Nehemiah (Latin)

Nehemiah (Latin)

Nehemiae

1

1:1b.NEH.001.001verba Neemiae filii Echliae et factum est in mense casleu anno vicesimo et ego eram in Susis castro

1:2b.NEH.001.002et venit Anani unus de fratribus meis ipse et viri ex Iuda et interrogavi eos de Iudaeis qui remanserant et supererant de captivitate et de Hierusalem

1:3b.NEH.001.003et dixerunt mihi qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate ibi in provincia in adflictione magna sunt et in obprobrio et murus Hierusalem dissipatus est et portae eius conbustae sunt igni

1:4b.NEH.001.004cumque audissem verba huiuscemodi sedi et flevi et luxi diebus et ieiunabam et orabam ante faciem Dei caeli

1:5b.NEH.001.005et dixi quaeso Domine Deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua

1:6b.NEH.001.006fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israhel servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israhel quibus peccaverunt tibi et ego et domus patris mei peccavimus

1:7b.NEH.001.007vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum et caerimonias et iudicia quae praecepisti Mosi servo tuo

1:8b.NEH.001.008memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens cum transgressi fueritis ego dispergam vos in populos

1:9b.NEH.001.009et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi

1:10b.NEH.001.010et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida

1:11b.NEH.001.011obsecro Domine sit auris tua adtendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc ego enim eram pincerna regis

2

2:1b.NEH.002.001factum est autem in mense nisan anno vicesimo Artarxersis regis et vinum erat ante eum et levavi vinum et dedi regi et non eram quasi languidus ante faciem eius

2:2b.NEH.002.002dixitque mihi rex quare vultus tuus tristis cum te aegrotum non videam non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde tuo est et timui valde ac nimis

2:3b.NEH.002.003et dixi regi rex in aeternum vive quare non maereat vultus meus quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est et portae eius conbustae sunt igni

2:4b.NEH.002.004et ait mihi rex pro qua re postulas et oravi Deum caeli

2:5b.NEH.002.005et dixi ad regem si videtur regi bonum et si placet servus tuus ante faciem tuam ut mittas me in Iudaeam ad civitatem sepulchri patris mei et aedificabo eam

2:6b.NEH.002.006dixitque mihi rex et regina quae sedebat iuxta eum usque ad quod tempus erit iter tuum et quando reverteris et placuit ante vultum regis et misit me et constitui ei tempus

2:7b.NEH.002.007et dixi regi si regi videtur bonum epistulas det mihi ad duces regionis trans Flumen ut transducant me donec veniam in Iudaeam

2:8b.NEH.002.008et epistulam ad Asaph custodem saltus regis ut det mihi ligna et tegere possim portas turris domus et muri civitatis et domum quam ingressus fuero et dedit mihi rex iuxta manum Dei mei bonam mecum

2:9b.NEH.002.009et veni ad duces regionis trans Flumen dedique eis epistulas regis miserat autem mecum rex principes militum et equites

2:10b.NEH.002.010et audierunt Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et contristati sunt adflictione magna quod venisset homo qui quaereret prosperitatem filiorum Israhel

2:11b.NEH.002.011et veni Hierusalem et eram ibi diebus tribus

2:12b.NEH.002.012et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et iumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam

2:13b.NEH.002.013et egressus sum per portam Vallis nocte et ante fontem Draconis et ad portam Stercoris et considerabam murum Hierusalem dissipatum et portas eius consumptas igni

2:14b.NEH.002.014et transivi ad portam Fontis et ad aquaeductum Regis et non erat locus iumento cui sedebam ut transiret

2:15b.NEH.002.015et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum et reversus veni ad portam Vallis et redii

2:16b.NEH.002.016magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem sed et Iudaeis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis qui faciebant opus usque ad id locorum nihil indicaveram

2:17b.NEH.002.017et dixi eis vos nostis adflictionem in qua sumus quia Hierusalem deserta est et portae eius consumptae sunt igni venite et aedificemus muros Hierusalem et non simus ultra obprobrium

2:18b.NEH.002.018et indicavi eis manum Dei mei quod esset bona mecum et verba regis quae locutus est mihi et aio surgamus et aedificemus et confortatae sunt manus eorum in bono

2:19b.NEH.002.019audierunt autem Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque quae est haec res quam facitis numquid contra regem vos rebellatis

2:20b.NEH.002.020et reddidi eis sermonem dixique ad eos Deus caeli ipse nos iuvat et nos servi eius sumus surgamus et aedificemus vobis autem non est pars et iustitia et memoria in Hierusalem

3

3:1b.NEH.003.001et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres eius sacerdotes et aedificaverunt portam Gregis ipsi sanctificaverunt eam et statuerunt valvas eius et usque ad turrem centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrem Ananehel

3:2b.NEH.003.002et iuxta eum aedificaverunt viri Hiericho et iuxta eum aedificavit Zecchur filius Amri

3:3b.NEH.003.003portam autem Piscium aedificaverunt filii Asanaa ipsi texerunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et iuxta eos aedificavit Marimuth filius Uriae filii Accus

3:4b.NEH.003.004et iuxta eos aedificavit Mosollam filius Barachiae filii Mesezebel et iuxta eos aedificavit Sadoc filius Baana

3:5b.NEH.003.005et iuxta eos aedificaverunt Thecueni optimates autem eorum non subposuerunt colla sua in opere Domini sui

3:6b.NEH.003.006et portam Veterem aedificaverunt Ioiada filius Fasea et Mosollam filius Besodia ipsi texerunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes

3:7b.NEH.003.007et iuxta eos aedificavit Meletias Gabaonites et Iadon Meronathites viri de Gabaon et Maspha pro duce qui erat in regione trans Flumen

3:8b.NEH.003.008et iuxta eum aedificavit Ezihel filius Araia aurifex et iuxta eum aedificavit Anania filius pigmentarii et dimiserunt Hierusalem usque ad murum plateae latioris

3:9b.NEH.003.009et iuxta eum aedificavit Rafaia filius Ahur princeps vici Hierusalem

3:10b.NEH.003.010et iuxta eos aedificavit Ieiada filius Aromath contra domum suam et iuxta eum aedificavit Attus filius Asebeniae

3:11b.NEH.003.011mediam partem vici aedificavit Melchias filius Erem et Asub filius Phaethmoab et turrem Furnorum

3:12b.NEH.003.012iuxta eum aedificavit Sellum filius Alloes princeps mediae partis vici Hierusalem ipse et filiae eius

3:13b.NEH.003.013et portam Vallis aedificavit Anun et habitatores Zanoe ipsi aedificaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et mille cubitos in muro usque ad portam Sterquilinii

3:14b.NEH.003.014et portam Sterquilinii aedificavit Melchias filius Rechab princeps vici Bethaccharem ipse aedificavit eam et statuit valvas eius et seras et vectes

3:15b.NEH.003.015et portam Fontis aedificavit Sellum filius Choloozai princeps pagi Maspha ipse aedificavit eam et texit et statuit valvas eius et seras et vectes et muros piscinae Siloae in hortum regis et usque ad gradus qui descendunt de civitate David

3:16b.NEH.003.016post eum aedificavit Neemias filius Azboc princeps dimidiae partis vici Bethsur usque contra sepulchra David et usque ad piscinam quae grandi opere constructa est et usque ad domum Fortium

3:17b.NEH.003.017post eum aedificaverunt Levitae Reum filius Benni post eum aedificavit Asebias princeps dimidiae partis vici Ceilae in vico suo

3:18b.NEH.003.018post eum aedificaverunt fratres eorum Behui filius Enadad princeps dimidiae partis Ceila

3:19b.NEH.003.019et aedificavit iuxta eum Azer filius Iosue princeps Maspha mensuram secundam contra ascensum firmissimi anguli

3:20b.NEH.003.020post eum in monte aedificavit Baruch filius Zacchai mensuram secundam ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni

3:21b.NEH.003.021post eum aedificavit Meremuth filius Uriae filii Accus mensuram secundam a porta domus Eliasib donec extenderetur domus Eliasib

3:22b.NEH.003.022et post eum aedificaverunt sacerdotes viri de campestribus Iordanis

3:23b.NEH.003.023post eum aedificavit Beniamin et Asub contra domum suam et post eum aedificavit Azarias filius Maasiae filii Ananiae contra domum suam

3:24b.NEH.003.024post eum aedificavit Bennui filius Enadda mensuram secundam a domo Azariae usque ad flexuram et usque ad angulum

3:25b.NEH.003.025Falel filius Ozi contra flexuram et turrem quae eminet de domo regis excelsa id est in atrio carceris post eum Phadaia filius Pheros

3:26b.NEH.003.026Nathinnei autem habitabant in Ofel usque contra portam Aquarum ad orientem et turrem quae prominebat

3:27b.NEH.003.027post eum aedificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione a turre magna et eminenti usque ad murum templi

3:28b.NEH.003.028sursum autem a porta Equorum aedificaverunt sacerdotes unusquisque contra domum suam

3:29b.NEH.003.029post eos aedificavit Seddo filius Emmer contra domum suam et post eum aedificavit Semeia filius Secheniae custos portae orientalis

3:30b.NEH.003.030post eum aedificavit Anania filius Selemiae et Anon filius Selo sextus mensuram secundam post eum aedificavit Mosollam filius Barachiae contra gazofilacium suum post eum aedificavit Melchias filius aurificis usque ad domum Nathinneorum et scruta vendentium contra portam Iudicialem et usque ad cenaculum Anguli

3:31b.NEH.003.031et inter cenaculum Anguli in porta Gregis aedificaverunt artifices et negotiatores

4

4:1b.NEH.004.001factum est autem cum audisset Sanaballat quod aedificaremus murum iratus est valde et motus nimis subsannavit Iudaeos

4:2b.NEH.004.002et dixit coram fratribus suis et frequentia Samaritanorum quid Iudaei inbecilli faciunt num dimittent eos gentes num sacrificabunt et conplebunt in una die numquid aedificare poterunt lapides de acervis pulveris qui conbusti sunt

4:3b.NEH.004.003sed et Tobias Ammanites proximus eius ait aedificent si ascenderit vulpis transiliet murum eorum lapideum

4:4b.NEH.004.004audi Deus noster quia facti sumus despectio converte obprobrium super caput eorum et da eos in despectionem in terra captivitatis

4:5b.NEH.004.005ne operias iniquitatem eorum et peccatum eorum coram facie tua non deleatur quia inriserunt aedificantes

4:6b.NEH.004.006itaque aedificavimus murum et coniunximus totum usque ad partem dimidiam et provocatum est cor populi ad operandum

4:7b.NEH.004.007factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod obducta esset cicatrix muri Hierusalem et quod coepissent interrupta concludi irati sunt nimis

4:8b.NEH.004.008et congregati omnes pariter ut venirent et pugnarent contra Hierusalem et molirentur insidias

4:9b.NEH.004.009et oravimus Deum nostrum et posuimus custodes super murum die et nocte contra eos

4:10b.NEH.004.010dixit autem Iudas debilitata est fortitudo portantis et humus nimia est et nos non poterimus aedificare murum

4:11b.NEH.004.011et dixerunt hostes nostri nesciant et ignorent donec veniamus in medio eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus

4:12b.NEH.004.012factum est autem venientibus Iudaeis qui habitabant iuxta eos et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad nos

4:13b.NEH.004.013statui in loco post murum per circuitum populum in ordine cum gladiis suis et lanceis et arcis

4:14b.NEH.004.014perspexi atque surrexi et aio ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus

4:15b.NEH.004.015factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum

4:16b.NEH.004.016et factum est a die illa media pars iuvenum eorum faciebant opus et media parata erat ad bellum et lanceae et scuta et arcus et loricae et principes post eos in omni domo Iuda

4:17b.NEH.004.017aedificantium in muro et portantium onera et inponentium una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium

4:18b.NEH.004.018aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes et aedificabant et clangebant bucina iuxta me

4:19b.NEH.004.019et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi opus grande est et latum et nos separati sumus in muro procul alter ab altero

4:20b.NEH.004.020in loco quocumque audieritis clangorem tubae illuc concurrite ad nos Deus noster pugnabit pro nobis

4:21b.NEH.004.021et nos ipsi faciamus opus et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu aurorae donec egrediantur astra

4:22b.NEH.004.022in tempore quoque illo dixi populo unusquisque cum puero suo maneat in medio Hierusalem et sint vobis vices per noctem et diem ad operandum

4:23b.NEH.004.023ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes qui erant post me non deponebamus vestimenta nostra unusquisque tantum nudabatur ad baptismum

5

5:1b.NEH.005.001et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos iudaeos

5:2b.NEH.005.002et erant qui dicerent filii nostri et filiae nostrae multae sunt nimis accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus et vivamus

5:3b.NEH.005.003et erant qui dicerent agros nostros et vineas et domos nostras opponamus et accipiamus frumentum in fame

5:4b.NEH.005.004et alii dicebant mutuo sumamus pecunias in tributa regis demusque agros nostros et vineas

5:5b.NEH.005.005et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostrae sunt sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famulae nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident

5:6b.NEH.005.006et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba haec

5:7b.NEH.005.007cogitavitque cor meum mecum et increpui optimates et magistratus et dixi eis usurasne singuli a fratribus vestris exigatis et congregavi adversus eos contionem magnam

5:8b.NEH.005.008et dixi eis nos ut scitis redemimus fratres nostros iudaeos qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram et vos igitur vendite fratres vestros et emimus eos et siluerunt nec invenerunt quid responderent

5:9b.NEH.005.009dixique ad eos non est bona res quam facitis quare non in timore Dei nostri ambulatis ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris

5:10b.NEH.005.010et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum non repetamus in commune istud aes alienum concedamus quod debetur nobis

5:11b.NEH.005.011reddite eis hodie agros suos vineas suas oliveta sua et domos suas quin potius et centesimam pecuniae frumenti vini et olei quam exigere soletis ab eis date pro illis

5:12b.NEH.005.012et dixerunt reddimus et ab eis nihil quaerimus sicque faciemus ut loqueris et vocavi sacerdotes et adiuravi eos ut facerent iuxta quod dixeram

5:13b.NEH.005.013insuper et sinum meum excussi et dixi sic excutiat Deus omnem virum qui non conpleverit verbum istud de domo sua et de laboribus suis sic excutiatur et vacuus fiat et dixit universa multitudo amen et laudaverunt Deum fecit ergo populus sicut dictum erat

5:14b.NEH.005.014a die autem illa qua praeceperat mihi ut essem dux in terra Iuda ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artarxersis regis per annos duodecim ego et fratres mei annonas quae ducibus debebantur non comedimus

5:15b.NEH.005.015duces autem primi qui fuerant ante me gravaverunt populum et acceperunt ab eis in pane vino et pecunia cotidie siclos quadraginta sed et ministri eorum depresserant populum ego autem non feci ita propter timorem Dei

5:16b.NEH.005.016quin potius in opere muri aedificavi et agrum non emi et omnes pueri mei congregati ad opus erant

5:17b.NEH.005.017Iudaei quoque et magistratus centum quinquaginta viri et qui veniebant ad nos de gentibus quae in circuitu nostro sunt in mensa mea erant

5:18b.NEH.005.018parabatur autem mihi per dies singulos bos unus arietes sex electi exceptis volatilibus et inter dies decem vina diversa et alia multa tribuebam insuper et annonas ducatus mei non quaesivi valde enim erat adtenuatus populus

5:19b.NEH.005.019memento mei Deus meus in bonum secundum omnia quae feci populo huic

6

6:1b.NEH.006.001factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobia et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri quod aedificassem ego murum et non esset in ipso residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis

6:2b.NEH.006.002miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes veni et percutiamus foedus pariter in viculis in campo Ono ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum

6:3b.NEH.006.003misi ergo ad eos nuntios dicens opus grande ego facio et non possum descendere ne forte neglegatur cum venero et descendero ad vos

6:4b.NEH.006.004miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices et respondi eis iuxta sermonem priorem

6:5b.NEH.006.005et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum et epistulam habebat in manu scriptam hoc modo

6:6b.NEH.006.006in gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Iudaei cogitetis rebellare et propterea aedifices murum et levare te velis super eos regem propter quam causam

6:7b.NEH.006.007et prophetas posueris qui praedicent de te in Hierusalem dicentes rex in Iudaea est auditurus est rex verba haec idcirco nunc veni ut ineamus consilium pariter

6:8b.NEH.006.008et misi ad eos dicens non est factum secundum verba haec quae tu loqueris de corde enim tuo tu conponis haec

6:9b.NEH.006.009omnes autem hii terrebant nos cogitantes quod cessarent manus nostrae ab opere et quiesceremus quam ob causam magis confortavi manus meas

6:10b.NEH.006.010et ingressus sum domum Samaiae filii Dalaiae filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas aedis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te

6:11b.NEH.006.011et dixi num quisquam similis mei fugit et quis ut ego ingredietur templum et vivet non ingrediar

6:12b.NEH.006.012et intellexi quod Deus non misisset eum sed quasi vaticinans locutus esset ad me et Tobia et Sanaballat conduxissent eum

6:13b.NEH.006.013acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et haberent malum quod exprobrarent mihi

6:14b.NEH.006.014memento Domine mei pro Tobia et Sanaballat iuxta opera eorum talia sed et Noadiae prophetae et ceterorum prophetarum qui terrebant me

6:15b.NEH.006.015conpletus est autem murus vicesimo quinto die mensis elul quinquaginta duobus diebus

6:16b.NEH.006.016factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri ut timerent universae gentes quae erant in circuitu nostro et conciderent intra semet ipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc

6:17b.NEH.006.017sed et in diebus illis multae optimatium Iudaeorum epistulae mittebantur ad Tobiam et a Tobia veniebant ad eos

6:18b.NEH.006.018multi enim erant in Iudaea habentes iuramentum eius quia gener erat Secheniae filii Orei et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiae

6:19b.NEH.006.019sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei et Tobias mittebat epistulas ut terreret me

7

7:1b.NEH.007.001postquam autem aedificatus est murus et posui valvas et recensui ianitores et cantores et Levitas

7:2b.NEH.007.002praecepi Aneni fratri meo et Ananiae principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur

7:3b.NEH.007.003et dixi eis non aperiantur portae Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausae portae sunt et oppilatae et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam

7:4b.NEH.007.004civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio eius et non erant domus aedificatae

7:5b.NEH.007.005dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo

7:6b.NEH.007.006isti filii provinciae qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam

7:7b.NEH.007.007qui venerunt cum Zorobabel Hiesuae Neemias Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi Israhel

7:8b.NEH.007.008filii Pharos duo milia centum septuaginta duo

7:9b.NEH.007.009filii Saphatiae trecenti septuaginta duo

7:10b.NEH.007.010filii Area sescenti quinquaginta duo

7:11b.NEH.007.011filii Phaethmoab filiorum Hiesuae et Ioab duo milia octingenti decem et octo

7:12b.NEH.007.012filii Helam mille octingenti quinquaginta quattuor

7:13b.NEH.007.013filii Zethua octingenti quadraginta quinque

7:14b.NEH.007.014filii Zacchai septingenti sexaginta

7:15b.NEH.007.015filii Bennui sescenti quadraginta octo

7:16b.NEH.007.016filii Bebai sescenti viginti octo

7:17b.NEH.007.017filii Azgad duo milia trecenti viginti duo

7:18b.NEH.007.018filii Adonicam sescenti sexaginta septem

7:19b.NEH.007.019filii Baggoaim duo milia sexaginta septem

7:20b.NEH.007.020filii Adin sescenti quinquaginta quinque

7:21b.NEH.007.021filii Ater filii Ezechiae nonaginta octo

7:22b.NEH.007.022filii Asem trecenti viginti octo

7:23b.NEH.007.023filii Besai trecenti viginti quattuor

7:24b.NEH.007.024filii Areph centum duodecim

7:25b.NEH.007.025filii Gabaon nonaginta quinque

7:26b.NEH.007.026viri Bethleem et Netupha centum octoginta octo

7:27b.NEH.007.027viri Anathoth centum viginti octo

7:28b.NEH.007.028viri Bethamoth quadraginta duo

7:29b.NEH.007.029viri Cariathiarim Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres

7:30b.NEH.007.030viri Rama et Geba sescenti viginti unus

7:31b.NEH.007.031viri Machmas centum viginti duo

7:32b.NEH.007.032viri Bethel et Hai centum viginti tres

7:33b.NEH.007.033viri Nebo alterius quinquaginta duo

7:34b.NEH.007.034viri Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor

7:35b.NEH.007.035filii Arem trecenti viginti

7:36b.NEH.007.036filii Hiericho trecenti quadraginta quinque

7:37b.NEH.007.037filii Lod Adid et Ono septingenti viginti unus

7:38b.NEH.007.038filii Senaa tria milia nongenti triginta

7:39b.NEH.007.039sacerdotes filii Idaia in domo Iosua nongenti septuaginta tres

7:40b.NEH.007.040filii Emmer mille quinquaginta duo

7:41b.NEH.007.041filii Phassur mille ducenti quadraginta septem

7:42b.NEH.007.042filii Arem mille decem et septem Levitae

7:43b.NEH.007.043filii Iosue et Cadmihel filiorum

7:44b.NEH.007.044Oduia septuaginta quattuor cantores

7:45b.NEH.007.045filii Asaph centum quadraginta octo

7:46b.NEH.007.046ianitores filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai centum triginta octo

7:47b.NEH.007.047Nathinnei filii Soa filii Asfa filii Tebaoth

7:48b.NEH.007.048filii Ceros filii Siaa filii Fado filii Lebana filii Agaba filii Selmon

7:49b.NEH.007.049filii Anan filii Geddel filii Gaer

7:50b.NEH.007.050filii Raaia filii Rasim filii Necoda

7:51b.NEH.007.051filii Gezem filii Aza filii Fasea

7:52b.NEH.007.052filii Besai filii Munim filii Nephusim

7:53b.NEH.007.053filii Becbuc filii Acupha filii Arur

7:54b.NEH.007.054filii Besloth filii Meida filii Arsa

7:55b.NEH.007.055filii Bercos filii Sisara filii Thema

7:56b.NEH.007.056filii Nesia filii Atipha

7:57b.NEH.007.057filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth filii Pherida

7:58b.NEH.007.058filii Iahala filii Dercon filii Geddel

7:59b.NEH.007.059filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erat ortus ex Sabaim filio Amon

7:60b.NEH.007.060omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo

7:61b.NEH.007.061hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent

7:62b.NEH.007.062filii Dalaia filii Tobia filii Necoda sescenti quadraginta duo

7:63b.NEH.007.063et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum

7:64b.NEH.007.064hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio

7:65b.NEH.007.065dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditus

7:66b.NEH.007.066omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia sescenti sexaginta

7:67b.NEH.007.067absque servis et ancillis eorum qui erant septem milia trecenti triginta et septem et inter eos cantores et cantrices ducentae quadraginta quinque

7:69b.NEH.007.069cameli quadringenti triginta quinque asini sex milia septingenti viginti

7:70b.NEH.007.070nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta

7:71b.NEH.007.071et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas

7:72b.NEH.007.072et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem

7:73b.NEH.007.073habitaverunt autem sacerdotes et Levitae et ianitores et cantores et reliquum vulgus et Nathinnei et omnis Israhel in civitatibus suis

8

8:1b.NEH.008.001et venerat mensis septimus filii autem Israhel erant in civitatibus suis congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quae est ante portam Aquarum et dixerunt Ezrae scribae ut adferret librum legis Mosi quam praecepit Dominus Israheli

8:2b.NEH.008.002adtulit ergo Ezras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque qui poterant intellegere in die prima mensis septimi

8:3b.NEH.008.003et legit in eo aperte in platea quae erat ante portam Aquarum de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et sapientium et aures omnis populi erant erectae ad librum

8:4b.NEH.008.004stetit autem Ezras scriba super gradum ligneum quem fecerat ad loquendum et steterunt iuxta eum Matthathia et Sema et Ania et Uria et Helcia et Maasia ad dextram eius et ad sinistram Phadaia Misahel et Melchia et Asum et Asephdana Zaccharia et Mosollam

8:5b.NEH.008.005et aperuit Ezras librum coram omni populo super universum quippe populum eminebat et cum aperuisset eum stetit omnis populus

8:6b.NEH.008.006et benedixit Ezras Domino Deo magno et respondit omnis populus amen amen elevans manus suas et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram

8:7b.NEH.008.007porro Hiesue et Baani et Serebia Iamin Accub Septhai Odia Maasia Celita Azarias Iozabed Anam Phalaia Levitae silentium faciebant in populo ad audiendam legem populus autem stabat in gradu suo

8:8b.NEH.008.008et legerunt in libro legis Dei distincte et adposite ad intellegendum et intellexerunt cum legeretur

8:9b.NEH.008.009dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitae interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legis

8:10b.NEH.008.010et dixit eis ite comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes ei qui non praeparavit sibi quia sanctus dies Domini est et nolite contristari gaudium enim Domini est fortitudo nostra

8:11b.NEH.008.011Levitae autem silentium faciebant in omni populo dicentes tacete quia dies sanctus est et nolite dolere

8:12b.NEH.008.012abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet et mitteret partes et faceret laetitiam magnam quia intellexerant verba quae docuerat eos

8:13b.NEH.008.013et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et Levitae ad Ezram scribam ut interpretaretur eis verba legis

8:14b.NEH.008.014et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu Mosi ut habitent filii Israhel in tabernaculis in die sollemni mense septimo

8:15b.NEH.008.015et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Hierusalem dicentes egredimini in montem et adferte frondes olivae et frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula sicut scriptum est

8:16b.NEH.008.016et egressus est populus et adtulerunt feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portae Aquarum et in platea portae Ephraim

8:17b.NEH.008.017fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israhel usque ad diem illum et fuit laetitia magna nimis

8:18b.NEH.008.018legit autem in libro legis Dei per dies singulos a die primo usque ad diem novissimum et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo collectum iuxta ritum

9

9:1b.NEH.009.001in die autem vicesimo quarto mensis huius convenerunt filii Israhel in ieiunio et in saccis et humus super eos

9:2b.NEH.009.002et separatum est semen filiorum Israhel ab omni filio alienigena et steterunt et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum

9:3b.NEH.009.003et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die et quater confitebantur et adorabant Dominum Deum suum

9:4b.NEH.009.004surrexit autem super gradum Levitarum Iosue et Bani Cedmihel Sebnia Bani Sarebias Bani Chanani et inclamaverunt voce magna Dominum Deum suum

9:5b.NEH.009.005et dixerunt Levitae Iosue et Cedmihel Bonni Asebia Serebia Odoia Sebna Fataia surgite benedicite Domino Deo vestro ab aeterno usque in aeternum et benedicant nomini gloriae tuae excelso in omni benedictione et laude

9:6b.NEH.009.006tu ipse Domine solus tu fecisti caelum caelum caelorum et omnem exercitum eorum terram et universa quae in ea sunt maria et omnia quae in eis sunt et tu vivificas omnia haec et exercitus caeli te adorat

9:7b.NEH.009.007tu ipse Domine Deus qui elegisti Abram et eduxisti eum de igne Chaldeorum et posuisti nomen eius Abraham

9:8b.NEH.009.008et invenisti cor eius fidele coram te et percussisti cum eo foedus ut dares ei terram Chananei Chetthei Amorrei et Ferezei et Iebusei et Gergesei ut dares semini eius et implesti verba tua quoniam iustus es

9:9b.NEH.009.009et vidisti adflictionem patrum nostrorum in Aegypto clamoremque eorum audisti super mare Rubrum

9:10b.NEH.009.010et dedisti signa et portenta in Pharao et in universis servis eius et in omni populo terrae illius cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die

9:11b.NEH.009.011et mare divisisti ante eos et transierunt per medium maris in sicca persecutores autem eorum proiecisti in profundum quasi lapidem in aquas validas

9:12b.NEH.009.012et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in columna ignis per noctem ut appareret eis via per quam ingrediebantur

9:13b.NEH.009.013ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de caelo et dedisti eis iudicia recta et legem veritatis caerimonias et praecepta bona

9:14b.NEH.009.014et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et mandata et caerimonias et legem praecepisti eis in manu Mosi servi tui

9:15b.NEH.009.015panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis sitientibus et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes eis

9:16b.NEH.009.016ipsi vero et patres nostri superbe egerunt et induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua

9:17b.NEH.009.017et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum quae feceras eis et induraverunt cervices suas et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem tu autem Deus propitius clemens et misericors longanimis et multae miserationis non dereliquisti eos

9:18b.NEH.009.018et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem et dixissent iste est Deus tuus qui eduxit te de Aegypto feceruntque blasphemias magnas

9:19b.NEH.009.019tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in via et columna ignis in nocte ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur

9:20b.NEH.009.020et spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eos et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti

9:21b.NEH.009.021quadraginta annis pavisti eos in deserto nihilque eis defuit vestimenta eorum non inveteraverunt et pedes eorum non sunt adtriti

9:22b.NEH.009.022et dedisti eis regna et populos et partitus es eis sortes et possederunt terram Seon et terram regis Esebon et terram Og regis Basan

9:23b.NEH.009.023et filios eorum multiplicasti sicut stellas caeli et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent

9:24b.NEH.009.024et venerunt filii et possederunt terram et humiliasti coram eis habitatores terrae Chananeos et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terrae ut facerent eis sicut placebat illis

9:25b.NEH.009.025ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem et possederunt domos plenas cunctis bonis cisternas ab aliis fabricatas vineas et oliveta et ligna pomifera multa et comederunt et saturati sunt et inpinguati sunt et abundavere deliciis in bonitate tua magna

9:26b.NEH.009.026provocaverunt autem te ad iracundiam et recesserunt a te et proiecerunt legem tuam post terga sua et prophetas tuos occiderunt qui contestabantur eos ut reverterentur ad te feceruntque blasphemias grandes

9:27b.NEH.009.027et dedisti eos in manu hostium suorum et adflixerunt eos et in tempore tribulationis suae clamaverunt ad te et tu de caelo audisti et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores qui salvaverunt eos de manu hostium suorum

9:28b.NEH.009.028cumque requievissent reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum et possederunt eos conversique sunt et clamaverunt ad te tu autem de caelo audisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis temporibus

9:29b.NEH.009.029et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in iudiciis tuis peccaverunt quae faciet homo et vivet in eis et dederunt umerum recedentem et cervicem suam induraverunt nec audierunt

9:30b.NEH.009.030et protraxisti super eos annos multos et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum et non audierunt et tradidisti eos in manu populorum terrarum

9:31b.NEH.009.031in misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptione nec dereliquisti eos quoniam Deus miserationum et clemens tu es

9:32b.NEH.009.032nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et terribilis custodiens pactum et misericordiam ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos reges nostros principes nostros et sacerdotes nostros prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc

9:33b.NEH.009.033et tu iustus in omnibus quae venerunt super nos quia veritatem fecisti nos autem impie egimus

9:34b.NEH.009.034reges nostri principes nostri sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam et non adtenderunt mandata tua et testimonia tua quae testificatus es in eis

9:35b.NEH.009.035et ipsi in regnis suis bonis et in bonitate tua multa quam dederas eis et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum non servierunt tibi nec reversi sunt ab studiis suis pessimis

9:36b.NEH.009.036ecce nos ipsi hodie servi sumus et terram quam dedisti patribus nostris ut comederent panem eius et quae bona sunt eius et nos ipsi servi sumus in ea

9:37b.NEH.009.037et fruges eius multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra et in corporibus nostris dominantur et in iumentis nostris secundum voluntatem suam et in tribulatione magna sumus

9:38b.NEH.009.038super omnibus ergo his nos ipsi percutimus foedus et scribimus et signant principes nostri Levitae nostri et sacerdotes nostri

10

10:1b.NEH.010.001signatores autem fuerunt Neemias Athersatha filius Achelai et Sedecias

10:2b.NEH.010.002Saraias Azarias Hieremias

10:3b.NEH.010.003Phessur Amaria Melchia

10:4b.NEH.010.004Attus Sebenia Melluc

10:5b.NEH.010.005Arem Mermuth Obdias

10:6b.NEH.010.006Danihel Genton Baruch

10:7b.NEH.010.007Mosollam Abia Miamin

10:8b.NEH.010.008Mazia Belga Semaia hii sacerdotes

10:9b.NEH.010.009porro Levitae Iosue filius Azaniae Bennui de filiis Enadad Cedmihel

10:10b.NEH.010.010et fratres eorum Sechenia Odevia Celita Phalaia Anan

10:11b.NEH.010.011Micha Roob Asebia

10:12b.NEH.010.012Zacchur Serebia Sabania

10:13b.NEH.010.013Odia Bani Baninu

10:14b.NEH.010.014capita populi Pheros Phaethmoab Helam Zethu Bani

10:15b.NEH.010.015Bonni Azgad Bebai

10:16b.NEH.010.016Adonia Beggoai Adin

10:17b.NEH.010.017Ater Ezechia Azur

10:18b.NEH.010.018Odevia Asum Besai

10:19b.NEH.010.019Ares Anathoth Nebai

10:20b.NEH.010.020Mecphia Mosollam Azir

10:21b.NEH.010.021Mesizabel Sadoc Ieddua

10:22b.NEH.010.022Felthia Anan Ania

10:23b.NEH.010.023Osee Anania Asub

10:24b.NEH.010.024Aloes Phaleam Sobec

10:25b.NEH.010.025Reum Asebna Madsia

10:26b.NEH.010.026et Haia Hanam Anan

10:27b.NEH.010.027Melluc Arem Baana

10:28b.NEH.010.028et reliqui de populo sacerdotes Levitae ianitores et cantores Nathinnei et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei uxores eorum filii eorum et filiae eorum

10:29b.NEH.010.029omnis qui poterat sapere spondentes pro fratribus suis optimates eorum et qui veniebant ad pollicendum et iurandum ut ambularent in lege Dei quam dederat in manu Mosi servi Dei ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et iudicia eius et caerimonias eius

10:30b.NEH.010.030et ut non daremus filias nostras populo terrae et filias eorum non acciperemus filiis nostris

10:31b.NEH.010.031populi quoque terrae qui inportant venalia et omnia ad usum per diem sabbati ut vendant non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificata et dimittemus annum septimum et exactionem universae manus

10:32b.NEH.010.032et statuemus super nos praecepta ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri

10:33b.NEH.010.033ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in holocaustum sempiternum in sabbatis in kalendis in sollemnitatibus et in sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israhel et in omnem usum domus Dei nostri

10:34b.NEH.010.034sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi

10:35b.NEH.010.035et ut adferremus primogenita terrae nostrae et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini

10:36b.NEH.010.036et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum sicut scriptum est in lege et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum ut offerrentur in domo Dei nostri sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri

10:37b.NEH.010.037et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni vindemiae quoque et olei adferemus sacerdotibus ad gazofilacium Dei nostri et decimam partem terrae nostrae Levitis ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum

10:38b.NEH.010.038erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum et Levitae offerent decimam partem decimae suae in domum Dei nostri ad gazofilacium in domo thesauri

10:39b.NEH.010.039ad gazofilacium enim deportabunt filii Israhel et filii Levi primitias frumenti vini et olei et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes et cantores et ianitores et ministri et non dimittemus domum Dei nostri

11

11:1b.NEH.011.001habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus

11:2b.NEH.011.002benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem

11:3b.NEH.011.003hii sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israhel sacerdotes Levitae Nathinnei et filii servorum Salomonis

11:4b.NEH.011.004et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis Iuda Athaias filius Aziam filii Zacchariae filii Amariae filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares

11:5b.NEH.011.005Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius Adaia filius Ioiarib filius Zacchariae filius Silonites

11:6b.NEH.011.006omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes

11:7b.NEH.011.007hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Masia filius Ethehel filius Isaia

11:8b.NEH.011.008et post eum Gabbai Sellai nongenti viginti octo

11:9b.NEH.011.009et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius Sennua super civitatem secundus

11:10b.NEH.011.010et de sacerdotibus Idaia filius Ioarib Iachin

11:11b.NEH.011.011Saraia filius Elcia filius Mesollam filius Sadoc filius Meraioth filius Ahitub princeps domus Dei

11:12b.NEH.011.012et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaia filius Ieroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariae filius Phessur filius Melchiae

11:13b.NEH.011.013et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo et Amassai filius Azrihel filius Aazi filius Mosollamoth filius Emmer

11:14b.NEH.011.014et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo et praepositus eorum Zabdihel filius potentium

11:15b.NEH.011.015et de Levitis Sebenia filius Asob filius Azaricam filius Asabia filius Boni

11:16b.NEH.011.016et Sabathai et Iozabed super opera quae erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum

11:17b.NEH.011.017et Mathania filius Micha filius Zebdaei filius Asaph princeps ad laudandum et confitendum in oratione et Becbecia secundus de fratribus eius et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun

11:18b.NEH.011.018omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor

11:19b.NEH.011.019et ianitores Accob Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo

11:20b.NEH.011.020et reliqui ex Israhel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua

11:21b.NEH.011.021et Nathinnei qui habitabant in Ofel et Siaha et Gaspha de Nathinneis

11:22b.NEH.011.022et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius Asabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph cantores in ministerio domus Dei

11:23b.NEH.011.023praeceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos

11:24b.NEH.011.024et Fataia filius Mesezebel de filiis Zera filii Iuda in manu regis iuxta omne verbum populi

11:25b.NEH.011.025et in domibus per omnes regiones eorum de filiis Iuda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capsel et in viculis eius

11:26b.NEH.011.026et in Iesue et in Molada et in Bethfaleth

11:27b.NEH.011.027et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius

11:28b.NEH.011.028et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius

11:29b.NEH.011.029et in Ainremmon et in Sara et in Irimuth

11:30b.NEH.011.030Zanoa Odollam et villis earum Lachis et regionibus eius Azeca et filiabus eius et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom

11:31b.NEH.011.031filii autem Beniamin a Geba Mechmas et Aia et Bethel et filiabus eius

11:32b.NEH.011.032Anathoth Nob Anania

11:33b.NEH.011.033Asor Rama Getthaim

11:34b.NEH.011.034Adid Seboim Neballa Loth

11:35b.NEH.011.035et Ono valle Artificum

11:36b.NEH.011.036et de Levitis partitiones Iuda et Beniamin

12

12:1b.NEH.012.001hii autem sacerdotes et Levitae qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathihel et Iosue Saraia Hieremias Ezra

12:2b.NEH.012.002Amaria Melluch Attus

12:3b.NEH.012.003Sechenia Reum Meremuth

12:4b.NEH.012.004Addo Genthon Abia

12:5b.NEH.012.005Miamin Madia Belga

12:6b.NEH.012.006Semaia et Ioarib Idaia Sellum Amoc Elceia

12:7b.NEH.012.007Idaia isti principes sacerdotum et fratres eorum in diebus Iosue

12:8b.NEH.012.008porro Levitae Iesua Bennui Cedmihel Sarabia Iuda Mathanias super hymnos ipsi et fratres eorum

12:9b.NEH.012.009et Becbecia atque et Hanni fratres eorum unusquisque in officio suo

12:10b.NEH.012.010Hiesue autem genuit Ioachim et Ioachim genuit Eliasib et Eliasib genuit Ioiada

12:11b.NEH.012.011et Ioiada genuit Ionathan et Ionathan genuit Ieddoa

12:12b.NEH.012.012in diebus autem Ioachim erant sacerdotes principes familiarum Saraiae Amaria Hieremiae Anania

12:13b.NEH.012.013Ezrae Mosollam Amariae Iohanan

12:14b.NEH.012.014Milico Ionathan Sebeniae Ioseph

12:15b.NEH.012.015Arem Edna Maraioth Elci

12:16b.NEH.012.016Addaiae Zaccharia Genthon Mosollam

12:17b.NEH.012.017Abiae Zecheri Miamin et Moadiae Felti

12:18b.NEH.012.018Belgae Sammua Semaiae Ionathan

12:19b.NEH.012.019Ioiarib Matthanai Iadaiae Azzi

12:20b.NEH.012.020Sellaiae Celai Amoc Eber

12:21b.NEH.012.021Elciae Asebia Idaiae Nathanahel

12:22b.NEH.012.022Levitae in diebus Eliasib et Ioiada et Ionan et Ieddoa scripti principes familiarum et sacerdotes in regno Darii Persae

12:23b.NEH.012.023filii Levi principes familiarum scripti in libro verborum dierum et usque ad dies Ionathan filii Eliasib

12:24b.NEH.012.024et principes Levitarum Asebia Serebia et Iesue filius Cedmihel et fratres eorum per vices suas ut laudarent et confiterentur iuxta praeceptum David viri Dei et observarent aeque per ordinem

12:25b.NEH.012.025Matthania et Becbecia Obedia Mosollam Thelmon Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas

12:26b.NEH.012.026hii in diebus Ioachim filii Iesue filii Iosedech et in diebus Neemiae ducis et Ezrae sacerdotis scribaeque

12:27b.NEH.012.027in dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem et facerent dedicationem et laetitiam in actione gratiarum et in cantico in cymbalis psalteriis et citharis

12:28b.NEH.012.028congregati sunt ergo filii cantorum et de campestribus circa Hierusalem et de villis Netuphati

12:29b.NEH.012.029et de domo Galgal et de regionibus Geba et Azmaveth quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Hierusalem

12:30b.NEH.012.030et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt populum et portas et murum

12:31b.NEH.012.031ascendere autem feci principes Iuda super murum et statui duos choros laudantium magnos et ierunt ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii

12:32b.NEH.012.032et ivit post eos Osaias et media pars principum Iuda

12:33b.NEH.012.033et Azarias Ezras et Mosollam Iuda et Beniamin et Semeia et Hieremia

12:34b.NEH.012.034et de filiis sacerdotum in tubis Zaccharias filius Ionathan filius Semeiae filius Mathaniae filius Michaiae filius Zecchur filius Asaph

12:35b.NEH.012.035et fratres eius Semeia et Azarel Malalai Galalai Maai Nathanel et Iuda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Ezras scriba ante eos in porta Fontis

12:36b.NEH.012.036et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem

12:37b.NEH.012.037et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso et ego post eum et media pars populi super murum et super turrem Furnorum et usque ad murum latissimum

12:38b.NEH.012.038et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrem Ananehel et turrem Ema et usque ad portam Gregis et steterunt in porta Custodiae

12:39b.NEH.012.039steteruntque duo chori laudantium in domo Dei et ego et dimidia pars magistratuum mecum

12:40b.NEH.012.040et sacerdotes Eliachim Maasia Miniamin Michea Elioenai Zaccharia Anania in tubis

12:41b.NEH.012.041et Maasia et Semea et Eleazar et Azi et Iohanan et Melchia et Elam et Ezer et clare cecinerunt cantores et Iezraia praepositus

12:42b.NEH.012.042et immolaverunt in die illa victimas magnas et laetati sunt Deus enim laetificaverat eos laetitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est laetitia Hierusalem procul

12:43b.NEH.012.043recensuerunt quoque in die illa viros super gazofilacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis sacerdotes et Levitas quia laetatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis adstantibus

12:44b.NEH.012.044et custodierunt observationem Dei sui et observationem expiationis et cantores et ianitores iuxta praeceptum David et Salomonis filii eius

12:45b.NEH.012.045quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo

12:46b.NEH.012.046et omnis Israhel in diebus Zorobabel et in diebus Neemiae dabat partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos et sanctificabant Levitas et Levitae sanctificabant filios Aaron

13

13:1b.NEH.013.001in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire Ammanites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum

13:2b.NEH.013.002eo quod non occurrerint filiis Israhel cum pane et aqua et conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum ei et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem

13:3b.NEH.013.003factum est autem cum audissent legem separaverunt omnem alienigenam ab Israhel

13:4b.NEH.013.004et super hoc erat Eliasib sacerdos qui fuerat positus in gazofilacio domus Dei nostri et proximus Tobiae

13:5b.NEH.013.005fecit ergo sibi gazofilacium grande et ibi erant ante eum reponentes munera et tus et vasa et decimam frumenti et vini et olei partes Levitarum et cantorum et ianitorum et primitias sacerdotales

13:6b.NEH.013.006in omnibus autem his non fui in Hierusalem quia in anno tricesimo secundo Artarxersis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regem

13:7b.NEH.013.007et veni in Hierusalem et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiae ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei

13:8b.NEH.013.008et malum mihi visum est valde et proieci vasa domus Tobiae foras de gazofilacio

13:9b.NEH.013.009praecepique et mundaverunt gazofilacia et rettuli ibi vasa domus Dei sacrificium et tus

13:10b.NEH.013.010et cognovi quoniam partes Levitarum non fuissent datae et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis et de cantoribus et de his qui ministrabant

13:11b.NEH.013.011et egi causam adversus magistratus et dixi quare dereliquimus domum Dei et congregavi eos et feci stare in stationibus suis

13:12b.NEH.013.012et omnis Iuda adportabat decimam frumenti et vini et olei in horrea

13:13b.NEH.013.013et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de Levitis et iuxta eos Anan filium Zacchur filium Matthaniae quoniam fideles conprobati sunt et ipsis creditae sunt partes fratrum suorum

13:14b.NEH.013.014memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in caerimoniis eius

13:15b.NEH.013.015in diebus illis vidi in Iuda calcabant torcularia in sabbato portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in die sabbati et contestatus sum ut in die qua vendere liceret venderent

13:16b.NEH.013.016et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Iuda et in Hierusalem

13:17b.NEH.013.017et obiurgavi optimates Iuda et dixi eis quae est res haec mala quam vos facitis et profanatis diem sabbati

13:18b.NEH.013.018numquid non haec fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc et vos additis iracundiam super Israhel violando sabbatum

13:19b.NEH.013.019factum est itaque cum quievissent portae Hierusalem die sabbati dixi et cluserunt ianuas et praecepi ut non aperirent eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut nullus inferret onus in die sabbati

13:20b.NEH.013.020et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Hierusalem semel et bis

13:21b.NEH.013.021et contestatus sum eos et dixi eis quare manetis ex adverso muri si secundo hoc feceritis manum mittam in vos itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato

13:22b.NEH.013.022dixi quoque Levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandum diem sabbati et pro hoc ergo memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum

13:23b.NEH.013.023sed et in diebus illis vidi Iudaeos ducentes uxores azotias ammanitidas et moabitidas

13:24b.NEH.013.024et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et nesciebant loqui iudaice et loquebantur iuxta linguam populi et populi

13:25b.NEH.013.025et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex ipsis viros et decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimet ipsis dicens

13:26b.NEH.013.026numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israhel et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israhel et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenae

13:27b.NEH.013.027numquid et nos inoboedientes faciemus omne malum grande hoc ut praevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas

13:28b.NEH.013.028de filiis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonitis quem fugavi a me

13:29b.NEH.013.029recordare Domine Deus meus adversum eos qui polluunt sacerdotium iusque sacerdotale et leviticum

13:30b.NEH.013.030igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et Levitarum unumquemque in ministerio suo

13:31b.NEH.013.031et in oblatione lignorum in temporibus constitutis et in primitiis memento mei Deus meus in bonum


Holder of rights
Multilingual Bible Corpus

Citation Suggestion for this Object
TextGrid Repository (2025). Latin Collection. Nehemiah (Latin). Nehemiah (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A32C-F