Job (Latin)

Job (Latin)

Iob

1

1:1b.JOB.001.001vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo

1:2b.JOB.001.002natique sunt ei septem filii et tres filiae

1:3b.JOB.001.003et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales

1:4b.JOB.001.004et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis

1:5b.JOB.001.005cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus

1:6b.JOB.001.006quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan

1:7b.JOB.001.007cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam

1:8b.JOB.001.008dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo

1:9b.JOB.001.009cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob Deum

1:10b.JOB.001.010nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et possessio illius crevit in terra

1:11b.JOB.001.011sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi

1:12b.JOB.001.012dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini

1:13b.JOB.001.013cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti

1:14b.JOB.001.014nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae pascebantur iuxta eos

1:15b.JOB.001.015et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi

1:16b.JOB.001.016cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi

1:17b.JOB.001.017sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi

1:18b.JOB.001.018loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti

1:19b.JOB.001.019repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi

1:20b.JOB.001.020tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravit

1:21b.JOB.001.021et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum

1:22b.JOB.001.022in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra Deum locutus est

2

2:1b.JOB.002.001factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius

2:2b.JOB.002.002ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam

2:3b.JOB.002.003et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra

2:4b.JOB.002.004cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua

2:5b.JOB.002.005alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi

2:6b.JOB.002.006dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva

2:7b.JOB.002.007egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius

2:8b.JOB.002.008qui testa saniem deradebat sedens in sterquilinio

2:9b.JOB.002.009dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morere

2:10b.JOB.002.010qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis

2:11b.JOB.002.011igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur

2:12b.JOB.002.012cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum

2:13b.JOB.002.013et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem

3

3:1b.JOB.003.001post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo

3:2b.JOB.003.002et locutus est

3:3b.JOB.003.003pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo

3:4b.JOB.003.004dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine

3:5b.JOB.003.005obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine

3:6b.JOB.003.006noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus

3:7b.JOB.003.007sit nox illa solitaria nec laude digna

3:8b.JOB.003.008maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan

3:9b.JOB.003.009obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae

3:10b.JOB.003.010quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis

3:11b.JOB.003.011quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii

3:12b.JOB.003.012quare exceptus genibus cur lactatus uberibus

3:13b.JOB.003.013nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem

3:14b.JOB.003.014cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines

3:15b.JOB.003.015aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento

3:16b.JOB.003.016aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem

3:17b.JOB.003.017ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore

3:18b.JOB.003.018et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris

3:19b.JOB.003.019parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo

3:20b.JOB.003.020quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt

3:21b.JOB.003.021qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum

3:22b.JOB.003.022gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum

3:23b.JOB.003.023viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris

3:24b.JOB.003.024antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus

3:25b.JOB.003.025quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit

3:26b.JOB.003.026nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio

4

4:1b.JOB.004.001respondens autem Eliphaz Themanites dixit

4:2b.JOB.004.002si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit

4:3b.JOB.004.003ecce docuisti multos et manus lassas roborasti

4:4b.JOB.004.004vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti

4:5b.JOB.004.005nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es

4:6b.JOB.004.006timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum

4:7b.JOB.004.007recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint

4:8b.JOB.004.008quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos

4:9b.JOB.004.009flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos

4:10b.JOB.004.010rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt

4:11b.JOB.004.011tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt

4:12b.JOB.004.012porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius

4:13b.JOB.004.013in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines

4:14b.JOB.004.014pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt

4:15b.JOB.004.015et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae

4:16b.JOB.004.016stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi

4:17b.JOB.004.017numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir

4:18b.JOB.004.018ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem

4:19b.JOB.004.019quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea

4:20b.JOB.004.020de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt

4:21b.JOB.004.021qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia

5

5:1b.JOB.005.001voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere

5:2b.JOB.005.002vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia

5:3b.JOB.005.003ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim

5:4b.JOB.005.004longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat

5:5b.JOB.005.005cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius

5:6b.JOB.005.006nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor

5:7b.JOB.005.007homo ad laborem nascitur et avis ad volatum

5:8b.JOB.005.008quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum

5:9b.JOB.005.009qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero

5:10b.JOB.005.010qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa

5:11b.JOB.005.011qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate

5:12b.JOB.005.012qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant

5:13b.JOB.005.013qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat

5:14b.JOB.005.014per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie

5:15b.JOB.005.015porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem

5:16b.JOB.005.016et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum

5:17b.JOB.005.017beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes

5:18b.JOB.005.018quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt

5:19b.JOB.005.019in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum

5:20b.JOB.005.020in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii

5:21b.JOB.005.021a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit

5:22b.JOB.005.022in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis

5:23b.JOB.005.023sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi

5:24b.JOB.005.024et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis

5:25b.JOB.005.025scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae

5:26b.JOB.005.026ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo

5:27b.JOB.005.027ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta

6

6:1b.JOB.006.001respondens autem Iob dixit

6:2b.JOB.006.002utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera

6:3b.JOB.006.003quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena

6:4b.JOB.006.004quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me

6:5b.JOB.006.005numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit

6:6b.JOB.006.006aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem

6:7b.JOB.006.007quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt

6:8b.JOB.006.008quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus

6:9b.JOB.006.009et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me

6:10b.JOB.006.010et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti

6:11b.JOB.006.011quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam

6:12b.JOB.006.012nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est

6:13b.JOB.006.013ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me

6:14b.JOB.006.014qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit

6:15b.JOB.006.015fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus

6:16b.JOB.006.016qui timent pruinam inruet super eos nix

6:17b.JOB.006.017tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo

6:18b.JOB.006.018involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt

6:19b.JOB.006.019considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper

6:20b.JOB.006.020confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt

6:21b.JOB.006.021nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis

6:22b.JOB.006.022numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi

6:23b.JOB.006.023vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me

6:24b.JOB.006.024docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me

6:25b.JOB.006.025quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere

6:26b.JOB.006.026ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis

6:27b.JOB.006.027super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum

6:28b.JOB.006.028verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar

6:29b.JOB.006.029respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate

6:30b.JOB.006.030et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit

7

7:1b.JOB.007.001militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius

7:2b.JOB.007.002sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui

7:3b.JOB.007.003sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi

7:4b.JOB.007.004si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras

7:5b.JOB.007.005induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est

7:6b.JOB.007.006dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe

7:7b.JOB.007.007memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona

7:8b.JOB.007.008nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam

7:9b.JOB.007.009sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet

7:10b.JOB.007.010nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius

7:11b.JOB.007.011quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae

7:12b.JOB.007.012numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere

7:13b.JOB.007.013si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo

7:14b.JOB.007.014terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties

7:15b.JOB.007.015quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea

7:16b.JOB.007.016desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei

7:17b.JOB.007.017quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum

7:18b.JOB.007.018visitas eum diluculo et subito probas illum

7:19b.JOB.007.019usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam

7:20b.JOB.007.020peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis

7:21b.JOB.007.021cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam

8

8:1b.JOB.008.001respondens autem Baldad Suites dixit

8:2b.JOB.008.002usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui

8:3b.JOB.008.003numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est

8:4b.JOB.008.004etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae

8:5b.JOB.008.005tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus

8:6b.JOB.008.006si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae

8:7b.JOB.008.007in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis

8:8b.JOB.008.008interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam

8:9b.JOB.008.009hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram

8:10b.JOB.008.010et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia

8:11b.JOB.008.011numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua

8:12b.JOB.008.012cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit

8:13b.JOB.008.013sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit

8:14b.JOB.008.014non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius

8:15b.JOB.008.015innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget

8:16b.JOB.008.016humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur

8:17b.JOB.008.017super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur

8:18b.JOB.008.018si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te

8:19b.JOB.008.019haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur

8:20b.JOB.008.020Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis

8:21b.JOB.008.021donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo

8:22b.JOB.008.022qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet

9

9:1b.JOB.009.001et respondens Iob ait

9:2b.JOB.009.002vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo

9:3b.JOB.009.003si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille

9:4b.JOB.009.004sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit

9:5b.JOB.009.005qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo

9:6b.JOB.009.006qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur

9:7b.JOB.009.007qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo

9:8b.JOB.009.008qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris

9:9b.JOB.009.009qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri

9:10b.JOB.009.010qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus

9:11b.JOB.009.011si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum

9:12b.JOB.009.012si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis

9:13b.JOB.009.013Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem

9:14b.JOB.009.014quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo

9:15b.JOB.009.015qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor

9:16b.JOB.009.016et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam

9:17b.JOB.009.017in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa

9:18b.JOB.009.018non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus

9:19b.JOB.009.019si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere

9:20b.JOB.009.020si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit

9:21b.JOB.009.021etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae

9:22b.JOB.009.022unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit

9:23b.JOB.009.023si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat

9:24b.JOB.009.024terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est

9:25b.JOB.009.025dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum

9:26b.JOB.009.026pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam

9:27b.JOB.009.027cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor

9:28b.JOB.009.028verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti

9:29b.JOB.009.029si autem et sic impius sum quare frustra laboravi

9:30b.JOB.009.030si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae

9:31b.JOB.009.031tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea

9:32b.JOB.009.032neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri

9:33b.JOB.009.033non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus

9:34b.JOB.009.034auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat

9:35b.JOB.009.035loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere

10

10:1b.JOB.010.001taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae

10:2b.JOB.010.002dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices

10:3b.JOB.010.003numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves

10:4b.JOB.010.004numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis

10:5b.JOB.010.005numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora

10:6b.JOB.010.006ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris

10:7b.JOB.010.007et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere

10:8b.JOB.010.008manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me

10:9b.JOB.010.009memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me

10:10b.JOB.010.010nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti

10:11b.JOB.010.011pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me

10:12b.JOB.010.012vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum

10:13b.JOB.010.013licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris

10:14b.JOB.010.014si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris

10:15b.JOB.010.015et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria

10:16b.JOB.010.016et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias

10:17b.JOB.010.017instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me

10:18b.JOB.010.018quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret

10:19b.JOB.010.019fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum

10:20b.JOB.010.020numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum

10:21b.JOB.010.021antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine

10:22b.JOB.010.022terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans

11

11:1b.JOB.011.001respondens autem Sophar Naamathites dixit

11:2b.JOB.011.002numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur

11:3b.JOB.011.003tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis

11:4b.JOB.011.004dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo

11:5b.JOB.011.005atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi

11:6b.JOB.011.006ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua

11:7b.JOB.011.007forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies

11:8b.JOB.011.008excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces

11:9b.JOB.011.009longior terrae mensura eius et latior mari

11:10b.JOB.011.010si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei

11:11b.JOB.011.011ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat

11:12b.JOB.011.012vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat

11:13b.JOB.011.013tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas

11:14b.JOB.011.014si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia

11:15b.JOB.011.015tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis

11:16b.JOB.011.016miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis

11:17b.JOB.011.017et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer

11:18b.JOB.011.018et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies

11:19b.JOB.011.019requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi

11:20b.JOB.011.020oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae

12

12:1b.JOB.012.001respondens autem Iob dixit

12:2b.JOB.012.002ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia

12:3b.JOB.012.003et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat

12:4b.JOB.012.004qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas

12:5b.JOB.012.005lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum

12:6b.JOB.012.006abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum

12:7b.JOB.012.007nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi

12:8b.JOB.012.008loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris

12:9b.JOB.012.009quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit

12:10b.JOB.012.010in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis

12:11b.JOB.012.011nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem

12:12b.JOB.012.012in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia

12:13b.JOB.012.013apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam

12:14b.JOB.012.014si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat

12:15b.JOB.012.015si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram

12:16b.JOB.012.016apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur

12:17b.JOB.012.017adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem

12:18b.JOB.012.018balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum

12:19b.JOB.012.019ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat

12:20b.JOB.012.020commutans labium veracium et doctrinam senum auferens

12:21b.JOB.012.021effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans

12:22b.JOB.012.022qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis

12:23b.JOB.012.023qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet

12:24b.JOB.012.024qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium

12:25b.JOB.012.025palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios

13

13:1b.JOB.013.001ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula

13:2b.JOB.013.002secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum

13:3b.JOB.013.003sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio

13:4b.JOB.013.004prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum

13:5b.JOB.013.005atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes

13:6b.JOB.013.006audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite

13:7b.JOB.013.007numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos

13:8b.JOB.013.008numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini

13:9b.JOB.013.009aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis

13:10b.JOB.013.010ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis

13:11b.JOB.013.011statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos

13:12b.JOB.013.012memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae

13:13b.JOB.013.013tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit

13:14b.JOB.013.014quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis

13:15b.JOB.013.015etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam

13:16b.JOB.013.016et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita

13:17b.JOB.013.017audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris

13:18b.JOB.013.018si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar

13:19b.JOB.013.019quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor

13:20b.JOB.013.020duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar

13:21b.JOB.013.021manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat

13:22b.JOB.013.022et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi

13:23b.JOB.013.023quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi

13:24b.JOB.013.024cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum

13:25b.JOB.013.025contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris

13:26b.JOB.013.026scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae

13:27b.JOB.013.027posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti

13:28b.JOB.013.028qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea

14

14:1b.JOB.014.001homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis

14:2b.JOB.014.002quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet

14:3b.JOB.014.003et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium

14:4b.JOB.014.004quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es

14:5b.JOB.014.005breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt

14:6b.JOB.014.006recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius

14:7b.JOB.014.007lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant

14:8b.JOB.014.008si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius

14:9b.JOB.014.009ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est

14:10b.JOB.014.010homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est

14:11b.JOB.014.011quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat

14:12b.JOB.014.012sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo

14:13b.JOB.014.013quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei

14:14b.JOB.014.014putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea

14:15b.JOB.014.015vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram

14:16b.JOB.014.016tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis

14:17b.JOB.014.017signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam

14:18b.JOB.014.018mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo

14:19b.JOB.014.019lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes

14:20b.JOB.014.020roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum

14:21b.JOB.014.021sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget

14:22b.JOB.014.022attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit

15

15:1b.JOB.015.001respondens autem Eliphaz Themanites dixit

15:2b.JOB.015.002numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum

15:3b.JOB.015.003arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit

15:4b.JOB.015.004quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo

15:5b.JOB.015.005docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium

15:6b.JOB.015.006condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi

15:7b.JOB.015.007numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus

15:8b.JOB.015.008numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia

15:9b.JOB.015.009quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus

15:10b.JOB.015.010et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui

15:11b.JOB.015.011numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent

15:12b.JOB.015.012quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos

15:13b.JOB.015.013quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones

15:14b.JOB.015.014quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere

15:15b.JOB.015.015ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius

15:16b.JOB.015.016quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem

15:17b.JOB.015.017ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi

15:18b.JOB.015.018sapientes confitentur et non abscondunt patres suos

15:19b.JOB.015.019quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos

15:20b.JOB.015.020cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius

15:21b.JOB.015.021sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur

15:22b.JOB.015.022non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium

15:23b.JOB.015.023cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies

15:24b.JOB.015.024terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium

15:25b.JOB.015.025tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est

15:26b.JOB.015.026cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est

15:27b.JOB.015.027operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet

15:28b.JOB.015.028habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae

15:29b.JOB.015.029non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam

15:30b.JOB.015.030non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui

15:31b.JOB.015.031non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit

15:32b.JOB.015.032antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet

15:33b.JOB.015.033laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum

15:34b.JOB.015.034congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt

15:35b.JOB.015.035concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos

16

16:1b.JOB.016.001respondens autem Iob dixit

16:2b.JOB.016.002audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis

16:3b.JOB.016.003numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris

16:4b.JOB.016.004poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea

16:5b.JOB.016.005consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos

16:6b.JOB.016.006roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis

16:7b.JOB.016.007sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me

16:8b.JOB.016.008nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei

16:9b.JOB.016.009rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi

16:10b.JOB.016.010collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est

16:11b.JOB.016.011aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis

16:12b.JOB.016.012conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit

16:13b.JOB.016.013ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum

16:14b.JOB.016.014circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea

16:15b.JOB.016.015concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans

16:16b.JOB.016.016saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum

16:17b.JOB.016.017facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt

16:18b.JOB.016.018haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces

16:19b.JOB.016.019terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus

16:20b.JOB.016.020ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis

16:21b.JOB.016.021verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus

16:22b.JOB.016.022atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo

16:23b.JOB.016.023ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo

17

17:1b.JOB.017.001spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum

17:2b.JOB.017.002non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus

17:3b.JOB.017.003libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me

17:4b.JOB.017.004cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur

17:5b.JOB.017.005praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient

17:6b.JOB.017.006posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis

17:7b.JOB.017.007caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt

17:8b.JOB.017.008stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur

17:9b.JOB.017.009et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem

17:10b.JOB.017.010igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem

17:11b.JOB.017.011dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum

17:12b.JOB.017.012noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem

17:13b.JOB.017.013si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum

17:14b.JOB.017.014putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus

17:15b.JOB.017.015ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat

17:16b.JOB.017.016in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi

18

18:1b.JOB.018.001respondens autem Baldad Suites dixit

18:2b.JOB.018.002usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur

18:3b.JOB.018.003quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis

18:4b.JOB.018.004qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo

18:5b.JOB.018.005nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius

18:6b.JOB.018.006lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur

18:7b.JOB.018.007artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum

18:8b.JOB.018.008inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat

18:9b.JOB.018.009tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis

18:10b.JOB.018.010abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam

18:11b.JOB.018.011undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius

18:12b.JOB.018.012adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius

18:13b.JOB.018.013devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors

18:14b.JOB.018.014avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus

18:15b.JOB.018.015habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur

18:16b.JOB.018.016deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius

18:17b.JOB.018.017memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis

18:18b.JOB.018.018expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum

18:19b.JOB.018.019non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius

18:20b.JOB.018.020in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror

18:21b.JOB.018.021haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum

19

19:1b.JOB.019.001respondens autem Iob dixit

19:2b.JOB.019.002usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus

19:3b.JOB.019.003en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me

19:4b.JOB.019.004nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea

19:5b.JOB.019.005at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis

19:6b.JOB.019.006saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit

19:7b.JOB.019.007ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet

19:8b.JOB.019.008semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit

19:9b.JOB.019.009spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo

19:10b.JOB.019.010destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam

19:11b.JOB.019.011iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum

19:12b.JOB.019.012simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum

19:13b.JOB.019.013fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me

19:14b.JOB.019.014dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei

19:15b.JOB.019.015inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum

19:16b.JOB.019.016servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum

19:17b.JOB.019.017halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei

19:18b.JOB.019.018stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi

19:19b.JOB.019.019abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me

19:20b.JOB.019.020pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos

19:21b.JOB.019.021miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me

19:22b.JOB.019.022quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini

19:23b.JOB.019.023quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro

19:24b.JOB.019.024stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice

19:25b.JOB.019.025scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim

19:26b.JOB.019.026et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum

19:27b.JOB.019.027quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo

19:28b.JOB.019.028quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum

19:29b.JOB.019.029fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium

20

20:1b.JOB.020.001respondens autem Sophar Naamathites dixit

20:2b.JOB.020.002idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur

20:3b.JOB.020.003doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi

20:4b.JOB.020.004hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram

20:5b.JOB.020.005quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti

20:6b.JOB.020.006si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit

20:7b.JOB.020.007quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est

20:8b.JOB.020.008velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna

20:9b.JOB.020.009oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus

20:10b.JOB.020.010filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum

20:11b.JOB.020.011ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient

20:12b.JOB.020.012cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua

20:13b.JOB.020.013parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo

20:14b.JOB.020.014panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus

20:15b.JOB.020.015divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus

20:16b.JOB.020.016caput aspidum suget occidet eum lingua viperae

20:17b.JOB.020.017non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri

20:18b.JOB.020.018luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit

20:19b.JOB.020.019quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam

20:20b.JOB.020.020nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit

20:21b.JOB.020.021non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius

20:22b.JOB.020.022cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum

20:23b.JOB.020.023utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum

20:24b.JOB.020.024fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum

20:25b.JOB.020.025eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles

20:26b.JOB.020.026omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo

20:27b.JOB.020.027revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum

20:28b.JOB.020.028apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei

20:29b.JOB.020.029haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino

21

21:1b.JOB.021.001respondens autem Iob dixit

21:2b.JOB.021.002audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam

21:3b.JOB.021.003sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete

21:4b.JOB.021.004numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari

21:5b.JOB.021.005adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro

21:6b.JOB.021.006et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor

21:7b.JOB.021.007quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis

21:8b.JOB.021.008semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum

21:9b.JOB.021.009domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos

21:10b.JOB.021.010bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo

21:11b.JOB.021.011egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus

21:12b.JOB.021.012tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi

21:13b.JOB.021.013ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt

21:14b.JOB.021.014qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus

21:15b.JOB.021.015quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum

21:16b.JOB.021.016verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me

21:17b.JOB.021.017quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui

21:18b.JOB.021.018erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit

21:19b.JOB.021.019Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet

21:20b.JOB.021.020videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet

21:21b.JOB.021.021quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur

21:22b.JOB.021.022numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat

21:23b.JOB.021.023iste moritur robustus et sanus dives et felix

21:24b.JOB.021.024viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur

21:25b.JOB.021.025alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus

21:26b.JOB.021.026et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos

21:27b.JOB.021.027certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas

21:28b.JOB.021.028dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum

21:29b.JOB.021.029interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis

21:30b.JOB.021.030quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur

21:31b.JOB.021.031quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi

21:32b.JOB.021.032ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit

21:33b.JOB.021.033dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles

21:34b.JOB.021.034quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati

22

22:1b.JOB.022.001respondens autem Eliphaz Themanites dixit

22:2b.JOB.022.002numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae

22:3b.JOB.022.003quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua

22:4b.JOB.022.004numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium

22:5b.JOB.022.005et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas

22:6b.JOB.022.006abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus

22:7b.JOB.022.007aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem

22:8b.JOB.022.008in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam

22:9b.JOB.022.009viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti

22:10b.JOB.022.010propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita

22:11b.JOB.022.011et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum

22:12b.JOB.022.012an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur

22:13b.JOB.022.013et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat

22:14b.JOB.022.014nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat

22:15b.JOB.022.015numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui

22:16b.JOB.022.016qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum

22:17b.JOB.022.017qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum

22:18b.JOB.022.018cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me

22:19b.JOB.022.019videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos

22:20b.JOB.022.020nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis

22:21b.JOB.022.021adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos

22:22b.JOB.022.022suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo

22:23b.JOB.022.023si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo

22:24b.JOB.022.024dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos

22:25b.JOB.022.025eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi

22:26b.JOB.022.026tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam

22:27b.JOB.022.027rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes

22:28b.JOB.022.028decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen

22:29b.JOB.022.029qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur

22:30b.JOB.022.030salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum

23

23:1b.JOB.023.001respondens autem Iob dixit

23:2b.JOB.023.002nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum

23:3b.JOB.023.003quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius

23:4b.JOB.023.004ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus

23:5b.JOB.023.005ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi

23:6b.JOB.023.006nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat

23:7b.JOB.023.007proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum

23:8b.JOB.023.008si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum

23:9b.JOB.023.009si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum

23:10b.JOB.023.010ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit

23:11b.JOB.023.011vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea

23:12b.JOB.023.012a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius

23:13b.JOB.023.013ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit

23:14b.JOB.023.014cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei

23:15b.JOB.023.015et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor

23:16b.JOB.023.016Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me

23:17b.JOB.023.017non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo

24

24:1b.JOB.024.001ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius

24:2b.JOB.024.002alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos

24:3b.JOB.024.003asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae

24:4b.JOB.024.004subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae

24:5b.JOB.024.005alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis

24:6b.JOB.024.006agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant

24:7b.JOB.024.007nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore

24:8b.JOB.024.008quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides

24:9b.JOB.024.009vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt

24:10b.JOB.024.010nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas

24:11b.JOB.024.011inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt

24:12b.JOB.024.012de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur

24:13b.JOB.024.013ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius

24:14b.JOB.024.014mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur

24:15b.JOB.024.015oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum

24:16b.JOB.024.016perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem

24:17b.JOB.024.017si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant

24:18b.JOB.024.018levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum

24:19b.JOB.024.019ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius

24:20b.JOB.024.020obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum

24:21b.JOB.024.021pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit

24:22b.JOB.024.022detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae

24:23b.JOB.024.023dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius

24:24b.JOB.024.024elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur

24:25b.JOB.024.025quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea

25

25:1b.JOB.025.001respondens autem Baldad Suites dixit

25:2b.JOB.025.002potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis

25:3b.JOB.025.003numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius

25:4b.JOB.025.004numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere

25:5b.JOB.025.005ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius

25:6b.JOB.025.006quanto magis homo putredo et filius hominis vermis

26

26:1b.JOB.026.001respondens autem Iob dixit

26:2b.JOB.026.002cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis

26:3b.JOB.026.003cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam

26:4b.JOB.026.004quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum

26:5b.JOB.026.005ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis

26:6b.JOB.026.006nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni

26:7b.JOB.026.007qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili

26:8b.JOB.026.008qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum

26:9b.JOB.026.009qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam

26:10b.JOB.026.010terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae

26:11b.JOB.026.011columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius

26:12b.JOB.026.012in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum

26:13b.JOB.026.013spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus

26:14b.JOB.026.014ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri

27

27:1b.JOB.027.001addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit

27:2b.JOB.027.002vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam

27:3b.JOB.027.003quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis

27:4b.JOB.027.004non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium

27:5b.JOB.027.005absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea

27:6b.JOB.027.006iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea

27:7b.JOB.027.007sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus

27:8b.JOB.027.008quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius

27:9b.JOB.027.009numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia

27:10b.JOB.027.010aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore

27:11b.JOB.027.011docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam

27:12b.JOB.027.012ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini

27:13b.JOB.027.013haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient

27:14b.JOB.027.014si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane

27:15b.JOB.027.015qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt

27:16b.JOB.027.016si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta

27:17b.JOB.027.017praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet

27:18b.JOB.027.018aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum

27:19b.JOB.027.019dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet

27:20b.JOB.027.020adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas

27:21b.JOB.027.021tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo

27:22b.JOB.027.022et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet

27:23b.JOB.027.023stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius

28

28:1b.JOB.028.001habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur

28:2b.JOB.028.002ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur

28:3b.JOB.028.003tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis

28:4b.JOB.028.004dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios

28:5b.JOB.028.005terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est

28:6b.JOB.028.006locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum

28:7b.JOB.028.007semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis

28:8b.JOB.028.008non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena

28:9b.JOB.028.009ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes

28:10b.JOB.028.010in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius

28:11b.JOB.028.011profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem

28:12b.JOB.028.012sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae

28:13b.JOB.028.013nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium

28:14b.JOB.028.014abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum

28:15b.JOB.028.015non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius

28:16b.JOB.028.016non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro

28:17b.JOB.028.017non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri

28:18b.JOB.028.018excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis

28:19b.JOB.028.019non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur

28:20b.JOB.028.020unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae

28:21b.JOB.028.021abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet

28:22b.JOB.028.022perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius

28:23b.JOB.028.023Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius

28:24b.JOB.028.024ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit

28:25b.JOB.028.025qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura

28:26b.JOB.028.026quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus

28:27b.JOB.028.027tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit

28:28b.JOB.028.028et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia

29

29:1b.JOB.029.001addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit

29:2b.JOB.029.002quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me

29:3b.JOB.029.003quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris

29:4b.JOB.029.004sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo

29:5b.JOB.029.005quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei

29:6b.JOB.029.006quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei

29:7b.JOB.029.007quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi

29:8b.JOB.029.008videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant

29:9b.JOB.029.009principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo

29:10b.JOB.029.010vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat

29:11b.JOB.029.011auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi

29:12b.JOB.029.012quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor

29:13b.JOB.029.013benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum

29:14b.JOB.029.014iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo

29:15b.JOB.029.015oculus fui caeco et pes claudo

29:16b.JOB.029.016pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam

29:17b.JOB.029.017conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam

29:18b.JOB.029.018dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies

29:19b.JOB.029.019radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea

29:20b.JOB.029.020gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur

29:21b.JOB.029.021qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum

29:22b.JOB.029.022verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum

29:23b.JOB.029.023expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum

29:24b.JOB.029.024si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram

29:25b.JOB.029.025si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator

30

30:1b.JOB.030.001nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei

30:2b.JOB.030.002quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni

30:3b.JOB.030.003egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria

30:4b.JOB.030.004et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum

30:5b.JOB.030.005qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant

30:6b.JOB.030.006in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream

30:7b.JOB.030.007qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant

30:8b.JOB.030.008filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes

30:9b.JOB.030.009nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium

30:10b.JOB.030.010abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur

30:11b.JOB.030.011faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum

30:12b.JOB.030.012ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis

30:13b.JOB.030.013dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium

30:14b.JOB.030.014quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt

30:15b.JOB.030.015redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea

30:16b.JOB.030.016nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis

30:17b.JOB.030.017nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt

30:18b.JOB.030.018in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me

30:19b.JOB.030.019conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri

30:20b.JOB.030.020clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me

30:21b.JOB.030.021mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi

30:22b.JOB.030.022elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide

30:23b.JOB.030.023scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi

30:24b.JOB.030.024verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis

30:25b.JOB.030.025flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi

30:26b.JOB.030.026expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae

30:27b.JOB.030.027interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis

30:28b.JOB.030.028maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi

30:29b.JOB.030.029frater fui draconum et socius strutionum

30:30b.JOB.030.030cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate

30:31b.JOB.030.031versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium

31

31:1b.JOB.031.001pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine

31:2b.JOB.031.002quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis

31:3b.JOB.031.003numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam

31:4b.JOB.031.004nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat

31:5b.JOB.031.005si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus

31:6b.JOB.031.006adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam

31:7b.JOB.031.007si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula

31:8b.JOB.031.008seram et alius comedat et progenies mea eradicetur

31:9b.JOB.031.009si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum

31:10b.JOB.031.010scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii

31:11b.JOB.031.011hoc enim nefas est et iniquitas maxima

31:12b.JOB.031.012ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina

31:13b.JOB.031.013si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me

31:14b.JOB.031.014quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi

31:15b.JOB.031.015numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus

31:16b.JOB.031.016si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci

31:17b.JOB.031.017si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea

31:18b.JOB.031.018quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum

31:19b.JOB.031.019si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem

31:20b.JOB.031.020si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est

31:21b.JOB.031.021si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem

31:22b.JOB.031.022umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur

31:23b.JOB.031.023semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui

31:24b.JOB.031.024si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea

31:25b.JOB.031.025si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea

31:26b.JOB.031.026si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare

31:27b.JOB.031.027et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo

31:28b.JOB.031.028quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum

31:29b.JOB.031.029si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum

31:30b.JOB.031.030non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius

31:31b.JOB.031.031si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur

31:32b.JOB.031.032foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit

31:33b.JOB.031.033si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam

31:34b.JOB.031.034si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium

31:35b.JOB.031.035quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat

31:36b.JOB.031.036ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi

31:37b.JOB.031.037per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum

31:38b.JOB.031.038si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent

31:39b.JOB.031.039si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi

31:40b.JOB.031.040pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob

32

32:1b.JOB.032.001omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur

32:2b.JOB.032.002et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo

32:3b.JOB.032.003porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob

32:4b.JOB.032.004igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur

32:5b.JOB.032.005cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer

32:6b.JOB.032.006respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam

32:7b.JOB.032.007sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam

32:8b.JOB.032.008sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam

32:9b.JOB.032.009non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium

32:10b.JOB.032.010ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam

32:11b.JOB.032.011expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus

32:12b.JOB.032.012et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius

32:13b.JOB.032.013ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo

32:14b.JOB.032.014nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi

32:15b.JOB.032.015extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia

32:16b.JOB.032.016quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra

32:17b.JOB.032.017respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam

32:18b.JOB.032.018plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei

32:19b.JOB.032.019en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit

32:20b.JOB.032.020loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo

32:21b.JOB.032.021non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo

32:22b.JOB.032.022nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus

33

33:1b.JOB.033.001audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta

33:2b.JOB.033.002ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis

33:3b.JOB.033.003simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur

33:4b.JOB.033.004spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me

33:5b.JOB.033.005si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste

33:6b.JOB.033.006ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum

33:7b.JOB.033.007verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis

33:8b.JOB.033.008dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi

33:9b.JOB.033.009mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me

33:10b.JOB.033.010quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi

33:11b.JOB.033.011posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas

33:12b.JOB.033.012hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine

33:13b.JOB.033.013adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi

33:14b.JOB.033.014semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit

33:15b.JOB.033.015per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo

33:16b.JOB.033.016tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam

33:17b.JOB.033.017ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia

33:18b.JOB.033.018eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium

33:19b.JOB.033.019increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit

33:20b.JOB.033.020abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis

33:21b.JOB.033.021tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur

33:22b.JOB.033.022adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis

33:23b.JOB.033.023si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem

33:24b.JOB.033.024miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier

33:25b.JOB.033.025consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae

33:26b.JOB.033.026deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam

33:27b.JOB.033.027respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi

33:28b.JOB.033.028liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret

33:29b.JOB.033.029ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos

33:30b.JOB.033.030ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium

33:31b.JOB.033.031adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar

33:32b.JOB.033.032si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum

33:33b.JOB.033.033quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam

34

34:1b.JOB.034.001pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est

34:2b.JOB.034.002audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me

34:3b.JOB.034.003auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat

34:4b.JOB.034.004iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius

34:5b.JOB.034.005quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum

34:6b.JOB.034.006in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato

34:7b.JOB.034.007quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam

34:8b.JOB.034.008qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis

34:9b.JOB.034.009dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo

34:10b.JOB.034.010ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas

34:11b.JOB.034.011opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet

34:12b.JOB.034.012vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium

34:13b.JOB.034.013quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est

34:14b.JOB.034.014si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet

34:15b.JOB.034.015deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur

34:16b.JOB.034.016si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei

34:17b.JOB.034.017numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas

34:18b.JOB.034.018qui dicit regi apostata qui vocat duces impios

34:19b.JOB.034.019qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi

34:20b.JOB.034.020subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu

34:21b.JOB.034.021oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat

34:22b.JOB.034.022non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem

34:23b.JOB.034.023neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium

34:24b.JOB.034.024conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis

34:25b.JOB.034.025novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur

34:26b.JOB.034.026quasi impios percussit eos in loco videntium

34:27b.JOB.034.027qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt

34:28b.JOB.034.028ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum

34:29b.JOB.034.029ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines

34:30b.JOB.034.030qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi

34:31b.JOB.034.031quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo

34:32b.JOB.034.032si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam

34:33b.JOB.034.033numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere

34:34b.JOB.034.034viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me

34:35b.JOB.034.035Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam

34:36b.JOB.034.036pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis

34:37b.JOB.034.037quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum

35

35:1b.JOB.035.001igitur Heliu haec rursum locutus est

35:2b.JOB.035.002numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum

35:3b.JOB.035.003dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero

35:4b.JOB.035.004itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum

35:5b.JOB.035.005suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit

35:6b.JOB.035.006si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum

35:7b.JOB.035.007porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet

35:8b.JOB.035.008homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua

35:9b.JOB.035.009propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum

35:10b.JOB.035.010et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte

35:11b.JOB.035.011qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos

35:12b.JOB.035.012ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum

35:13b.JOB.035.013non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur

35:14b.JOB.035.014etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum

35:15b.JOB.035.015nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde

35:16b.JOB.035.016ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat

36

36:1b.JOB.036.001addens quoque Heliu haec locutus est

36:2b.JOB.036.002sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar

36:3b.JOB.036.003repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum

36:4b.JOB.036.004vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi

36:5b.JOB.036.005Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens

36:6b.JOB.036.006sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit

36:7b.JOB.036.007non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur

36:8b.JOB.036.008et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis

36:9b.JOB.036.009indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint

36:10b.JOB.036.010revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate

36:11b.JOB.036.011si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria

36:12b.JOB.036.012si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia

36:13b.JOB.036.013simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint

36:14b.JOB.036.014morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos

36:15b.JOB.036.015eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius

36:16b.JOB.036.016igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine

36:17b.JOB.036.017causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies

36:18b.JOB.036.018non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te

36:19b.JOB.036.019depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine

36:20b.JOB.036.020ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis

36:21b.JOB.036.021cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam

36:22b.JOB.036.022ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus

36:23b.JOB.036.023quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem

36:24b.JOB.036.024memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri

36:25b.JOB.036.025omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul

36:26b.JOB.036.026ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis

36:27b.JOB.036.027qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum

36:28b.JOB.036.028qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper

36:29b.JOB.036.029si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum

36:30b.JOB.036.030et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet

36:31b.JOB.036.031per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus

36:32b.JOB.036.032in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat

36:33b.JOB.036.033adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere

37

37:1b.JOB.037.001super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo

37:2b.JOB.037.002audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem

37:3b.JOB.037.003subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae

37:4b.JOB.037.004post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius

37:5b.JOB.037.005tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia

37:6b.JOB.037.006qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae

37:7b.JOB.037.007qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua

37:8b.JOB.037.008ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur

37:9b.JOB.037.009ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus

37:10b.JOB.037.010flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae

37:11b.JOB.037.011frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum

37:12b.JOB.037.012quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum

37:13b.JOB.037.013sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri

37:14b.JOB.037.014ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei

37:15b.JOB.037.015numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius

37:16b.JOB.037.016numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias

37:17b.JOB.037.017nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro

37:18b.JOB.037.018tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt

37:19b.JOB.037.019ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris

37:20b.JOB.037.020quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur

37:21b.JOB.037.021at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas

37:22b.JOB.037.022ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio

37:23b.JOB.037.023digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest

37:24b.JOB.037.024ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes

38

38:1b.JOB.038.001respondens autem Dominus Iob de turbine dixit

38:2b.JOB.038.002quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis

38:3b.JOB.038.003accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi

38:4b.JOB.038.004ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam

38:5b.JOB.038.005quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam

38:6b.JOB.038.006super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius

38:7b.JOB.038.007cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei

38:8b.JOB.038.008quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens

38:9b.JOB.038.009cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem

38:10b.JOB.038.010circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia

38:11b.JOB.038.011et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos

38:12b.JOB.038.012numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum

38:13b.JOB.038.013et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea

38:14b.JOB.038.014restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum

38:15b.JOB.038.015auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur

38:16b.JOB.038.016numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti

38:17b.JOB.038.017numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti

38:18b.JOB.038.018numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia

38:19b.JOB.038.019in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit

38:20b.JOB.038.020ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius

38:21b.JOB.038.021sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras

38:22b.JOB.038.022numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti

38:23b.JOB.038.023quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli

38:24b.JOB.038.024per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram

38:25b.JOB.038.025quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui

38:26b.JOB.038.026ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur

38:27b.JOB.038.027ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes

38:28b.JOB.038.028quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris

38:29b.JOB.038.029de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit

38:30b.JOB.038.030in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur

38:31b.JOB.038.031numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare

38:32b.JOB.038.032numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis

38:33b.JOB.038.033numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra

38:34b.JOB.038.034numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te

38:35b.JOB.038.035numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus

38:36b.JOB.038.036quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam

38:37b.JOB.038.037quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet

38:38b.JOB.038.038quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur

38:39b.JOB.038.039numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis

38:40b.JOB.038.040quando cubant in antris et in specubus insidiantur

38:41b.JOB.038.041quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos

39

39:1b.JOB.039.001numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti

39:2b.JOB.039.002dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum

39:3b.JOB.039.003incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt

39:4b.JOB.039.004separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas

39:5b.JOB.039.005quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit

39:6b.JOB.039.006cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis

39:7b.JOB.039.007contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit

39:8b.JOB.039.008circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit

39:9b.JOB.039.009numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum

39:10b.JOB.039.010numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te

39:11b.JOB.039.011numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos

39:12b.JOB.039.012numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget

39:13b.JOB.039.013pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris

39:14b.JOB.039.014quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea

39:15b.JOB.039.015obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant

39:16b.JOB.039.016duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente

39:17b.JOB.039.017privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam

39:18b.JOB.039.018cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius

39:19b.JOB.039.019numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum

39:20b.JOB.039.020numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror

39:21b.JOB.039.021terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis

39:22b.JOB.039.022contemnit pavorem nec cedit gladio

39:23b.JOB.039.023super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus

39:24b.JOB.039.024fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem

39:25b.JOB.039.025ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus

39:26b.JOB.039.026numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum

39:27b.JOB.039.027aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum

39:28b.JOB.039.028in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus

39:29b.JOB.039.029inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt

39:30b.JOB.039.030pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest

39:31b.JOB.039.031et adiecit Dominus et locutus est ad Iob

39:32b.JOB.039.032numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei

39:33b.JOB.039.033respondens autem Iob Domino dixit

39:34b.JOB.039.034qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum

39:35b.JOB.039.035unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam

40

40:1b.JOB.040.001respondens autem Dominus Iob de turbine ait

40:2b.JOB.040.002accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi

40:3b.JOB.040.003numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris

40:4b.JOB.040.004et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas

40:5b.JOB.040.005circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus

40:6b.JOB.040.006disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia

40:7b.JOB.040.007respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo

40:8b.JOB.040.008absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam

40:9b.JOB.040.009et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua

40:10b.JOB.040.010ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet

40:11b.JOB.040.011fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius

40:12b.JOB.040.012constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt

40:13b.JOB.040.013ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae

40:14b.JOB.040.014ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius

40:15b.JOB.040.015huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi

40:16b.JOB.040.016sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus

40:17b.JOB.040.017protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis

40:18b.JOB.040.018ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius

40:19b.JOB.040.019in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius

40:20b.JOB.040.020an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius

40:21b.JOB.040.021numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius

40:22b.JOB.040.022numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia

40:23b.JOB.040.023numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum

40:24b.JOB.040.024numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis

40:25b.JOB.040.025concident eum amici divident illum negotiatores

40:26b.JOB.040.026numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius

40:27b.JOB.040.027pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui

40:28b.JOB.040.028ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur

41

41:1b.JOB.041.001non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo

41:2b.JOB.041.002quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt

41:3b.JOB.041.003non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis

41:4b.JOB.041.004quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit

41:5b.JOB.041.005portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido

41:6b.JOB.041.006corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus

41:7b.JOB.041.007una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas

41:8b.JOB.041.008una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur

41:9b.JOB.041.009sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi

41:10b.JOB.041.010de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae

41:11b.JOB.041.011de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis

41:12b.JOB.041.012halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur

41:13b.JOB.041.013in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas

41:14b.JOB.041.014membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur

41:15b.JOB.041.015cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus

41:16b.JOB.041.016cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur

41:17b.JOB.041.017cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax

41:18b.JOB.041.018reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes

41:19b.JOB.041.019non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae

41:20b.JOB.041.020quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam

41:21b.JOB.041.021sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum

41:22b.JOB.041.022fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt

41:23b.JOB.041.023post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem

41:24b.JOB.041.024non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret

41:25b.JOB.041.025omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae

42

42:1b.JOB.042.001respondens autem Iob Domino dixit

42:2b.JOB.042.002scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio

42:3b.JOB.042.003quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent scientiam meam

42:4b.JOB.042.004audi et ego loquar interrogabo et ostende mihi

42:5b.JOB.042.005auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te

42:6b.JOB.042.006idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere

42:7b.JOB.042.007postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob

42:8b.JOB.042.008sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob

42:9b.JOB.042.009abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et suscepit Dominus faciem Iob

42:10b.JOB.042.010Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob duplicia

42:11b.JOB.042.011venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam

42:12b.JOB.042.012Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae

42:13b.JOB.042.013et fuerunt ei septem filii et filiae tres

42:14b.JOB.042.014et vocavit nomen unius Diem et nomen secundae Cassia et nomen tertiae Cornu stibii

42:15b.JOB.042.015non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum

42:16b.JOB.042.016vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem et mortuus est senex et plenus dierum


Holder of rights
Multilingual Bible Corpus

Citation Suggestion for this Object
TextGrid Repository (2025). Latin Collection. Job (Latin). Job (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A332-7