominum omnes gentes laudate eum omnes populi

116:2b.PSA.116.002quoniam confirmata est super nos misericordia eius et veritas Domini manet in saeculum

117

117:1b.PSA.117.001alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

117:2b.PSA.117.002dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

117:3b.PSA.117.003dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius

117:4b.PSA.117.004dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius

117:5b.PSA.117.005de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus

117:6b.PSA.117.006Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo

117:7b.PSA.117.007Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos

117:8b.PSA.117.008bonum est confidere in Domino quam confidere in homine

117:9b.PSA.117.009bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus

117:10b.PSA.117.010omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini quia; ultus sum in eos

117:11b.PSA.117.011circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini quia; ultus sum in eos

117:12b.PSA.117.012circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini quia; ultus sum in eos

117:13b.PSA.117.013inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me

117:14b.PSA.117.014fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem

117:15b.PSA.117.015vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum

117:16b.PSA.117.016dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem

117:17b.PSA.117.017non moriar sed vivam et narrabo opera Domini

117:18b.PSA.117.018castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me

117:19b.PSA.117.019aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino

117:20b.PSA.117.020haec porta Domini iusti intrabunt in eam

117:21b.PSA.117.021confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem

117:22b.PSA.117.022lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli

117:23b.PSA.117.023a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris

117:24b.PSA.117.024haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea

117:25b.PSA.117.025o Domine salvum fac o Domine prosperare

117:26b.PSA.117.026benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini

117:27b.PSA.117.027Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris

117:28b.PSA.117.028Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus % es tu; et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem

117:29b.PSA.117.029confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

118

118:1b.PSA.118.001alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini

118:2b.PSA.118.002beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum

118:3b.PSA.118.003non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt

118:4b.PSA.118.004tu mandasti mandata tua custodire nimis

118:5b.PSA.118.005utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas

118:6b.PSA.118.006tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis

118:7b.PSA.118.007confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae

118:8b.PSA.118.008iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque

118:9b.PSA.118.009beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos

118:10b.PSA.118.010in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis

118:11b.PSA.118.011in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi

118:12b.PSA.118.012benedictus es Domine doce me iustificationes tuas

118:13b.PSA.118.013in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui

118:14b.PSA.118.014in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis

118:15b.PSA.118.015in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas

118:16b.PSA.118.016in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos

118:17b.PSA.118.017gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos

118:18b.PSA.118.018revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua

118:19b.PSA.118.019incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua

118:20b.PSA.118.020concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore

118:21b.PSA.118.021increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis

118:22b.PSA.118.022aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi

118:23b.PSA.118.023etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis

118:24b.PSA.118.024nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae

118:25b.PSA.118.025deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum

118:26b.PSA.118.026vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas

118:27b.PSA.118.027viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis

118:28b.PSA.118.028dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis

118:29b.PSA.118.029viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei

118:30b.PSA.118.030viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus

118:31b.PSA.118.031adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere

118:32b.PSA.118.032viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum

118:33b.PSA.118.033he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper

118:34b.PSA.118.034da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo

118:35b.PSA.118.035deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui

118:36b.PSA.118.036inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam

118:37b.PSA.118.037averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me

118:38b.PSA.118.038statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo

118:39b.PSA.118.039amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda

118:40b.PSA.118.040ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me

118:41b.PSA.118.041vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum

118:42b.PSA.118.042et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis

118:43b.PSA.118.043et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi

118:44b.PSA.118.044et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi

118:45b.PSA.118.045et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi

118:46b.PSA.118.046et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar

118:47b.PSA.118.047et meditabar in mandatis tuis quae dilexi

118:48b.PSA.118.048et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis

118:49b.PSA.118.049zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti

118:50b.PSA.118.050haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me

118:51b.PSA.118.051superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi

118:52b.PSA.118.052memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum

118:53b.PSA.118.053defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam

118:54b.PSA.118.054cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae

118:55b.PSA.118.055memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam

118:56b.PSA.118.056haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi

118:57b.PSA.118.057heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam

118:58b.PSA.118.058deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum

118:59b.PSA.118.059cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua

118:60b.PSA.118.060paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua

118:61b.PSA.118.061funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus

118:62b.PSA.118.062media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae

118:63b.PSA.118.063particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua

118:64b.PSA.118.064misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me

118:65b.PSA.118.065teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum

118:66b.PSA.118.066bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi

118:67b.PSA.118.067priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi

118:68b.PSA.118.068bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas

118:69b.PSA.118.069multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua

118:70b.PSA.118.070coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum

118:71b.PSA.118.071bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas

118:72b.PSA.118.072bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti

118:73b.PSA.118.073ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua

118:74b.PSA.118.074qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi

118:75b.PSA.118.075cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me

118:76b.PSA.118.076fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo

118:77b.PSA.118.077veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est

118:78b.PSA.118.078confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis

118:79b.PSA.118.079convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua

118:80b.PSA.118.080fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar

118:81b.PSA.118.081caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi

118:82b.PSA.118.082defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me

118:83b.PSA.118.083quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus

118:84b.PSA.118.084quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium

118:85b.PSA.118.085narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua

118:86b.PSA.118.086omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me

118:87b.PSA.118.087paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua

118:88b.PSA.118.088secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui

118:89b.PSA.118.089lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo

118:90b.PSA.118.090in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet

118:91b.PSA.118.091ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi

118:92b.PSA.118.092nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea

118:93b.PSA.118.093in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me

118:94b.PSA.118.094tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi

118:95b.PSA.118.095me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi

118:96b.PSA.118.096omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis

118:97b.PSA.118.097mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est

118:98b.PSA.118.098super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est

118:99b.PSA.118.099super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est

118:100b.PSA.118.100super senes intellexi quia mandata tua quaesivi

118:101b.PSA.118.101ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua

118:102b.PSA.118.102a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi

118:103b.PSA.118.103quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo

118:104b.PSA.118.104a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis

118:105b.PSA.118.105nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis

118:106b.PSA.118.106iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae

118:107b.PSA.118.107humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum

118:108b.PSA.118.108voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me

118:109b.PSA.118.109anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus

118:110b.PSA.118.110posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi

118:111b.PSA.118.111hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt

118:112b.PSA.118.112inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem

118:113b.PSA.118.113samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi

118:114b.PSA.118.114adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi

118:115b.PSA.118.115declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei

118:116b.PSA.118.116suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea

118:117b.PSA.118.117adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper

118:118b.PSA.118.118sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum

118:119b.PSA.118.119praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua

118:120b.PSA.118.120confige timore tuo carnes meas a iudiciis %enim; tuis timui

118:121b.PSA.118.121ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me

118:122b.PSA.118.122suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi

118:123b.PSA.118.123oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae

118:124b.PSA.118.124fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me

118:125b.PSA.118.125servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua

118:126b.PSA.118.126tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam

118:127b.PSA.118.127ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion

118:128b.PSA.118.128propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui

118:129b.PSA.118.129fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea

118:130b.PSA.118.130declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis

118:131b.PSA.118.131os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam

118:132b.PSA.118.132aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum

118:133b.PSA.118.133gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia

118:134b.PSA.118.134redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua

118:135b.PSA.118.135faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas

118:136b.PSA.118.136exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam

118:137b.PSA.118.137sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum

118:138b.PSA.118.138mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis

118:139b.PSA.118.139tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei

118:140b.PSA.118.140ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud

118:141b.PSA.118.141adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus

118:142b.PSA.118.142iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas

118:143b.PSA.118.143tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea

118:144b.PSA.118.144aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam

118:145b.PSA.118.145cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram

118:146b.PSA.118.146clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua

118:147b.PSA.118.147praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi

118:148b.PSA.118.148praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua

118:149b.PSA.118.149vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me

118:150b.PSA.118.150adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt

118:151b.PSA.118.151prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas

118:152b.PSA.118.152initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea

118:153b.PSA.118.153res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus

118:154b.PSA.118.154iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me

118:155b.PSA.118.155longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt

118:156b.PSA.118.156misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me

118:157b.PSA.118.157multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi

118:158b.PSA.118.158vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt

118:159b.PSA.118.159vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me

118:160b.PSA.118.160principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae

118:161b.PSA.118.161sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum

118:162b.PSA.118.162laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa

118:163b.PSA.118.163iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi

118:164b.PSA.118.164septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae

118:165b.PSA.118.165pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum

118:166b.PSA.118.166expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi

118:167b.PSA.118.167custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer

118:168b.PSA.118.168servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo

118:169b.PSA.118.169thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum

118:170b.PSA.118.170intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me

118:171b.PSA.118.171eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas

118:172b.PSA.118.172pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas

118:173b.PSA.118.173fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi

118:174b.PSA.118.174concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea

118:175b.PSA.118.175vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me

118:176b.PSA.118.176erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus

119

119:1b.PSA.119.001canticum graduum ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me

119:2b.PSA.119.002Domine libera animam meam a labiis iniquis a lingua dolosa

119:3b.PSA.119.003quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam

119:4b.PSA.119.004sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis

119:5b.PSA.119.005heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitationibus Cedar

119:6b.PSA.119.006multum incola fuit anima mea

119:7b.PSA.119.007cum his qui oderant pacem eram pacificus cum loquebar illis inpugnabant me gratis

120

120:1b.PSA.120.001canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi

120:2b.PSA.120.002auxilium meum a Domino qui fecit caelum et terram

120:3b.PSA.120.003non det in commotionem pedem tuum neque dormitet qui custodit te

120:4b.PSA.120.004ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israhel

120:5b.PSA.120.005Dominus custodit te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam

120:6b.PSA.120.006per diem sol non uret te neque luna per noctem

120:7b.PSA.120.007Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam Dominus

120:8b.PSA.120.008Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum

121

121:1b.PSA.121.001canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus

121:2b.PSA.121.002stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem

121:3b.PSA.121.003Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum

121:4b.PSA.121.004illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini

121:5b.PSA.121.005quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David

121:6b.PSA.121.006rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te

121:7b.PSA.121.007fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis

121:8b.PSA.121.008propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te

121:9b.PSA.121.009propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi

122

122:1b.PSA.122.001canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo

122:2b.PSA.122.002ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri

122:3b.PSA.122.003miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione

122:4b.PSA.122.004quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis

123

123:1b.PSA.123.001canticum graduum huic David nisi quia Dominus erat in nobis dicat nunc Israhel

123:2b.PSA.123.002nisi quia Dominus erat in nobis cum exsurgerent in nos homines

123:3b.PSA.123.003forte vivos degluttissent nos cum irasceretur furor eorum in nos

123:4b.PSA.123.004forsitan aqua absorbuisset nos

123:5b.PSA.123.005torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem

123:6b.PSA.123.006benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum

123:7b.PSA.123.007anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus

123:8b.PSA.123.008adiutorium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram

124

124:1b.PSA.124.001canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat

124:2b.PSA.124.002in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum

124:3b.PSA.124.003quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas

124:4b.PSA.124.004benefac Domine bonis et rectis corde

124:5b.PSA.124.005declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israhel

125

125:1b.PSA.125.001canticum graduum in convertendo Dominum captivitatem Sion facti sumus sicut consolati

125:2b.PSA.125.002tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione tunc dicent inter gentes magnificavit Dominus facere cum eis

125:3b.PSA.125.003magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes

125:4b.PSA.125.004converte Domine captivitatem nostram sicut torrens in austro

125:5b.PSA.125.005qui seminant in lacrimis in exultatione metent

125:6b.PSA.125.006euntes ibant et flebant portantes semina sua venientes autem venient in exultatione portantes manipulos suos

126

126:1b.PSA.126.001canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilavit qui custodit

126:2b.PSA.126.002vanum est vobis ante lucem surgere surgere postquam sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis somnum

126:3b.PSA.126.003ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris

126:4b.PSA.126.004sicut sagittae in manu potentis ita filii excussorum

126:5b.PSA.126.005beatus vir qui implebit desiderium suum ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta

127

127:1b.PSA.127.001canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius

127:2b.PSA.127.002labores manuum tuarum quia; manducabis beatus es et bene tibi erit

127:3b.PSA.127.003uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae

127:4b.PSA.127.004ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum

127:5b.PSA.127.005benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae

127:6b.PSA.127.006et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel

128

128:1b.PSA.128.001canticum graduum saepe expugnaverunt me a iuventute mea dicat nunc Israhel

128:2b.PSA.128.002saepe expugnaverunt me a iuventute mea etenim non potuerunt mihi

128:3b.PSA.128.003supra dorsum meum fabricabantur peccatores prolongaverunt iniquitatem suam

128:4b.PSA.128.004Dominus iustus concidet cervices peccatorum

128:5b.PSA.128.005confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion

128:6b.PSA.128.006fiant sicut faenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit

128:7b.PSA.128.007de quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit

128:8b.PSA.128.008et non dixerunt qui praeteribant benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini

129

129:1b.PSA.129.001canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine

129:2b.PSA.129.002Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae

129:3b.PSA.129.003si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit

129:4b.PSA.129.004quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius

129:5b.PSA.129.005speravit anima mea in Domino

129:6b.PSA.129.006a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino

129:7b.PSA.129.007quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio

129:8b.PSA.129.008et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius

130

130:1b.PSA.130.001canticum graduum David Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me

130:2b.PSA.130.002si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam sicut ablactatum super matrem suam ita retributio in anima mea

130:3b.PSA.130.003speret Israhel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum

131

131:1b.PSA.131.001canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius

131:2b.PSA.131.002sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob

131:3b.PSA.131.003si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei

131:4b.PSA.131.004si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem

131:5b.PSA.131.005et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob

131:6b.PSA.131.006ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae

131:7b.PSA.131.007introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius

131:8b.PSA.131.008surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae

131:9b.PSA.131.009sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt

131:10b.PSA.131.010propter David servum tuum non avertas faciem christi tui

131:11b.PSA.131.011iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam

131:12b.PSA.131.012si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam

131:13b.PSA.131.013quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi

131:14b.PSA.131.014haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam

131:15b.PSA.131.015viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus

131:16b.PSA.131.016sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt

131:17b.PSA.131.017illic producam cornu David paravi lucernam christo meo

131:18b.PSA.131.018inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea

132

132:1b.PSA.132.001canticum graduum David ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum

132:2b.PSA.132.002sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti eius

132:3b.PSA.132.003sicut ros Hermon qui descendit in montes Sion quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum

133

133:1b.PSA.133.001canticum graduum ecce nunc benedicite Dominum omnes servi Domini qui statis in domo Domini %in atriis domus Dei nostri;

133:2b.PSA.133.002in noctibus extollite manus vestras in sancta et benedicite Domino

133:3b.PSA.133.003benedicat te Dominus ex Sion qui fecit caelum et terram

134

134:1b.PSA.134.001alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum

134:2b.PSA.134.002qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri

134:3b.PSA.134.003laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave

134:4b.PSA.134.004quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi

134:5b.PSA.134.005quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis

134:6b.PSA.134.006omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis

134:7b.PSA.134.007educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis

134:8b.PSA.134.008qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus

134:9b.PSA.134.009emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius

134:10b.PSA.134.010qui percussit gentes multas et occidit reges fortes

134:11b.PSA.134.011Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan

134:12b.PSA.134.012et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo

134:13b.PSA.134.013Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem

134:14b.PSA.134.014quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur

134:15b.PSA.134.015simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum

134:16b.PSA.134.016os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt

134:17b.PSA.134.017aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum

134:18b.PSA.134.018similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis

134:19b.PSA.134.019domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino

134:20b.PSA.134.020domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino

134:21b.PSA.134.021benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem

135

135:1b.PSA.135.001alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

135:2b.PSA.135.002confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius

135:3b.PSA.135.003confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius

135:4b.PSA.135.004qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius

135:5b.PSA.135.005qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia eius

135:6b.PSA.135.006qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius

135:7b.PSA.135.007qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius

135:8b.PSA.135.008solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius

135:9b.PSA.135.009lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius

135:10b.PSA.135.010qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum misericordia eius

135:11b.PSA.135.011qui eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius

135:12b.PSA.135.012in manu potenti et brachio excelso quoniam in aeternum misericordia eius

135:13b.PSA.135.013qui divisit Rubrum mare in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius

135:14b.PSA.135.014et duxit Israhel per medium eius quoniam in aeternum misericordia eius

135:15b.PSA.135.015et excussit Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius

135:16b.PSA.135.016qui transduxit populum suum in deserto quoniam in aeternum misericordia eius

135:17b.PSA.135.017qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius

135:18b.PSA.135.018et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia eius

135:19b.PSA.135.019Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius

135:20b.PSA.135.020et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius

135:21b.PSA.135.021et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius

135:22b.PSA.135.022hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius

135:23b.PSA.135.023quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius

135:24b.PSA.135.024et redemit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum misericordia eius

135:25b.PSA.135.025qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia eius

135:26b.PSA.135.026confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius

136

136:1b.PSA.136.001David Hieremiae super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus cum recordaremur Sion

136:2b.PSA.136.002in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra

136:3b.PSA.136.003quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de canticis Sion

136:4b.PSA.136.004quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena

136:5b.PSA.136.005si oblitus fuero tui Hierusalem oblivioni detur dextera mea

136:6b.PSA.136.006adhereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae

136:7b.PSA.136.007memor esto Domine filiorum Edom diem Hierusalem qui dicunt exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea

136:8b.PSA.136.008filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis

136:9b.PSA.136.009beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram

137

137:1b.PSA.137.001ipsi David confitebor tibi Domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi

137:2b.PSA.137.002adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum

137:3b.PSA.137.003in quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis me in anima mea virtute

137:4b.PSA.137.004confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris tui

137:5b.PSA.137.005et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini

137:6b.PSA.137.006quoniam excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit

137:7b.PSA.137.007si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua

137:8b.PSA.137.008Dominus retribuet propter me Domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne dispicias

138

138:1b.PSA.138.001in finem David psalmus

138:2b.PSA.138.002Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam

138:3b.PSA.138.003intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti

138:4b.PSA.138.004et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea

138:5b.PSA.138.005ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam

138:6b.PSA.138.006mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam

138:7b.PSA.138.007quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam

138:8b.PSA.138.008si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades

138:9b.PSA.138.009si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris

138:10b.PSA.138.010etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua

138:11b.PSA.138.011et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis

138:12b.PSA.138.012quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius

138:13b.PSA.138.013quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae

138:14b.PSA.138.014confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis

138:15b.PSA.138.015non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae

138:16b.PSA.138.016inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis

138:17b.PSA.138.017mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum

138:18b.PSA.138.018dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum

138:19b.PSA.138.019si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me

138:20b.PSA.138.020quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas

138:21b.PSA.138.021nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam

138:22b.PSA.138.022perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi

138:23b.PSA.138.023proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas

138:24b.PSA.138.024et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna

139

139:1b.PSA.139.001in finem psalmus David

139:2b.PSA.139.002eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo eripe me

139:3b.PSA.139.003qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant proelia

139:4b.PSA.139.004acuerunt linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum diapsalma

139:5b.PSA.139.005custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt subplantare gressus meos

139:6b.PSA.139.006absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum iuxta iter scandalum posuerunt mihi diapsalma

139:7b.PSA.139.007dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem deprecationis meae

139:8b.PSA.139.008Domine Domine virtus salutis meae obumbrasti super caput meum in die belli

139:9b.PSA.139.009non tradas Domine desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur diapsalma

139:10b.PSA.139.010caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos

139:11b.PSA.139.011cadent super eos carbones in igne deicies eos in miseriis non subsistent

139:12b.PSA.139.012vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala capient in interitu

139:13b.PSA.139.013cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum

139:14b.PSA.139.014verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo

140

140:1b.PSA.140.001psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te

140:2b.PSA.140.002dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum

140:3b.PSA.140.003pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis

140:4b.PSA.140.004non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum

140:5b.PSA.140.005corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum %autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum

140:6b.PSA.140.006absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt

140:7b.PSA.140.007sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum

140:8b.PSA.140.008quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam

140:9b.PSA.140.009custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem

140:10b.PSA.140.010cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam

141

141:1b.PSA.141.001intellectus David cum esset in spelunca oratio

141:2b.PSA.141.002voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum

141:3b.PSA.141.003effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio

141:4b.PSA.141.004in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi

141:5b.PSA.141.005considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam

141:6b.PSA.141.006clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium

141:7b.PSA.141.007intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me

141:8b.PSA.141.008educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi

142

142:1b.PSA.142.001psalmus David quando filius eum persequebatur Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua iustitia

142:2b.PSA.142.002et non intres in iudicio cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens

142:3b.PSA.142.003quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam conlocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi

142:4b.PSA.142.004et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum

142:5b.PSA.142.005memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar

142:6b.PSA.142.006expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi diapsalma

142:7b.PSA.142.007velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum

142:8b.PSA.142.008auditam mihi fac mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam

142:9b.PSA.142.009eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi

142:10b.PSA.142.010doce me facere voluntatem tuam quia Deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terra recta

142:11b.PSA.142.011propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam

142:12b.PSA.142.012et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum

143

143:1b.PSA.143.001David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum

143:2b.PSA.143.002misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me

143:3b.PSA.143.003Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum

143:4b.PSA.143.004homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt

143:5b.PSA.143.005Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt

143:6b.PSA.143.006fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos

143:7b.PSA.143.007emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum

143:8b.PSA.143.008quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis

143:9b.PSA.143.009Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi

143:10b.PSA.143.010qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno

143:11b.PSA.143.011eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis

143:12b.PSA.143.012quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi

143:13b.PSA.143.013promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis

143:14b.PSA.143.014boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum

143:15b.PSA.143.015beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius

144

144:1b.PSA.144.001laudatio David exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi

144:2b.PSA.144.002per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi

144:3b.PSA.144.003magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis

144:4b.PSA.144.004generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt

144:5b.PSA.144.005magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt

144:6b.PSA.144.006et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt

144:7b.PSA.144.007memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua exultabunt

144:8b.PSA.144.008miserator et misericors Dominus patiens et multum misericors

144:9b.PSA.144.009suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia opera eius

144:10b.PSA.144.010confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui confiteantur tibi

144:11b.PSA.144.011gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur

144:12b.PSA.144.012ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui

144:13b.PSA.144.013regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis

144:14b.PSA.144.014adlevat Dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos

144:15b.PSA.144.015oculi omnium in te sperant et tu das escam illorum in tempore oportuno

144:16b.PSA.144.016aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione

144:17b.PSA.144.017iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis

144:18b.PSA.144.018prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate

144:19b.PSA.144.019voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos

144:20b.PSA.144.020custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet

144:21b.PSA.144.021laudationem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi

145

145:1b.PSA.145.001alleluia Aggei et Zacchariae

145:2b.PSA.145.002lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus

145:3b.PSA.145.003in filiis hominum quibus non est salus

145:4b.PSA.145.004exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum

145:5b.PSA.145.005beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius

145:6b.PSA.145.006qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis

145:7b.PSA.145.007qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos

145:8b.PSA.145.008Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos

145:9b.PSA.145.009Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet

145:10b.PSA.145.010regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem

146

146:1b.PSA.146.001alleluia Aggei et Zacchariae laudate Dominum quoniam bonum psalmus Deo nostro sit iucunda decoraque; laudatio

146:2b.PSA.146.002aedificans Hierusalem Dominus dispersiones Israhel congregabit

146:3b.PSA.146.003qui sanat contritos corde et alligat contritiones illorum

146:4b.PSA.146.004qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocans

146:5b.PSA.146.005magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus

146:6b.PSA.146.006suscipiens mansuetos Dominus humilians autem peccatores usque ad terram

146:7b.PSA.146.007praecinite Domino in confessione psallite Deo nostro in cithara

146:8b.PSA.146.008qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus faenum et herbam servituti hominum

146:9b.PSA.146.009et dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum

146:10b.PSA.146.010non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit ei

146:11b.PSA.146.011beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia eius

147

147:1b.PSA.147.001alleluia lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion

147:2b.PSA.147.002quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te

147:3b.PSA.147.003qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te

147:4b.PSA.147.004qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius

147:5b.PSA.147.005qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit

147:6b.PSA.147.006mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit

147:7b.PSA.147.007emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius et fluent aquae

147:8b.PSA.147.008qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel

147:9b.PSA.147.009non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis

148

148:1b.PSA.148.001alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis

148:2b.PSA.148.002laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius

148:3b.PSA.148.003laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen

148:4b.PSA.148.004laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est

148:5b.PSA.148.005laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt

148:6b.PSA.148.006statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit

148:7b.PSA.148.007laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi

148:8b.PSA.148.008ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius

148:9b.PSA.148.009montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri

148:10b.PSA.148.010bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae

148:11b.PSA.148.011reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae

148:12b.PSA.148.012iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini

148:13b.PSA.148.013quia exaltatum est nomen eius solius

148:14b.PSA.148.014confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi

149

149:1b.PSA.149.001alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in ecclesia sanctorum

149:2b.PSA.149.002laetetur Israhel in eo qui fecit eum et filii Sion exultent in rege suo

149:3b.PSA.149.003laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio psallant ei

149:4b.PSA.149.004quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salute

149:5b.PSA.149.005exultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis

149:6b.PSA.149.006exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum

149:7b.PSA.149.007ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis

149:8b.PSA.149.008ad alligandos reges eorum in conpedibus et nobiles eorum in manicis ferreis

149:9b.PSA.149.009ut faciant in eis iudicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis eius

150

150:1b.PSA.150.001alleluia laudate Dominum in sanctis eius laudate eum in firmamento virtutis eius

150:2b.PSA.150.002laudate eum in virtutibus eius laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius

150:3b.PSA.150.003laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara

150:4b.PSA.150.004laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo

150:5b.PSA.150.005laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate eum in cymbalis iubilationis

150:6b.PSA.150.006omnis spiritus laudet Dominum


Holder of rights
Multilingual Bible Corpus

Citation Suggestion for this Object
TextGrid Repository (2025). Latin Collection. Psalms (Latin). Psalms (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A335-4