1 Samuel (Latin)

1 Samuel (Latin)

I Samuelis

1

1:1b.1SA.001.001fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen eius Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus

1:2b.1SA.001.002et habuit duas uxores nomen uni Anna et nomen secundae Fenenna fueruntque Fenennae filii Annae autem non erant liberi

1:3b.1SA.001.003et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini

1:4b.1SA.001.004venit ergo dies et immolavit Helcana deditque Fenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes

1:5b.1SA.001.005Annae autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat Dominus autem concluserat vulvam eius

1:6b.1SA.001.006adfligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat in tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eius

1:7b.1SA.001.007sicque faciebat per singulos annos cum redeunte tempore ascenderent templum Domini et sic provocabat eam porro illa flebat et non capiebat cibum

1:8b.1SA.001.008dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non comedis et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego melior sum tibi quam decem filii

1:9b.1SA.001.009surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini

1:10b.1SA.001.010cum esset amaro animo oravit Dominum flens largiter

1:11b.1SA.001.011et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens videris adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo eum Domino omnes dies vitae eius et novacula non ascendet super caput eius

1:12b.1SA.001.012factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino ut Heli observaret os eius

1:13b.1SA.001.013porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius movebantur et vox penitus non audiebatur aestimavit igitur eam Heli temulentam

1:14b.1SA.001.014dixitque ei usquequo ebria eris digere paulisper vinum quo mades

1:15b.1SA.001.015respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini

1:16b.1SA.001.016ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens

1:17b.1SA.001.017tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israhel det tibi petitionem quam rogasti eum

1:18b.1SA.001.018et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque eius non sunt amplius in diversa mutati

1:19b.1SA.001.019et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana Annam uxorem suam et recordatus est eius Dominus

1:20b.1SA.001.020et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuhel eo quod a Domino postulasset eum

1:21b.1SA.001.021ascendit autem vir Helcana et omnis domus eius ut immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suum

1:22b.1SA.001.022et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter

1:23b.1SA.001.023et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et mane donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum suum mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte

1:24b.1SA.001.024et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulus

1:25b.1SA.001.025et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli

1:26b.1SA.001.026et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum illa mulier quae steti coram te hic orans Dominum

1:27b.1SA.001.027pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi petitionem meam quam postulavi eum

1:28b.1SA.001.028idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et oravit Anna et ait

2

2:1b.1SA.002.001exultavit cor meum in Domino exaltatum est cornu meum in Domino dilatatum est os meum super inimicos meos quia laetata sum in salutari tuo

2:2b.1SA.002.002non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster

2:3b.1SA.002.003nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi praeparantur cogitationes

2:4b.1SA.002.004arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore

2:5b.1SA.002.005saturati prius pro pane se locaverunt et famelici saturati sunt donec sterilis peperit plurimos et quae multos habebat filios infirmata est

2:6b.1SA.002.006Dominus mortificat et vivificat deducit ad infernum et reducit

2:7b.1SA.002.007Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat

2:8b.1SA.002.008suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem

2:9b.1SA.002.009pedes sanctorum suorum servabit et impii in tenebris conticescent quia non in fortitudine roborabitur vir

2:10b.1SA.002.010Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis tonabit Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui

2:11b.1SA.002.011et abiit Helcana Ramatha in domum suam puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis

2:12b.1SA.002.012porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum

2:13b.1SA.002.013neque officium sacerdotum ad populum sed quicumque immolasset victimam veniebat puer sacerdotis dum coquerentur carnes et habebat fuscinulam tridentem in manu sua

2:14b.1SA.002.014et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat sacerdos sibi sic faciebant universo Israheli venientium in Silo

2:15b.1SA.002.015etiam antequam adolerent adipem veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti da mihi carnem ut coquam sacerdoti non enim accipiam a te carnem coctam sed crudam

2:16b.1SA.002.016dicebatque illi immolans incendatur primum iuxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens aiebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi

2:17b.1SA.002.017erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino quia detrahebant homines sacrificio Domini

2:18b.1SA.002.018Samuhel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephod lineo

2:19b.1SA.002.019et tunicam parvam faciebat ei mater sua quam adferebat statutis diebus ascendens cum viro suo ut immolaret hostiam sollemnem

2:20b.1SA.002.020et benedixit Heli Helcanae et uxori eius dixitque reddat Dominus tibi semen de muliere hac pro fenore quod commodasti Domino et abierunt in locum suum

2:21b.1SA.002.021visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud Dominum

2:22b.1SA.002.022Heli autem erat senex valde et audivit omnia quae faciebant filii sui universo Israheli et quomodo dormiebant cum mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi

2:23b.1SA.002.023et dixit eis quare facitis res huiuscemodi quas ego audio res pessimas ab omni populo

2:24b.1SA.002.024nolite filii mi non enim est bona fama quam ego audio ut transgredi faciatis populum Domini

2:25b.1SA.002.025si peccaverit vir in virum placari ei potest Deus si autem in Domino peccaverit vir quis orabit pro eo et non audierunt vocem patris sui quia voluit Dominus occidere eos

2:26b.1SA.002.026puer autem Samuhel proficiebat atque crescebat et placebat tam Deo quam hominibus

2:27b.1SA.002.027venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum haec dicit Dominus numquid non aperte revelatus sum domui patris tui cum essent in Aegypto in domo Pharaonis

2:28b.1SA.002.028et elegi eum ex omnibus tribubus Israhel mihi in sacerdotem ut ascenderet altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israhel

2:29b.1SA.002.029quare calce abicitis victimam meam et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me ut comederetis primitias omnis sacrificii Israhel populi mei

2:30b.1SA.002.030propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles

2:31b.1SA.002.031ecce dies veniunt et praecidam brachium tuum et brachium domus patris tui ut non sit senex in domo tua

2:32b.1SA.002.032et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israhel et non erit senex in domo tua omnibus diebus

2:33b.1SA.002.033verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo sed ut deficiant oculi tui et tabescat anima tua et pars magna domus tuae morietur cum ad virilem aetatem venerit

2:34b.1SA.002.034hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis Ofni et Finees in die uno morientur ambo

2:35b.1SA.002.035et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui iuxta cor meum et animam meam faciat et aedificabo ei domum fidelem et ambulabit coram christo meo cunctis diebus

2:36b.1SA.002.036futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis dicatque dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem ut comedam buccellam panis

3

3:1b.1SA.003.001puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta

3:2b.1SA.003.002factum est ergo in die quadam Heli iacebat in loco suo et oculi eius caligaverant nec poterat videre

3:3b.1SA.003.003lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei

3:4b.1SA.003.004et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait ecce ego

3:5b.1SA.003.005et cucurrit ad Heli et dixit ecce ego vocasti enim me qui dixit non vocavi revertere dormi et abiit et dormivit

3:6b.1SA.003.006et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui respondit non vocavi te fili mi revertere et dormi

3:7b.1SA.003.007porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo Domini

3:8b.1SA.003.008et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui consurgens abiit ad Heli

3:9b.1SA.003.009et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo

3:10b.1SA.003.010et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus

3:11b.1SA.003.011et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego facio verbum in Israhel quod quicumque audierit tinnient ambae aures eius

3:12b.1SA.003.012in die illo suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum super domum eius incipiam et conplebo

3:13b.1SA.003.013praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos

3:14b.1SA.003.014idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum

3:15b.1SA.003.015dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli

3:16b.1SA.003.016vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens ait praesto sum

3:17b.1SA.003.017et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me haec faciat tibi Deus et haec addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibi

3:18b.1SA.003.018indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat

3:19b.1SA.003.019crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram

3:20b.1SA.003.020et cognovit universus Israhel a Dan usque Bersabee quod fidelis Samuhel propheta esset Domini

3:21b.1SA.003.021et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo iuxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli

4

4:1b.1SA.004.001egressus est namque Israhel obviam Philisthim in proelium et castrametatus est iuxta lapidem Adiutorii porro Philisthim venerunt in Afec

4:2b.1SA.004.002et instruxerunt aciem contra Israhel inito autem certamine terga vertit Israhel Philistheis et caesa sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum

4:3b.1SA.004.003et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu de Israhel quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum

4:4b.1SA.004.004misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca foederis Domini Ofni et Finees

4:5b.1SA.004.005cumque venisset arca foederis Domini in castra vociferatus est omnis Israhel clamore grandi et personuit terra

4:6b.1SA.004.006et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque quaenam haec est vox clamoris magni in castris Hebraeorum et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra

4:7b.1SA.004.007timueruntque Philisthim dicentes venit Deus in castra et ingemuerunt

4:8b.1SA.004.008vae nobis non enim fuit tanta exultatio heri et nudius tertius vae nobis quis nos servabit de manu deorum sublimium istorum hii sunt dii qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto

4:9b.1SA.004.009confortamini et estote viri Philisthim ne serviatis Hebraeis sicut illi servierunt vobis confortamini et bellate

4:10b.1SA.004.010pugnaverunt ergo Philisthim et caesus est Israhel et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis et ceciderunt de Israhel triginta milia peditum

4:11b.1SA.004.011et arca Dei capta est duoque filii Heli mortui sunt Ofni et Finees

4:12b.1SA.004.012currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et conspersus pulvere caput

4:13b.1SA.004.013cumque ille venisset Heli sedebat super sellam contra viam aspectans erat enim cor eius pavens pro arca Domini vir autem ille postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis civitas

4:14b.1SA.004.014et audivit Heli sonitum clamoris dixitque quis est hic sonitus tumultus huius at ille festinavit et venit et adnuntiavit Heli

4:15b.1SA.004.015Heli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi eius caligaverant et videre non poterat

4:16b.1SA.004.016et dixit ad Heli ego sum qui veni de proelio et ego qui de acie fugi hodie cui ille ait quid actum est fili mi

4:17b.1SA.004.017respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israhel coram Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est

4:18b.1SA.004.018cumque ille nominasset arcam Dei cecidit de sella retrorsum iuxta ostium et fractis cervicibus mortuus est senex enim erat vir et grandevus et ipse iudicavit Israhel quadraginta annis

4:19b.1SA.004.019nurus autem eius uxor Finees praegnans erat vicinaque partui et audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus incurvavit se et peperit inruerant enim in eam dolores subiti

4:20b.1SA.004.020in ipso autem momento mortis eius dixerunt ei quae stabant circa eam ne timeas quia filium peperisti quae non respondit eis neque animadvertit

4:21b.1SA.004.021et vocavit puerum Hicabod dicens translata est gloria de Israhel quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo

4:22b.1SA.004.022et ait translata est gloria ab Israhel eo quod capta esset arca Dei

5

5:1b.1SA.005.001Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a lapide Adiutorii in Azotum

5:2b.1SA.005.002tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon

5:3b.1SA.005.003cumque surrexissent diluculo Azotii altera die ecce Dagon iacebat pronus in terram ante arcam Domini et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco suo

5:4b.1SA.005.004rursumque mane die alio consurgentes invenerunt Dagon iacentem super faciem suam in terram coram arca Domini caput autem Dagon et duae palmae manuum eius abscisae erant super limen

5:5b.1SA.005.005porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes qui ingrediuntur templum eius super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem

5:6b.1SA.005.006adgravata autem est manus Domini super Azotios et demolitus est eos et percussit in secretiori parte natium Azotum et fines eius

5:7b.1SA.005.007videntes autem viri azotii huiuscemodi plagam dixerunt non maneat arca Dei Israhel apud nos quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum nostrum

5:8b.1SA.005.008et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se et dixerunt quid faciemus de arca Dei Israhel responderuntque Getthei circumducatur arca Dei Israhel et circumduxerunt arcam Dei Israhel

5:9b.1SA.005.009illis autem circumducentibus eam fiebat manus Dei per singulas civitates interfectionis magnae nimis et percutiebat viros uniuscuiusque urbis a parvo usque ad maiorem et conputrescebant prominentes extales eorum

5:10b.1SA.005.010miserunt ergo arcam Dei in Accaron cumque venisset arca Dei in Accaron exclamaverunt Accaronitae dicentes adduxerunt ad nos arcam Dei Israhel ut interficiat nos et populum nostrum

5:11b.1SA.005.011miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum qui dixerunt dimittite arcam Dei Israhel et revertatur in locum suum et non interficiat nos cum populo nostro

5:12b.1SA.005.012fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus et gravissima valde manus Dei viri quoque qui mortui non fuerant percutiebantur in secretiori parte natium et ascendebat ululatus uniuscuiusque civitatis in caelum

6

6:1b.1SA.006.001fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus

6:2b.1SA.006.002et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes quid faciemus de arca Dei indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum qui dixerunt

6:3b.1SA.006.003si remittitis arcam Dei Israhel nolite dimittere eam vacuam sed quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus eius a vobis

6:4b.1SA.006.004qui dixerunt quid est quod pro delicto reddere debeamus ei responderuntque illi

6:5b.1SA.006.005iuxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos aureos facietis et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris facietisque similitudines anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram et dabitis Deo Israhel gloriam si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra

6:6b.1SA.006.006quare gravatis corda vestra sicut adgravavit Aegyptus et Pharao cor suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt

6:7b.1SA.006.007nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas quibus non est inpositum iugum iungite in plaustro et recludite vitulos earum domi

6:8b.1SA.006.008tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et vasa aurea quae exsolvistis ei pro delicto ponetis in capsella ad latus eius et dimittite eam ut vadat

6:9b.1SA.006.009et aspicietis et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames ipse fecit nobis malum hoc grande sin autem minime sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos sed casu accidit

6:10b.1SA.006.010fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas quae lactabant vitulos iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum concluserunt domi

6:11b.1SA.006.011et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam quae habebat mures aureos et similitudinem anorum

6:12b.1SA.006.012ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram sed et satrapae Philisthinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames

6:13b.1SA.006.013porro Bethsamitae metebant triticum in valle et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent

6:14b.1SA.006.014et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit ibi erat autem ibi lapis magnus et conciderunt ligna plaustri vaccasque inposuerunt super ea holocaustum Domino

6:15b.1SA.006.015Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam quae erat iuxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem grandem viri autem bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino

6:16b.1SA.006.016et quinque satrapae Philisthinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa

6:17b.1SA.006.017hii sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthim pro delicto Domino Azotus unum Gaza unum Ascalon unum Geth unum Accaron unum

6:18b.1SA.006.018et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque provinciarum ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro et usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini quae erat usque in illa die in agro Iosue Bethsamitis

6:19b.1SA.006.019percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta milia plebis luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna

6:20b.1SA.006.020et dixerunt viri bethsamitae quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti huius et ad quem ascendet a nobis

6:21b.1SA.006.021miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes reduxerunt Philisthim arcam Domini descendite et ducite eam ad vos

7

7:1b.1SA.007.001venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini

7:2b.1SA.007.002et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim multiplicati sunt dies erat quippe iam annus vicesimus et requievit omnis domus Israhel post Dominum

7:3b.1SA.007.003ait autem Samuhel ad universam domum Israhel dicens si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet vos de manu Philisthim

7:4b.1SA.007.004abstulerunt ergo filii Israhel Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli

7:5b.1SA.007.005dixit autem Samuhel congregate universum Israhel in Masphat ut orem pro vobis Dominum

7:6b.1SA.007.006et convenerunt in Masphat hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi peccavimus Domino iudicavitque Samuhel filios Israhel in Masphat

7:7b.1SA.007.007et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israhel in Masphat et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israhel quod cum audissent filii Israhel timuerunt a facie Philisthinorum

7:8b.1SA.007.008dixeruntque ad Samuhel ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum ut salvet nos de manu Philisthinorum

7:9b.1SA.007.009tulit autem Samuhel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro Israhel et exaudivit eum Dominus

7:10b.1SA.007.010factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire proelium contra Israhel intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos et caesi sunt a filiis Israhel

7:11b.1SA.007.011egressique viri Israhel de Masphat persecuti sunt Philistheos et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar

7:12b.1SA.007.012tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et inter Sen et vocavit nomen eius lapis Adiutorii dixitque hucusque auxiliatus est nobis Dominus

7:13b.1SA.007.013et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israhel facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis diebus Samuhel

7:14b.1SA.007.014et redditae sunt urbes quas tulerant Philisthim ab Israhel Israheli ab Accaron usque Geth et terminos suos liberavit Israhel de manu Philisthinorum eratque pax inter Israhel et Amorreum

7:15b.1SA.007.015iudicabat quoque Samuhel Israhel cunctis diebus vitae suae

7:16b.1SA.007.016et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgal et Masphat et iudicabat Israhelem in supradictis locis

7:17b.1SA.007.017revertebaturque in Ramatha ibi enim erat domus eius et ibi iudicabat Israhelem aedificavit etiam ibi altare Domino

8

8:1b.1SA.008.001factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos iudices Israhel

8:2b.1SA.008.002fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia iudicum in Bersabee

8:3b.1SA.008.003et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium

8:4b.1SA.008.004congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad Samuhel in Ramatha

8:5b.1SA.008.005dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae habent nationes

8:6b.1SA.008.006displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum

8:7b.1SA.008.007dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos

8:8b.1SA.008.008iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi

8:9b.1SA.008.009nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis qui regnaturus est super eos

8:10b.1SA.008.010dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem

8:11b.1SA.008.011et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum

8:12b.1SA.008.012et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum

8:13b.1SA.008.013filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas

8:14b.1SA.008.014agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis

8:15b.1SA.008.015sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut det eunuchis et famulis suis

8:16b.1SA.008.016servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo

8:17b.1SA.008.017greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi

8:18b.1SA.008.018et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa

8:19b.1SA.008.019noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos

8:20b.1SA.008.020et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis

8:21b.1SA.008.021et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini

8:22b.1SA.008.022dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat unusquisque in civitatem suam

9

9:1b.1SA.009.001et erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abihel filii Seror filii Bechoreth filii Afia filii viri Iemini fortis robore

9:2b.1SA.009.002et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus et non erat vir de filiis Israhel melior illo ab umero et sursum eminebat super omnem populum

9:3b.1SA.009.003perierant autem asinae Cis patris Saul et dixit Cis ad Saul filium suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas qui cum transissent per montem Ephraim

9:4b.1SA.009.004et per terram Salisa et non invenissent transierunt etiam per terram Salim et non erant sed et per terram Iemini et minime reppererunt

9:5b.1SA.009.005cum autem venissent in terram Suph dixit Saul ad puerum suum qui erat cum eo veni et revertamur ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis

9:6b.1SA.009.006qui ait ei ecce est vir Dei in civitate hac vir nobilis omne quod loquitur absque ambiguitate venit nunc ergo eamus illuc si forte indicet nobis de via nostra propter quam venimus

9:7b.1SA.009.007dixitque Saul ad puerum suum ecce ibimus quid feremus ad virum panis defecit in sitarciis nostris et sportulam non habemus ut demus homini Dei nec quicquam aliud

9:8b.1SA.009.008rursum puer respondit Sauli et ait ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti demus homini Dei ut indicet nobis viam nostram

9:9b.1SA.009.009olim in Israhel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns

9:10b.1SA.009.010et dixit Saul ad puerum suum optimus sermo tuus veni eamus et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei

9:11b.1SA.009.011cumque ascenderent clivum civitatis invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam et dixerunt eis num hic est videns

9:12b.1SA.009.012quae respondentes dixerunt illis hic est ecce ante te festina nunc hodie enim venit in civitate quia sacrificium est hodie populo in excelso

9:13b.1SA.009.013ingredientes urbem statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum neque enim comesurus est populus donec ille veniat quia ipse benedicit hostiae et deinceps comedunt qui vocati sunt nunc ergo conscendite quia hodie repperietis eum

9:14b.1SA.009.014et ascenderunt in civitatem cumque illi ambularent in medio urbis apparuit Samuhel egrediens obviam eis ut ascenderet in excelsum

9:15b.1SA.009.015Dominus autem revelaverat auriculam Samuhel ante unam diem quam veniret Saul dicens

9:16b.1SA.009.016hac ipsa quae nunc est hora cras mittam ad te virum de terra Beniamin et ungues eum ducem super populum meum Israhel et salvabit populum meum de manu Philisthinorum quia respexi populum meum venit enim clamor eorum ad me

9:17b.1SA.009.017cumque aspexisset Samuhel Saulem Dominus ait ei ecce vir quem dixeram tibi iste dominabitur populo meo

9:18b.1SA.009.018accessit autem Saul ad Samuhelem in medio portae et ait indica oro mihi ubi est domus videntis

9:19b.1SA.009.019et respondit Samuhel Sauli dicens ego sum videns ascende ante me in excelsum ut comedatis mecum hodie et dimittam te mane et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi

9:20b.1SA.009.020et de asinis quas perdidisti nudius tertius ne sollicitus sis quia inventae sunt et cuius erunt optima quaeque Israhel nonne tibi et omni domui patris tui

9:21b.1SA.009.021respondens autem Saul ait numquid non filius Iemini ego sum de minima tribu Israhel et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin quare ergo locutus es mihi sermonem istum

9:22b.1SA.009.022adsumens itaque Samuhel Saulem et puerum eius introduxit eos in triclinium et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati erant enim quasi triginta viri

9:23b.1SA.009.023dixitque Samuhel coco da partem quam dedi tibi et praecepi ut reponeres seorsum apud te

9:24b.1SA.009.024levavit autem cocus armum et posuit ante Saul dixitque Samuhel ecce quod remansit pone ante te et comede quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi et comedit Saul cum Samuhel in die illa

9:25b.1SA.009.025et descenderunt de excelso in oppidum et locutus est cum Saul in solario

9:26b.1SA.009.026cumque mane surrexissent et iam dilucesceret vocavit Samuhel Saul in solarium dicens surge ut dimittam te et surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuhel

9:27b.1SA.009.027cumque descenderent in extrema parte civitatis Samuhel dixit ad Saul dic puero ut antecedat nos et transeat tu autem subsiste paulisper ut indicem tibi verbum Domini

10

10:1b.1SA.010.001tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem

10:2b.1SA.010.002cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventae sunt asinae ad quas ieras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit quid faciam de filio meo

10:3b.1SA.010.003cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel unus portans tres hedos et alius tres tortas panis et alius portans lagoenam vini

10:4b.1SA.010.004cumque te salutaverint dabunt tibi duos panes et accipies de manu eorum

10:5b.1SA.010.005post haec venies in collem Domini ubi est statio Philisthinorum et cum ingressus fueris ibi urbem obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes

10:6b.1SA.010.006et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium

10:7b.1SA.010.007quando ergo evenerint signa haec omnia tibi fac quaecumque invenerit manus tua quia Dominus tecum est

10:8b.1SA.010.008et descendes ante me in Galgala ego quippe descendam ad te ut offeras oblationem et immoles victimas pacificas septem diebus expectabis donec veniam ad te et ostendam tibi quae facias

10:9b.1SA.010.009itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele inmutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia signa haec in die illa

10:10b.1SA.010.010veneruntque ad praedictum collem et ecce cuneus prophetarum obvius ei et insilivit super eum spiritus Dei et prophetavit in medio eorum

10:11b.1SA.010.011videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius tertius quod esset cum prophetis et prophetaret dixerunt ad invicem quaenam res accidit filio Cis num et Saul in prophetis

10:12b.1SA.010.012responditque alius ad alterum dicens et quis pater eorum propterea versum est in proverbium num et Saul inter prophetas

10:13b.1SA.010.013cessavit autem prophetare et venit ad excelsum

10:14b.1SA.010.014dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius quo abistis qui responderunt quaerere asinas quas cum non repperissemus venimus ad Samuhelem

10:15b.1SA.010.015et dixit ei patruus suus indica mihi quid dixerit tibi Samuhel

10:16b.1SA.010.016et ait Saul ad patruum suum indicavit nobis quia inventae essent asinae de sermone autem regni non indicavit ei quem locutus illi fuerat Samuhel

10:17b.1SA.010.017et convocavit Samuhel populum ad Dominum in Maspha

10:18b.1SA.010.018et ait ad filios Israhel haec dicit Dominus Deus Israhel ego eduxi Israhel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et de manu omnium regum qui adfligebant vos

10:19b.1SA.010.019vos autem hodie proiecistis Deum vestrum qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris et dixistis nequaquam sed regem constitue super nos nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias

10:20b.1SA.010.020et adplicuit Samuhel omnes tribus Israhel et cecidit sors tribus Beniamin

10:21b.1SA.010.021et adplicuit tribum Beniamin et cognationes eius et cecidit cognatio Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis quaesierunt ergo eum et non est inventus

10:22b.1SA.010.022et consuluerunt post haec Dominum utrumnam venturus esset illuc responditque Dominus ecce absconditus est domi

10:23b.1SA.010.023cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum

10:24b.1SA.010.024et ait Samuhel ad omnem populum certe videtis quem elegit Dominus quoniam non sit similis ei in omni populo et clamavit cunctus populus et ait vivat rex

10:25b.1SA.010.025locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum singulos in domum suam

10:26b.1SA.010.026sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda

10:27b.1SA.010.027filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire

11

11:1b.1SA.011.001ascendit autem Naas Ammonites et pugnare coepit adversus Iabesgalaad dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas habeto nos foederatos et serviemus tibi

11:2b.1SA.011.002et respondit ad eos Naas Ammonites in hoc feriam vobiscum foedus ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos obprobrium in universo Israhel

11:3b.1SA.011.003et dixerunt ad eum seniores Iabes concede nobis septem dies ut mittamus nuntios in universos terminos Israhel et si non fuerit qui defendat nos egrediemur ad te

11:4b.1SA.011.004venerunt ergo nuntii in Gabaath Saulis et locuti sunt verba audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit

11:5b.1SA.011.005et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait quid habet populus quod plorat et narraverunt ei verba virorum Iabes

11:6b.1SA.011.006et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba haec et iratus est furor eius nimis

11:7b.1SA.011.007et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in omnes terminos Israhel per manum nuntiorum dicens quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus eius invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus

11:8b.1SA.011.008et recensuit eos in Bezec fueruntque filiorum Israhel trecenta milia virorum autem Iuda triginta milia

11:9b.1SA.011.009et dixerunt nuntiis qui venerant sic dicetis viris qui sunt in Iabesgalaad cras erit vobis salus cum incaluerit sol venerunt ergo nuntii et adnuntiaverunt viris Iabes qui laetati sunt

11:10b.1SA.011.010et dixerunt mane exibimus ad vos et facietis nobis omne quod placuerit vobis

11:11b.1SA.011.011et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter

11:12b.1SA.011.012et ait populus ad Samuhel quis est iste qui dixit Saul non regnabit super nos date viros et interficiemus eos

11:13b.1SA.011.013et ait Saul non occidetur quisquam in die hac quia hodie fecit Dominus salutem in Israhel

11:14b.1SA.011.014dixit autem Samuhel ad populum venite et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum

11:15b.1SA.011.015et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israhel nimis

12

12:1b.1SA.012.001dixit autem Samuhel ad universum Israhel ecce audivi vocem vestram iuxta omnia quae locuti estis ad me et constitui super vos regem

12:2b.1SA.012.002et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce praesto sum

12:3b.1SA.012.003loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis

12:4b.1SA.012.004et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam

12:5b.1SA.012.005dixitque ad eos testis Dominus adversus vos et testis christus eius in die hac quia non inveneritis in manu mea quippiam et dixerunt testis

12:6b.1SA.012.006et ait Samuhel ad populum Dominus qui fecit Mosen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Aegypti

12:7b.1SA.012.007nunc ergo state ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris

12:8b.1SA.012.008quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum et clamaverunt patres vestri ad Dominum et misit Dominus Mosen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et conlocavit eos in loco hoc

12:9b.1SA.012.009qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eos

12:10b.1SA.012.010postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi

12:11b.1SA.012.011et misit Dominus Hierobaal et Bedan et Ieptha et Samuhel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis confidenter

12:12b.1SA.012.012videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobis

12:13b.1SA.012.013nunc ergo praesto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regem

12:14b.1SA.012.014si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrum

12:15b.1SA.012.015si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros

12:16b.1SA.012.016sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro

12:17b.1SA.012.017numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem

12:18b.1SA.012.018et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illa

12:19b.1SA.012.019et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem dixitque universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim universis peccatis nostris malum ut peteremus nobis regem

12:20b.1SA.012.020dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro

12:21b.1SA.012.021et nolite declinare post vana quae non proderunt vobis neque eruent vos quia vana sunt

12:22b.1SA.012.022et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum quia iuravit Dominus facere vos sibi populum

12:23b.1SA.012.023absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam

12:24b.1SA.012.024igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro vidistis enim magnifica quae in vobis gesserit

12:25b.1SA.012.025quod si perseveraveritis in malitia et vos et rex vester pariter peribitis

13

13:1b.1SA.013.001filius unius anni Saul cum regnare coepisset duobus autem annis regnavit super Israhel

13:2b.1SA.013.002et elegit sibi Saul tria milia de Israhel et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum Ionathan in Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua

13:3b.1SA.013.003et percussit Ionathan stationem Philisthim quae erat in Gabaa quod cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni terra dicens audiant Hebraei

13:4b.1SA.013.004et universus Israhel audivit huiuscemodi famam percussit Saul stationem Philisthinorum et erexit se Israhel adversum Philisthim clamavit ergo populus post Saul in Galgala

13:5b.1SA.013.005et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israhel triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus sicut harena quae est in litore maris plurima et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven

13:6b.1SA.013.006quod cum vidissent viri Israhel se in arto sitos adflictus est enim populus absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternis

13:7b.1SA.013.007Hebraei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad cumque adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus est qui sequebatur eum

13:8b.1SA.013.008et expectavit septem diebus iuxta placitum Samuhel et non venit Samuhel in Galgala dilapsusque est populus ab eo

13:9b.1SA.013.009ait ergo Saul adferte mihi holocaustum et pacifica et obtulit holocaustum

13:10b.1SA.013.010cumque conplesset offerens holocaustum ecce Samuhel veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum

13:11b.1SA.013.011locutusque est ad eum Samuhel quid fecisti respondit Saul quia vidi quod dilaberetur populus a me et tu non veneras iuxta placitos dies porro Philisthim congregati fuerant in Machmas

13:12b.1SA.013.012dixi nunc descendent Philisthim ad me in Galgala et faciem Domini non placavi necessitate conpulsus obtuli holocaustum

13:13b.1SA.013.013dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi quod si non fecisses iam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israhel in sempiternum

13:14b.1SA.013.014sed nequaquam regnum tuum ultra consurget quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris quae praecepit Dominus

13:15b.1SA.013.015surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos viros

13:16b.1SA.013.016et Saul et Ionathan filius eius populusque qui inventus fuerat cum eis erat in Gabaa Beniamin porro Philisthim consederant in Machmas

13:17b.1SA.013.017et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthim tres cunei unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Saul

13:18b.1SA.013.018porro alius ingrediebatur per viam Bethoron tertius autem verterat se ad iter termini inminentis valli Seboim contra desertum

13:19b.1SA.013.019porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israhel caverant enim Philisthim ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam

13:20b.1SA.013.020descendebat ergo omnis Israhel ad Philisthim ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et sarculum

13:21b.1SA.013.021retunsae itaque erant acies vomerum et ligonum et tridentum et securium usque ad stimulum corrigendum

13:22b.1SA.013.022cumque venisset dies proelii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et cum Ionathan excepto Saul et Ionathan filio eius

13:23b.1SA.013.023egressa est autem statio Philisthim ut transcenderet in Machmas

14

14:1b.1SA.014.001et accidit quadam die ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum veni et transeamus ad stationem Philisthim quae est trans locum illum patri autem suo hoc ipsum non indicavit

14:2b.1SA.014.002porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato quae erat in Magron et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum

14:3b.1SA.014.003et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod sed et populus ignorabat quod isset Ionathan

14:4b.1SA.014.004erant autem inter ascensus per quos nitebatur Ionathan transire ad stationem Philisthinorum eminentes petrae ex utraque parte et quasi in modum dentium scopuli hinc inde praerupti nomen uni Boses et nomen alteri Sene

14:5b.1SA.014.005unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaa

14:6b.1SA.014.006dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis

14:7b.1SA.014.007dixitque ei armiger suus fac omnia quae placent animo tuo perge quo cupis ero tecum ubicumque volueris

14:8b.1SA.014.008et ait Ionathan ecce nos transimus ad viros istos cumque apparuerimus eis

14:9b.1SA.014.009si taliter locuti fuerint ad nos manete donec veniamus ad vos stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos

14:10b.1SA.014.010si autem dixerint ascendite ad nos ascendamus quia tradidit eos Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum

14:11b.1SA.014.011apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum dixeruntque Philisthim en Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant

14:12b.1SA.014.012et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius dixeruntque ascendite ad nos et ostendimus vobis rem et ait Ionathan ad armigerum suum ascendamus sequere me tradidit enim eos Dominus in manu Israhel

14:13b.1SA.014.013ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et armiger eius post eum itaque alii cadebant ante Ionathan alios armiger eius interficiebat sequens eum

14:14b.1SA.014.014et facta est plaga prima quam percussit Ionathan et armiger eius quasi viginti virorum in media parte iugeri quam par boum in die arare consuevit

14:15b.1SA.014.015et factum est miraculum in castris per agros sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad praedandum obstipuit et conturbata est terra et accidit quasi miraculum a Deo

14:16b.1SA.014.016et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Beniamin et ecce multitudo prostrata et huc illucque diffugiens

14:17b.1SA.014.017et ait Saul populo qui erat cum eo requirite et videte quis abierit ex nobis cumque requisissent reppertum est non adesse Ionathan et armigerum eius

14:18b.1SA.014.018et ait Saul ad Ahiam adplica arcam Dei erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israhel

14:19b.1SA.014.019cumque loqueretur Saul ad sacerdotem tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum crescebatque paulatim et clarius reboabat et ait Saul ad sacerdotem contrahe manum tuam

14:20b.1SA.014.020conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo et venerunt usque ad locum certaminis et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum et caedes magna nimis

14:21b.1SA.014.021sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthim heri et nudius tertius ascenderantque cum eis in castris reversi sunt ut essent cum Israhele qui erant cum Saul et Ionathan

14:22b.1SA.014.022omnes quoque Israhelitae qui se absconderant in monte Ephraim audientes quod fugissent Philisthim sociaverunt se cum suis in proelio

14:23b.1SA.014.023et salvavit Dominus in die illa Israhel pugna autem pervenit usque Bethaven

14:24b.1SA.014.024et vir Israhel sociatus sibi est in die illa adiuravit autem Saul populum dicens maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam donec ulciscar de inimicis meis et non manducavit universus populus panem

14:25b.1SA.014.025omneque terrae vulgus venit in saltum in quo erat mel super faciem agri

14:26b.1SA.014.026ingressus est itaque populus saltum et apparuit fluens mel nullusque adplicuit manum ad os suum timebat enim populus iuramentum

14:27b.1SA.014.027porro Ionathan non audierat cum adiuraret pater eius populum extenditque summitatem virgae quam habebat in manu et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum et inluminati sunt oculi eius

14:28b.1SA.014.028respondensque unus de populo ait iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens maledictus qui comederit panem hodie defecerat autem populus

14:29b.1SA.014.029dixitque Ionathan turbavit pater meus terram vidistis ipsi quia inluminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle isto

14:30b.1SA.014.030quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum quam repperit nonne maior facta fuisset plaga in Philisthim

14:31b.1SA.014.031percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis usque in Ahialon defatigatus est autem populus nimis

14:32b.1SA.014.032et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos et mactaverunt in terra comeditque populus cum sanguine

14:33b.1SA.014.033nuntiaverunt autem Saul dicentes quod populus peccasset Domino comedens cum sanguine qui ait praevaricati estis volvite ad me iam nunc saxum grande

14:34b.1SA.014.034et dixit Saul dispergimini in vulgus et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem et occidite super istud et vescimini et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem et occiderunt ibi

14:35b.1SA.014.035aedificavit autem Saul altare Domini tuncque primum coepit aedificare altare Domini

14:36b.1SA.014.036et dixit Saul inruamus super Philisthim nocte et vastemus eos usque dum inlucescat mane nec relinquamus de eis virum dixitque populus omne quod bonum videtur in oculis tuis fac et ait sacerdos accedamus huc ad Deum

14:37b.1SA.014.037et consuluit Saul Deum num persequar Philisthim si trades eos in manu Israhel et non respondit ei in die illa

14:38b.1SA.014.038dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie

14:39b.1SA.014.039vivit Dominus salvator Israhel quia si per Ionathan filium meum factum est absque retractatione morietur ad quod nullus contradixit ei de omni populo

14:40b.1SA.014.040et ait ad universum Israhel separamini vos in partem unam et ego cum Ionathan filio meo ero in parte una respondit populus ad Saul quod bonum videtur in oculis tuis fac

14:41b.1SA.014.041et dixit Saul ad Dominum Deum Israhel da indicium et deprehensus est Ionathan et Saul populus autem exivit

14:42b.1SA.014.042et ait Saul mittite sortem inter me et inter Ionathan filium meum et captus est Ionathan

14:43b.1SA.014.043dixit autem Saul ad Ionathan indica mihi quid feceris et indicavit ei Ionathan et ait gustans gustavi in summitate virgae quae erat in manu mea paululum mellis et ecce ego morior

14:44b.1SA.014.044et ait Saul haec faciat mihi Deus et haec addat quia morte morieris Ionathan

14:45b.1SA.014.045dixitque populus ad Saul ergone Ionathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israhel hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite eius in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Ionathan ut non moreretur

14:46b.1SA.014.046recessitque Saul nec persecutus est Philisthim porro Philisthim abierunt in loca sua

14:47b.1SA.014.047at Saul confirmato regno super Israhel pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Suba et Philistheos et quocumque se verterat superabat

14:48b.1SA.014.048congregatoque exercitu percussit Amalech et eruit Israhel de manu vastatorum eius

14:49b.1SA.014.049fuerunt autem filii Saul Ionathan et Iesui et Melchisua nomina duarum filiarum eius nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol

14:50b.1SA.014.050et nomen uxoris Saul Ahinoem filia Ahimaas et nomina principum militiae eius Abner filius Ner patruelis Saul

14:51b.1SA.014.051Cis fuerat pater Saul et Ner pater Abner filius Abihel

14:52b.1SA.014.052erat autem bellum potens adversum Philistheos omnibus diebus Saul nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad proelium sociabat eum sibi

15

15:1b.1SA.015.001et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum eius Israhel nunc ergo audi vocem Domini

15:2b.1SA.015.002haec dicit Dominus exercituum recensui quaecumque fecit Amalech Israheli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Aegypto

15:3b.1SA.015.003nunc igitur vade et percute Amalech et demolire universa eius non parcas ei sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactantem bovem et ovem camelum et asinum

15:4b.1SA.015.004praecepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos ducenta milia peditum et decem milia virorum Iuda

15:5b.1SA.015.005cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit insidias in torrente

15:6b.1SA.015.006dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab Amalech ne forte involvam te cum eo tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israhel cum ascenderent de Aegypto et recessit Cineus de medio Amalech

15:7b.1SA.015.007percussitque Saul Amalech ab Evila donec venias Sur quae est e regione Aegypti

15:8b.1SA.015.008et adprehendit Agag regem Amalech vivum omne autem vulgus interfecit in ore gladii

15:9b.1SA.015.009et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum et vestibus et arietibus et universis quae pulchra erant nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile fuit et reprobum hoc demoliti sunt

15:10b.1SA.015.010factum est autem verbum Domini ad Samuhel dicens

15:11b.1SA.015.011paenitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte

15:12b.1SA.015.012cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane nuntiatum est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum et erexisset sibi fornicem triumphalem et reversus transisset descendissetque in Galgala venit ergo Samuhel ad Saul et

15:13b.1SA.015.013dixit ei Saul benedictus tu Domino implevi verbum Domini

15:14b.1SA.015.014dixitque Samuhel et quae est haec vox gregum quae resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio

15:15b.1SA.015.015et ait Saul de Amalech adduxerunt ea pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo reliqua vero occidimus

15:16b.1SA.015.016dixit autem Samuhel ad Saul sine me et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me nocte dixitque ei loquere

15:17b.1SA.015.017et ait Samuhel nonne cum parvulus esses in oculis tuis caput in tribubus Israhel factus es unxitque te Dominus regem super Israhel

15:18b.1SA.015.018et misit te Dominus in via et ait vade et interfice peccatores Amalech et pugnabis contra eos usque ad internicionem eorum

15:19b.1SA.015.019quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad praedam es et fecisti malum in oculis Domini

15:20b.1SA.015.020et ait Saul ad Samuhelem immo audivi vocem Domini et ambulavi in via per quam misit me Dominus et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfeci

15:21b.1SA.015.021tulit autem populus de praeda oves et boves primitias eorum quae caesa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis

15:22b.1SA.015.022et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini melior est enim oboedientia quam victimae et auscultare magis quam offerre adipem arietum

15:23b.1SA.015.023quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatriae nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te ne sis rex

15:24b.1SA.015.024dixitque Saul ad Samuhel peccavi quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum

15:25b.1SA.015.025sed nunc porta quaeso peccatum meum et revertere mecum ut adorem Dominum

15:26b.1SA.015.026et ait Samuhel ad Saul non revertar tecum quia proiecisti sermonem Domini et proiecit te Dominus ne sis rex super Israhel

15:27b.1SA.015.027et conversus est Samuhel ut abiret ille autem adprehendit summitatem pallii eius quae et scissa est

15:28b.1SA.015.028et ait ad eum Samuhel scidit Dominus regnum Israhel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te

15:29b.1SA.015.029porro Triumphator in Israhel non parcet et paenitudine non flectetur neque enim homo est ut agat paenitentiam

15:30b.1SA.015.030at ille ait peccavi sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israhel et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum

15:31b.1SA.015.031reversus ergo Samuhel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum

15:32b.1SA.015.032dixitque Samuhel adducite ad me Agag regem Amalech et oblatus est ei Agag pinguissimus et dixit Agag sicine separat amara mors

15:33b.1SA.015.033et ait Samuhel sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua et in frusta concidit Samuhel Agag coram Domino in Galgalis

15:34b.1SA.015.034abiit autem Samuhel in Ramatha Saul vero ascendit in domum suam in Gabaath

15:35b.1SA.015.035et non vidit Samuhel ultra Saul usque ad diem mortis suae verumtamen lugebat Samuhel Saul quoniam Dominum paenitebat quod constituisset regem Saul super Israhel

16

16:1b.1SA.016.001dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem

16:2b.1SA.016.002et ait Samuhel quomodo vadam audiet enim Saul et interficiet me et ait Dominus vitulum de armento tolles in manu tua et dices ad immolandum Domino veni

16:3b.1SA.016.003et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid facias et ungues quemcumque monstravero tibi

16:4b.1SA.016.004fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque pacificus ingressus tuus

16:5b.1SA.016.005et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium

16:6b.1SA.016.006cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram Domino est christus eius

16:7b.1SA.016.007et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur cor

16:8b.1SA.016.008et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuhel qui dixit nec hunc elegit Dominus

16:9b.1SA.016.009adduxit autem Isai Samma de quo ait etiam hunc non elegit Dominus

16:10b.1SA.016.010adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel et ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis

16:11b.1SA.016.011dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit

16:12b.1SA.016.012misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim

16:13b.1SA.016.013tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha

16:14b.1SA.016.014spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino

16:15b.1SA.016.015dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus exagitat te

16:16b.1SA.016.016iubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt quaerant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras

16:17b.1SA.016.017et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me

16:18b.1SA.016.018et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo

16:19b.1SA.016.019misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis

16:20b.1SA.016.020tulitque Isai asinum plenum panibus et lagoenam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul

16:21b.1SA.016.021et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est eius armiger

16:22b.1SA.016.022misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis

16:23b.1SA.016.023igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus

17

17:1b.1SA.017.001congregantes vero Philisthim agmina sua in proelium convenerunt in Soccho Iudae et castrametati sunt inter Soccho et Azeca in finibus Dommim

17:2b.1SA.017.002porro Saul et viri Israhel congregati venerunt in valle Terebinthi et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim

17:3b.1SA.017.003et Philisthim stabant super montem ex hac parte et Israhel stabat super montem ex altera parte vallisque erat inter eos

17:4b.1SA.017.004et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmo

17:5b.1SA.017.005et cassis aerea super caput eius et lorica hamata induebatur porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris

17:6b.1SA.017.006et ocreas aereas habebat in cruribus et clypeus aereus tegebat umeros eius

17:7b.1SA.017.007hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri et armiger eius antecedebat eum

17:8b.1SA.017.008stansque clamabat adversum falangas Israhel et dicebat eis quare venitis parati ad proelium numquid ego non sum Philistheus et vos servi Saul eligite ex vobis virum et descendat ad singulare certamen

17:9b.1SA.017.009si quiverit pugnare mecum et percusserit me erimus vobis servi si autem ego praevaluero et percussero eum vos servi eritis et servietis nobis

17:10b.1SA.017.010et aiebat Philistheus ego exprobravi agminibus Israhelis hodie date mihi virum et ineat mecum singulare certamen

17:11b.1SA.017.011audiens autem Saul et omnes viri israhelitae sermones Philisthei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis

17:12b.1SA.017.012David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est de Bethleem Iuda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros

17:13b.1SA.017.013abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium et nomina trium filiorum eius qui perrexerant ad bellum Heliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma

17:14b.1SA.017.014David autem erat minimus tribus ergo maioribus secutis Saulem

17:15b.1SA.017.015abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethleem

17:16b.1SA.017.016procedebat vero Philistheus mane et vespere et stabat quadraginta diebus

17:17b.1SA.017.017dixit autem Isai ad David filium suum accipe fratribus tuis oephi pulentae et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos

17:18b.1SA.017.018et decem formellas casei has deferes ad tribunum et fratres tuos visitabis si recte agant et cum quibus ordinati sint disce

17:19b.1SA.017.019Saul autem et illi et omnes filii Israhel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim

17:20b.1SA.017.020surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit sicut praeceperat ei Isai et venit ad locum Magala et ad exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine

17:21b.1SA.017.021direxerat enim aciem Israhel sed et Philisthim ex adverso fuerant praeparati

17:22b.1SA.017.022derelinquens ergo David vasa quae adtulerat sub manu custodis ad sarcinas cucurrit ad locum certaminis et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos

17:23b.1SA.017.023cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit vir ille spurius ascendens Goliath nomine Philistheus de Geth ex castris Philisthinorum et loquente eo haec eadem verba audivit David

17:24b.1SA.017.024omnes autem Israhelitae cum vidissent virum fugerunt a facie eius timentes eum valde

17:25b.1SA.017.025et dixit unus quispiam de Israhel num vidisti virum hunc qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et domum patris eius faciet absque tributo in Israhel

17:26b.1SA.017.026et ait David ad viros qui stabant secum dicens quid dabitur viro qui percusserit Philistheum hunc et tulerit obprobrium de Israhel quis est enim hic Philistheus incircumcisus qui exprobravit acies Dei viventis

17:27b.1SA.017.027referebat autem ei populus eundem sermonem dicens haec dabuntur viro qui percusserit eum

17:28b.1SA.017.028quod cum audisset Heliab frater eius maior loquente eo cum aliis iratus est contra David et ait quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui quia ut videres proelium descendisti

17:29b.1SA.017.029et dixit David quid feci numquid non verbum est

17:30b.1SA.017.030et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem et respondit ei populus verbum sicut et prius

17:31b.1SA.017.031audita sunt autem verba quae locutus est David et adnuntiata in conspectu Saul

17:32b.1SA.017.032ad quem cum fuisset adductus locutus est ei non concidat cor cuiusquam in eo ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philistheum

17:33b.1SA.017.033et ait Saul ad David non vales resistere Philistheo isti nec pugnare adversum eum quia puer es hic autem vir bellator ab adulescentia sua

17:34b.1SA.017.034dixitque David ad Saul pascebat servus tuus patris sui gregem et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis

17:35b.1SA.017.035et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum et illi consurgebant adversum me et adprehendebam mentum eorum et suffocabam interficiebamque eos

17:36b.1SA.017.036nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus erit igitur et Philistheus hic incircumcisus quasi unus ex eis quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis

17:37b.1SA.017.037et ait David Dominus qui eruit me de manu leonis et de manu ursi ipse liberabit me de manu Philisthei huius dixit autem Saul ad David vade et Dominus tecum sit

17:38b.1SA.017.038et induit Saul David vestimentis suis et inposuit galeam aeream super caput eius et vestivit eum lorica

17:39b.1SA.017.039accinctus ergo David gladio eius super veste sua coepit temptare si armatus posset incedere non enim habebat consuetudinem dixitque David ad Saul non possum sic incedere quia nec usum habeo et deposuit ea

17:40b.1SA.017.040et tulit baculum suum quem semper habebat in manibus et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum et fundam manu tulit et processit adversum Philistheum

17:41b.1SA.017.041ibat autem Philistheus incedens et adpropinquans adversum David et armiger eius ante eum

17:42b.1SA.017.042cumque inspexisset Philistheus et vidisset David despexit eum erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu

17:43b.1SA.017.043et dixit Philistheus ad David numquid ego canis sum quod tu venis ad me cum baculo et maledixit Philistheus David in diis suis

17:44b.1SA.017.044dixitque ad David veni ad me et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae

17:45b.1SA.017.045dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei agminum Israhel quibus exprobrasti

17:46b.1SA.017.046hodie et dabit te Dominus in manu mea et percutiam te et auferam caput tuum a te et dabo cadaver castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae ut sciat omnis terra quia est Deus in Israhel

17:47b.1SA.017.047et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus ipsius est enim bellum et tradet vos in manus nostras

17:48b.1SA.017.048cum ergo surrexisset Philistheus et veniret et adpropinquaret contra David festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthei

17:49b.1SA.017.049et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit et percussit Philistheum in fronte et infixus est lapis in fronte eius et cecidit in faciem suam super terram

17:50b.1SA.017.050praevaluitque David adversus Philistheum in funda et in lapide percussumque Philistheum interfecit cumque gladium non haberet in manu David

17:51b.1SA.017.051cucurrit et stetit super Philistheum et tulit gladium eius et eduxit de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt

17:52b.1SA.017.052et consurgentes viri Israhel et Iuda vociferati sunt et persecuti Philistheos usque dum venirent in vallem et usque ad portas Accaron cecideruntque vulnerati de Philisthim in via Sarim usque ad Geth et usque Accaron

17:53b.1SA.017.053et revertentes filii Israhel postquam persecuti fuerant Philistheos invaserunt castra eorum

17:54b.1SA.017.054adsumens autem David caput Philisthei adtulit illud in Hierusalem arma vero eius posuit in tabernaculo suo

17:55b.1SA.017.055eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philistheum ait ad Abner principem militiae de qua stirpe descendit hic adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua rex si novi

17:56b.1SA.017.056et ait rex interroga tu cuius filius sit iste puer

17:57b.1SA.017.057cumque regressus esset David percusso Philistheo tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthei habentem in manu

17:58b.1SA.017.058et ait ad eum Saul de qua progenie es o adulescens dixitque David filius servi tui Isai Bethleemitae ego sum

18

18:1b.1SA.018.001et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Ionathan conligata est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam suam

18:2b.1SA.018.002tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui

18:3b.1SA.018.003inierunt autem Ionathan et David foedus diligebat enim eum quasi animam suam

18:4b.1SA.018.004nam expoliavit se Ionathan tunicam qua erat vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum

18:5b.1SA.018.005egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul

18:6b.1SA.018.006porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressae sunt mulieres de universis urbibus Israhel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in sistris

18:7b.1SA.018.007et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit Saul mille et David decem milia

18:8b.1SA.018.008iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum

18:9b.1SA.018.009non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps

18:10b.1SA.018.010post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam

18:11b.1SA.018.011et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a facie eius secundo

18:12b.1SA.018.012et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset

18:13b.1SA.018.013amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populi

18:14b.1SA.018.014in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo

18:15b.1SA.018.015vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et coepit cavere eum

18:16b.1SA.018.016omnis autem Israhel et Iuda diligebat David ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos

18:17b.1SA.018.017dixit autem Saul ad David ecce filia mea maior Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et proeliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum

18:18b.1SA.018.018ait autem David ad Saul quis ego sum aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israhel ut fiam gener regis

18:19b.1SA.018.019factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David data est Hadrihel Molathitae uxor

18:20b.1SA.018.020dilexit autem Michol filia Saul altera David et nuntiatum est Saul et placuit ei

18:21b.1SA.018.021dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie

18:22b.1SA.018.022et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me dicentes ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc ergo esto gener regis

18:23b.1SA.018.023et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir pauper et tenuis

18:24b.1SA.018.024et renuntiaverunt servi Saul dicentes huiuscemodi verba locutus est David

18:25b.1SA.018.025dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum

18:26b.1SA.018.026cumque renuntiassent servi eius David verba quae diximus placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis

18:27b.1SA.018.027et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit praeputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener eius dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem

18:28b.1SA.018.028et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David Michol autem filia Saul diligebat eum

18:29b.1SA.018.029et Saul magis coepit timere David factusque est Saul inimicus David cunctis diebus

18:30b.1SA.018.030et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen eius nimis

19

19:1b.1SA.019.001locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David porro Ionathan filius Saul diligebat David valde

19:2b.1SA.019.002et indicavit Ionathan David dicens quaerit Saul pater meus occidere te quapropter observa te quaeso mane et manebis clam et absconderis

19:3b.1SA.019.003ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro ubicumque fueris et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro nuntiabo tibi

19:4b.1SA.019.004locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit tibi et opera eius bona sunt tibi valde

19:5b.1SA.019.005et posuit animam suam in manu sua et percussit Philistheum et fecit Dominus salutem magnam universo Israhel vidisti et laetatus es quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpa

19:6b.1SA.019.006quod cum audisset Saul placatus voce Ionathae iuravit vivit Dominus quia non occidetur

19:7b.1SA.019.007vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba haec et introduxit Ionathan David ad Saul et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudius tertius

19:8b.1SA.019.008motum est autem rursus bellum et egressus David pugnavit adversus Philisthim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie eius

19:9b.1SA.019.009et factus est spiritus Domini malus in Saul sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam porro David psallebat in manu sua

19:10b.1SA.019.010nisusque est Saul configere lancea David in pariete et declinavit David a facie Saul lancea autem casso vulnere perlata est in parietem et David fugit et salvatus est nocte illa

19:11b.1SA.019.011misit ergo Saul satellites suos in domum David ut custodirent eum et interficeretur mane quod cum adnuntiasset David Michol uxor sua dicens nisi salvaveris te nocte hac cras morieris

19:12b.1SA.019.012deposuit eum per fenestram porro ille abiit et aufugit atque salvatus est

19:13b.1SA.019.013tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eam vestimentis

19:14b.1SA.019.014misit autem Saul apparitores qui raperent David et responsum est quod aegrotaret

19:15b.1SA.019.015rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens adferte eum ad me in lecto ut occidatur

19:16b.1SA.019.016cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum et pellis caprarum ad caput eius

19:17b.1SA.019.017dixitque Saul ad Michol quare sic inlusisti mihi et dimisisti inimicum meum ut fugeret et respondit Michol ad Saul quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te

19:18b.1SA.019.018David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuhel in Ramatha et nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul et abierunt ipse et Samuhel et morati sunt in Nahioth

19:19b.1SA.019.019nuntiatum est autem Sauli a dicentibus ecce David in Nahioth in Rama

19:20b.1SA.019.020misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare coeperunt etiam ipsi

19:21b.1SA.019.021quod cum nuntiatum esset Sauli misit alios nuntios prophetaverunt autem et illi et rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi prophetaverunt

19:22b.1SA.019.022abiit autem etiam ipse in Ramatha et venit usque ad cisternam magnam quae est in Soccho et interrogavit et dixit in quo loco sunt Samuhel et David dictumque est ei ecce in Nahioth sunt in Rama

19:23b.1SA.019.023et abiit in Nahioth in Rama et factus est etiam super eum spiritus Dei et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum veniret in Nahioth in Rama

19:24b.1SA.019.024et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis et prophetavit cum ceteris coram Samuhel et cecidit nudus tota die illa et nocte unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetas

20

20:1b.1SA.020.001fugit autem David de Nahioth quae erat in Rama veniensque locutus est coram Ionathan quid feci quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia quaerit animam meam

20:2b.1SA.020.002qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam erit istud

20:3b.1SA.020.003et iuravit rursum David et ille ait scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dicet nesciat hoc Ionathan ne forte tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit anima tua quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimur

20:4b.1SA.020.004et ait Ionathan ad David quodcumque dixerit mihi anima tua faciam tibi

20:5b.1SA.020.005dixit autem David ad Ionathan ecce kalendae sunt crastino et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae

20:6b.1SA.020.006si requisierit me pater tuus respondebis ei rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia victimae sollemnes ibi sunt universis contribulibus eius

20:7b.1SA.020.007si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus scito quia conpleta est malitia eius

20:8b.1SA.020.008fac ergo misericordiam in servum tuum quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me

20:9b.1SA.020.009et ait Ionathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut si certo cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te non adnuntiem tibi

20:10b.1SA.020.010responditque David ad Ionathan quis nuntiabit mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure

20:11b.1SA.020.011et ait Ionathan ad David veni egrediamur in agrum cumque exissent ambo in agrum

20:12b.1SA.020.012ait Ionathan ad David Domine Deus Israhel si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi fecero

20:13b.1SA.020.013haec faciat Dominus Ionathan et haec augeat si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo

20:14b.1SA.020.014et si vixero facies mihi misericordiam Domini si vero mortuus fuero

20:15b.1SA.020.015non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra

20:16b.1SA.020.016pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David et requisivit Dominus de manu inimicorum David

20:17b.1SA.020.017et addidit Ionathan deierare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam ita diligebat eum

20:18b.1SA.020.018dixitque ad eum Ionathan cras kalendae sunt et requireris

20:19b.1SA.020.019requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet et sedebis iuxta lapidem cui est nomen Ezel

20:20b.1SA.020.020et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me ad signum

20:21b.1SA.020.021mittam quoque et puerum dicens ei vade et adfer mihi sagittas

20:22b.1SA.020.022si dixero puero ecce sagittae intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic locutus fuero puero ecce sagittae ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus

20:23b.1SA.020.023de verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus inter me et te usque in sempiternum

20:24b.1SA.020.024absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendae et sedit rex ad comedendum panem

20:25b.1SA.020.025cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem quae erat iuxta parietem surrexit Ionathan et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David

20:26b.1SA.020.026et non est locutus Saul quicquam in die illa cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus

20:27b.1SA.020.027cumque inluxisset dies secunda post kalendas rursum vacuus apparuit locus David dixitque Saul ad Ionathan filium suum cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum

20:28b.1SA.020.028et respondit Ionathan Sauli rogavit me obnixe ut iret in Bethleem

20:29b.1SA.020.029et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos ob hanc causam non venit ad mensam regis

20:30b.1SA.020.030iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae

20:31b.1SA.020.031omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est

20:32b.1SA.020.032respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait quare moritur quid fecit

20:33b.1SA.020.033et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo ut interficeret David

20:34b.1SA.020.034surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo quod confudisset eum pater suus

20:35b.1SA.020.035cumque inluxisset mane venit Ionathan in agrum iuxta placitum David et puer parvulus cum eo

20:36b.1SA.020.036et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas ego iacio cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum

20:37b.1SA.020.037venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathan et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta porro ultra te

20:38b.1SA.020.038clamavitque Ionathan post tergum pueri festina velociter ne steteris collegit autem puer Ionathae sagittas et adtulit ad dominum suum

20:39b.1SA.020.039et quid ageretur penitus ignorabat tantummodo enim Ionathan et David rem noverant

20:40b.1SA.020.040dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei vade defer in civitatem

20:41b.1SA.020.041cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes alterutrum fleverunt pariter David autem amplius

20:42b.1SA.020.042dixit ergo Ionathan ad David vade in pace quaecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum

20:43b.1SA.020.043et surrexit et abiit sed et Ionathan ingressus est civitatem

21

21:1b.1SA.021.001venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem et obstipuit Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei quare tu solus et nullus est tecum

21:2b.1SA.021.002et ait David ad Ahimelech sacerdotem rex praecepit mihi sermonem et dixit nemo sciat rem propter quam a me missus es et cuiusmodi tibi praecepta dederim nam et pueris condixi in illum et illum locum

21:3b.1SA.021.003nunc igitur si quid habes ad manum vel quinque panes da mihi aut quicquid inveneris

21:4b.1SA.021.004et respondens sacerdos David ait ei non habeo panes laicos ad manum sed tantum panem sanctum si mundi sunt pueri maxime a mulieribus

21:5b.1SA.021.005et respondit David sacerdoti et dixit ei equidem si de mulieribus agitur continuimus nos ab heri et nudius tertius quando egrediebamur et fuerunt vasa puerorum sancta porro via haec polluta est sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis

21:6b.1SA.021.006dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem neque enim erat ibi panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini ut ponerentur panes calidi

21:7b.1SA.021.007erat autem ibi vir de servis Saul in die illa intus in tabernaculo Domini et nomen eius Doec Idumeus potentissimus pastorum Saul

21:8b.1SA.021.008dixit autem David ad Ahimelech si habes hic ad manum hastam aut gladium quia gladium meum et arma mea non tuli mecum sermo enim regis urguebat

21:9b.1SA.021.009et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod si istum vis tollere tolle neque enim est alius hic absque eo et ait David non est huic alter similis da mihi eum

21:10b.1SA.021.010surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth

21:11b.1SA.021.011dixeruntque ei servi Achis numquid non iste est David rex terrae nonne huic cantabant per choros dicentes percussit Saul mille et David decem milia

21:12b.1SA.021.012posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth

21:13b.1SA.021.013et inmutavit os suum coram eis et conlabebatur inter manus eorum et inpingebat in ostia portae defluebantque salivae eius in barbam

21:14b.1SA.021.014et ait Achis ad servos suos vidistis hominem insanum quare adduxistis eum ad me

21:15b.1SA.021.015an desunt nobis furiosi quod introduxistis istum ut fureret me praesente hicine ingredietur domum meam

22

22:1b.1SA.022.001abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam quod cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius descenderunt ad eum illuc

22:2b.1SA.022.002et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo et factus est eorum princeps fueruntque cum eo quasi quadringenti viri

22:3b.1SA.022.003et profectus est David inde in Maspha quae est Moab et dixit ad regem Moab maneat oro pater meus et mater mea vobiscum donec sciam quid faciat mihi Deus

22:4b.1SA.022.004et reliquit eos ante faciem regis Moab manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in praesidio

22:5b.1SA.022.005dixitque Gad propheta ad David noli manere in praesidio proficiscere et vade in terram Iuda et profectus David venit in saltum Hareth

22:6b.1SA.022.006et audivit Saul quod apparuisset David et viri qui erant cum eo Saul autem cum maneret in Gabaa et esset in nemore quod est in Rama hastam manu tenens cunctique socii eius circumstarent eum

22:7b.1SA.022.007ait ad servos suos qui adsistebant ei audite filii Iemini numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones

22:8b.1SA.022.008quoniam coniurastis omnes adversum me et non est qui mihi renuntiet maxime cum et filius meus foedus iunxerit cum filio Isai non est qui vicem meam doleat ex vobis nec qui adnuntiet mihi eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem mihi usque hodie

22:9b.1SA.022.009respondens autem Doec Idumeus qui adsistebat et erat primus inter servos Saul vidi inquit filium Isai in Nobe apud Ahimelech filium Achitob

22:10b.1SA.022.010qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei sed et gladium Goliath Philisthei dedit illi

22:11b.1SA.022.011misit ergo rex ad accersiendum Ahimelech filium Achitob sacerdotem et omnem domum patris eius sacerdotum qui erant in Nobe qui venerunt universi ad regem

22:12b.1SA.022.012et ait Saul audi fili Achitob qui respondit praesto sum domine

22:13b.1SA.022.013dixitque ad eum Saul quare coniurastis adversum me tu et filius Isai et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo Deum ut consurgeret adversum me insidiator usque hodie permanens

22:14b.1SA.022.014respondensque Ahimelech regi ait et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et pergens ad imperium tuum et gloriosus in domo tua

22:15b.1SA.022.015num hodie coepi consulere pro eo Deum absit hoc a me ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi in universa domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio vel modicum vel grande

22:16b.1SA.022.016dixitque rex morte morieris Ahimelech tu et omnis domus patris tui

22:17b.1SA.022.017et ait rex emissariis qui circumstabant eum convertimini et interficite sacerdotes Domini nam manus eorum cum David est scientes quod fugisset non indicaverunt mihi noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini

22:18b.1SA.022.018et ait rex Doec convertere tu et inrue in sacerdotes conversusque Doec Idumeus inruit in sacerdotes et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo

22:19b.1SA.022.019Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii viros et mulieres parvulos et lactantes bovem et asinum et ovem in ore gladii

22:20b.1SA.022.020evadens autem unus filius Ahimelech filii Achitob cuius nomen erat Abiathar fugit ad David

22:21b.1SA.022.021et adnuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini

22:22b.1SA.022.022et ait David ad Abiathar sciebam in die illa quod cum ibi esset Doec Idumeus procul dubio adnuntiaret Saul ego sum reus omnium animarum patris tui

22:23b.1SA.022.023mane mecum ne timeas si quis quaesierit animam meam quaeret et animam tuam mecumque servaberis

23

23:1b.1SA.023.001et nuntiaverunt David dicentes ecce Philisthim obpugnant Ceila et diripiunt areas

23:2b.1SA.023.002consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et percutiam Philistheos istos et ait Dominus ad David vade et percuties Philistheos et salvabis Ceila

23:3b.1SA.023.003et dixerunt viri qui erant cum David ad eum ecce nos hic in Iudaea consistentes timemus quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum

23:4b.1SA.023.004rursum ergo David consuluit Dominum qui respondens ei ait surge et vade in Ceila ego enim tradam Philistheos in manu tua

23:5b.1SA.023.005abiit David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philistheos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit David habitatores Ceilae

23:6b.1SA.023.006porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech ad David in Ceila ephod secum habens descenderat

23:7b.1SA.023.007nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila et ait Saul tradidit eum Deus in manus meas conclususque est introgressus urbem in qua portae et serae

23:8b.1SA.023.008et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius

23:9b.1SA.023.009quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum dixit ad Abiathar sacerdotem adplica ephod

23:10b.1SA.023.010et ait David Domine Deus Israhel audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila ut evertat urbem propter me

23:11b.1SA.023.011si tradent me viri Ceila in manus eius et si descendet Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israhel indica servo tuo et ait Dominus descendet

23:12b.1SA.023.012dixitque David si tradent viri Ceilae me et viros qui sunt mecum in manu Saul et dixit Dominus tradent

23:13b.1SA.023.013surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila quam ob rem dissimulavit exire

23:14b.1SA.023.014morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte solitudinis Ziph quaerebat tamen eum Saul cunctis diebus et non tradidit eum Deus in manus eius

23:15b.1SA.023.015et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret animam eius porro David erat in deserto Ziph in silva

23:16b.1SA.023.016et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in silva et confortavit manus eius in Deo dixitque ei

23:17b.1SA.023.017ne timeas neque enim inveniet te manus Saul patris mei et tu regnabis super Israhel et ego ero tibi secundus sed et Saul pater meus scit hoc

23:18b.1SA.023.018percussit igitur uterque foedus coram Domino mansitque David in silva Ionathas autem reversus est in domum suam

23:19b.1SA.023.019ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvae in colle Achilae quae est ad dexteram deserti

23:20b.1SA.023.020nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis

23:21b.1SA.023.021dixitque Saul benedicti vos a Domino quia doluistis vicem meam

23:22b.1SA.023.022abite oro et diligentius praeparate et curiosius agite et considerate locum ubi sit pes eius vel quis viderit eum ibi recogitat enim de me quod callide insidier ei

23:23b.1SA.023.023considerate et videte omnia latibula eius in quibus absconditur et revertimini ad me ad rem certam ut vadam vobiscum quod si etiam in terra se abstruserit perscrutabor eum in cunctis milibus Iuda

23:24b.1SA.023.024at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul David autem et viri eius erant in deserto Maon in campestribus ad dextram Iesimuth

23:25b.1SA.023.025ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum et nuntiatum est David statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon quod cum audisset Saul persecutus est David in deserto Maon

23:26b.1SA.023.026et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera porro David desperabat se posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius ut caperent eos

23:27b.1SA.023.027et nuntius venit ad Saul dicens festina et veni quoniam infuderunt se Philisthim super terram

23:28b.1SA.023.028reversus est ergo Saul desistens persequi David et perrexit in occursum Philisthinorum propter hoc vocaverunt locum illum petram Dividentem

24

24:1b.1SA.024.001ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi

24:2b.1SA.024.002cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philistheos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi

24:3b.1SA.024.003adsumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israhel perrexit ad investigandum David et viros eius etiam super abruptissimas petras quae solis hibicibus perviae sunt

24:4b.1SA.024.004et venit ad caulas quoque ovium quae se offerebant vianti eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem porro David et viri eius in interiori parte speluncae latebant

24:5b.1SA.024.005et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et praecidit oram clamydis Saul silenter

24:6b.1SA.024.006post haec percussit cor suum David eo quod abscidisset oram clamydis Saul

24:7b.1SA.024.007dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam hanc rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum quoniam christus Domini est

24:8b.1SA.024.008et confregit David viros suos sermonibus et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto itinere

24:9b.1SA.024.009surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit Saul post se et inclinans se David pronus in terram adoravit

24:10b.1SA.024.010dixitque ad Saul quare audis verba hominum loquentium David quaerit malum adversum te

24:11b.1SA.024.011ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia christus Domini est

24:12b.1SA.024.012quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuae in manu mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam

24:13b.1SA.024.013iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te manus autem mea non sit in te

24:14b.1SA.024.014sicut et in proverbio antiquo dicitur ab impiis egredietur impietas manus ergo mea non sit in te

24:15b.1SA.024.015quem sequeris rex Israhel quem persequeris canem mortuum sequeris et pulicem unum

24:16b.1SA.024.016sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua

24:17b.1SA.024.017cum autem conplesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul dixit Saul numquid vox haec tua est fili mi David et levavit Saul vocem suam et flevit

24:18b.1SA.024.018dixitque ad David iustior tu es quam ego tu enim tribuisti mihi bona ego autem reddidi tibi mala

24:19b.1SA.024.019et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona quomodo tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me

24:20b.1SA.024.020quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me

24:21b.1SA.024.021et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israhel

24:22b.1SA.024.022iura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei

24:23b.1SA.024.023et iuravit David Sauli abiit ergo Saul in domum suam et David et viri eius ascenderunt ad tutiora loca

25

25:1b.1SA.025.001mortuus est autem Samuhel et congregatus est universus Israhel et planxerunt eum et sepelierunt in domo sua in Rama consurgensque David descendit in desertum Pharan

25:2b.1SA.025.002erat autem vir quispiam in solitudine Maon et possessio eius in Carmelo et homo ille magnus nimis erantque ei oves tria milia et mille caprae et accidit ut tonderetur grex eius in Carmelo

25:3b.1SA.025.003nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail eratque mulier illa prudentissima et speciosa porro vir eius durus et pessimus et malitiosus erat autem de genere Chaleb

25:4b.1SA.025.004cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum

25:5b.1SA.025.005misit decem iuvenes et dixit eis ascendite in Carmelum et venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice

25:6b.1SA.025.006et dicetis sic fratribus meis et tibi pax et domui tuae pax et omnibus quaecumque habes sit pax

25:7b.1SA.025.007audivi quod tonderent pastores tui qui erant nobiscum in deserto numquam eis molesti fuimus nec aliquando defuit eis quicquam de grege omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo

25:8b.1SA.025.008interroga pueros tuos et indicabunt tibi nunc ergo inveniant pueri gratiam in oculis tuis in die enim bona venimus quodcumque invenerit manus tua da servis tuis et filio tuo David

25:9b.1SA.025.009cumque venissent pueri David locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et siluerunt

25:10b.1SA.025.010respondens autem Nabal pueris David ait quis est David et quis est filius Isai hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos

25:11b.1SA.025.011tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum quae occidi tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sint

25:12b.1SA.025.012regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba quae dixerat

25:13b.1SA.025.013tunc David ait viris suis accingatur unusquisque gladio suo et accincti sunt singuli gladio suo accinctusque est et David ense suo et secuti sunt David quasi quadringenti viri porro ducenti remanserunt ad sarcinas

25:14b.1SA.025.014Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris dicens ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent domino nostro et aversus est eos

25:15b.1SA.025.015homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti nec quicquam aliquando periit omni tempore quo sumus conversati cum eis in deserto

25:16b.1SA.025.016pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges

25:17b.1SA.025.017quam ob rem considera et recogita quid facias quoniam conpleta est malitia adversum virum tuum et adversus domum tuam et ipse filius est Belial ita ut nemo ei possit loqui

25:18b.1SA.025.018festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata pulentae et centum ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et inposuit super asinos

25:19b.1SA.025.019dixitque pueris suis praecedite me ecce ego post tergum sequar vos viro autem suo Nabal non indicavit

25:20b.1SA.025.020cum ergo ascendisset asinum et descenderet ad radices montis David et viri eius descendebant in occursum eius quibus et illa occurrit

25:21b.1SA.025.021et ait David vere frustra servavi omnia quae huius erant in deserto et non periit quicquam de cunctis quae ad eum pertinebant et reddidit mihi malum pro bono

25:22b.1SA.025.022haec faciat Deus inimicis David et haec addat si reliquero de omnibus quae ad eum pertinent usque mane mingentem ad parietem

25:23b.1SA.025.023cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram

25:24b.1SA.025.024et cecidit ad pedes eius et dixit in me sit domine mi haec iniquitas loquatur obsecro ancilla tua in auribus tuis et audi verba famulae tuae

25:25b.1SA.025.025ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti

25:26b.1SA.025.026nunc ergo domine mi vivit Dominus et vivit anima tua qui prohibuit te ne venires in sanguine et salvavit manum tuam tibi et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt domino meo malum

25:27b.1SA.025.027quapropter suscipe benedictionem hanc quam adtulit ancilla tua tibi domino meo et da pueris qui sequuntur te dominum meum

25:28b.1SA.025.028aufer iniquitatem famulae tuae faciens enim faciet tibi Dominus domino meo domum fidelem quia proelia Domini domine mi tu proeliaris malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae

25:29b.1SA.025.029si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quaerens animam tuam erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundae

25:30b.1SA.025.030cum ergo fecerit tibi Dominus domino meo omnia quae locutus est bona de te et constituerit te ducem super Israhel

25:31b.1SA.025.031non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo quod effuderis sanguinem innoxium aut ipse te ultus fueris et cum benefecerit Dominus domino meo recordaberis ancillae tuae

25:32b.1SA.025.032et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israhel qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum

25:33b.1SA.025.033et benedicta tu quae prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea

25:34b.1SA.025.034alioquin vivit Dominus Deus Israhel qui prohibuit me malum facere tibi nisi cito venisses in occursum mihi non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem

25:35b.1SA.025.035suscepit ergo David de manu eius omnia quae adtulerat ei dixitque ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam

25:36b.1SA.025.036venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis et cor Nabal iucundum erat enim ebrius nimis et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane

25:37b.1SA.025.037diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei uxor sua verba haec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi lapis

25:38b.1SA.025.038cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal et mortuus est

25:39b.1SA.025.039quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui iudicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem

25:40b.1SA.025.040et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te sibi in uxorem

25:41b.1SA.025.041quae consurgens adoravit prona in terram et ait ecce famula tua sit in ancillam ut lavet pedes servorum domini mei

25:42b.1SA.025.042et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius et secuta est nuntios David et facta est illi uxor

25:43b.1SA.025.043sed et Ahinoem accepit David de Iezrahel et fuit utraque uxor eius

25:44b.1SA.025.044Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Falti filio Lais qui erat de Gallim

26

26:1b.1SA.026.001et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes ecce David absconditus est in colle Achilae quae est ex adverso solitudinis

26:2b.1SA.026.002et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph et cum eo tria milia virorum de electis Israhel ut quaereret David in deserto Ziph

26:3b.1SA.026.003et castrametatus est Saul in Gabaa Achilae quae erat ex adverso solitudinis in via David autem habitabat in deserto videns autem quod venisset Saul post se in desertum

26:4b.1SA.026.004misit exploratores et didicit quod venisset certissime

26:5b.1SA.026.005et surrexit David et venit ad locum ubi erat Saul cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiae eius Saulem dormientem in tentorio et reliquum vulgus per circuitum eius

26:6b.1SA.026.006ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra dixitque Abisai ego descendam tecum

26:7b.1SA.026.007venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio et hastam fixam in terra ad caput eius Abner autem et populum dormientes in circuitu eius

26:8b.1SA.026.008dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et secundo opus non erit

26:9b.1SA.026.009et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit

26:10b.1SA.026.010et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit eum aut dies eius venerit ut moriatur aut in proelium descendens perierit

26:11b.1SA.026.011propitius mihi sit Dominus ne extendam manum meam in christum Domini nunc igitur tolle hastam quae est ad caput eius et scyphum aquae et abeamus

26:12b.1SA.026.012tulit ergo David hastam et scyphum aquae qui erat ad caput Saul et abierunt et non erat quisquam qui videret et intellegeret et vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor Domini inruerat super eos

26:13b.1SA.026.013cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe et esset grande intervallum inter eos

26:14b.1SA.026.014clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens nonne respondebis Abner et respondens Abner ait quis es tu qui clamas et inquietas regem

26:15b.1SA.026.015et ait David ad Abner numquid non vir tu es et quis alius similis tui in Israhel quare ergo non custodisti dominum tuum regem ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum

26:16b.1SA.026.016non est bonum hoc quod fecisti vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos qui non custodistis dominum vestrum christum Domini nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae qui erat ad caput eius

26:17b.1SA.026.017cognovit autem Saul vocem David et dixit num vox tua est haec fili mi David et David vox mea domine mi rex

26:18b.1SA.026.018et ait quam ob causam dominus meus persequitur servum suum quid feci aut quod est in manu mea malum

26:19b.1SA.026.019nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui si Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium si autem filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt me hodie ut non habitem in hereditate Domini dicentes vade servi diis alienis

26:20b.1SA.026.020et nunc non effundatur sanguis meus in terra coram Domino quia egressus est rex Israhel ut quaerat pulicem unum sicut persequitur perdix in montibus

26:21b.1SA.026.021et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis

26:22b.1SA.026.022et respondens David ait ecce hasta regis transeat unus de pueris et tollat eam

26:23b.1SA.026.023Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui levare manum meam in christum Domini

26:24b.1SA.026.024et sicuti magnificata est anima tua hodie in oculis meis sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de omni angustia

26:25b.1SA.026.025ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam suam et Saul reversus est in locum suum

27

27:1b.1SA.027.001et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israhel fugiam ergo manus eius

27:2b.1SA.027.002et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Mahoc regem Geth

27:3b.1SA.027.003et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius vir et domus eius David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli

27:4b.1SA.027.004et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non addidit ultra ut quaereret eum

27:5b.1SA.027.005dixit autem David ad Achis si inveni gratiam in oculis tuis detur mihi locus in una urbium regionis huius ut habitem ibi cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum

27:6b.1SA.027.006dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg propter quam causam facta est Siceleg regum Iuda usque in diem hanc

27:7b.1SA.027.007fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum quattuor mensuum

27:8b.1SA.027.008et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de Gedri et de Amalechitis hii enim pagi habitabantur in terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram Aegypti

27:9b.1SA.027.009et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis

27:10b.1SA.027.010dicebat autem ei Achis in quem inruisti hodie respondebatque David contra meridiem Iudae et contra meridiem Hiramel et contra meridiem Ceni

27:11b.1SA.027.011virum et mulierem non vivificabat David nec adducebat in Geth dicens ne forte loquantur adversum nos haec fecit David et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum

27:12b.1SA.027.012credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est contra populum suum Israhel erit igitur mihi servus sempiternus

28

28:1b.1SA.028.001factum est autem in diebus illis congregaverunt Philisthim agmina sua ut praepararentur ad bellum contra Israhel dixitque Achis ad David sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui

28:2b.1SA.028.002dixitque David ad Achis nunc scies quae facturus est servus tuus et ait Achis ad David et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus

28:3b.1SA.028.003Samuhel autem mortuus est planxitque eum omnis Israhel et sepelierunt eum in Rama urbe sua et Saul abstulit magos et ariolos de terra

28:4b.1SA.028.004congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati sunt in Sunam congregavit autem et Saul universum Israhel et venit in Gelboe

28:5b.1SA.028.005et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor eius nimis

28:6b.1SA.028.006consuluitque Dominum et non respondit ei neque per somnia neque per sacerdotes neque per prophetas

28:7b.1SA.028.007dixitque Saul servis suis quaerite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam et dixerunt servi eius ad eum est mulier habens pythonem in Aendor

28:8b.1SA.028.008mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi

28:9b.1SA.028.009et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra quare ergo insidiaris animae meae ut occidar

28:10b.1SA.028.010et iuravit ei Saul in Domino dicens vivit Dominus quia non veniet tibi quicquam mali propter hanc rem

28:11b.1SA.028.011dixitque ei mulier quem suscitabo tibi qui ait Samuhelem suscita mihi

28:12b.1SA.028.012cum autem vidisset mulier Samuhelem exclamavit voce magna et dixit ad Saul quare inposuisti mihi tu es enim Saul

28:13b.1SA.028.013dixitque ei rex noli timere quid vidisti et ait mulier ad Saul deos vidi ascendentes de terra

28:14b.1SA.028.014dixitque ei qualis est forma eius quae ait vir senex ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit

28:15b.1SA.028.015dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam

28:16b.1SA.028.016et ait Samuhel quid interrogas me cum Dominus recesserit a te et transierit ad aemulum tuum

28:17b.1SA.028.017faciet enim Dominus tibi sicut locutus est in manu mea et scindet regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo David

28:18b.1SA.028.018quia non oboedisti voci Domini neque fecisti iram furoris eius in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie

28:19b.1SA.028.019et dabit Dominus etiam Israhel tecum in manu Philisthim cras autem tu et filii tui mecum eritis sed et castra Israhel tradet Dominus in manu Philisthim

28:20b.1SA.028.020statimque Saul cecidit porrectus in terram extimuerat enim verba Samuhel et robur non erat in eo quia non comederat panem tota die illa

28:21b.1SA.028.021ingressa est itaque mulier ad Saul et ait conturbatus enim erat valde dixitque ad eum ecce oboedivit ancilla tua voci tuae et posui animam meam in manu mea et audivi sermones tuos quos locutus es ad me

28:22b.1SA.028.022nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae ut ponam coram te buccellam panis et comedens convalescas ut possis iter facere

28:23b.1SA.028.023qui rennuit et ait non comedam coegerunt autem eum servi sui et mulier et tandem audita voce eorum surrexit de terra et sedit super lectum

28:24b.1SA.028.024mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo et festinavit et occidit eum tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma

28:25b.1SA.028.025et posuit ante Saul et ante servos eius qui cum comedissent surrexerunt et ambulaverunt per totam noctem illam

29

29:1b.1SA.029.001congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Afec sed et Israhel castrametatus est super fontem qui erat in Iezrahel

29:2b.1SA.029.002et satrapae quidem Philisthim incedebant in centuriis et milibus David autem et viri eius erant in novissimo agmine cum Achis

29:3b.1SA.029.003dixeruntque principes Philisthim quid sibi volunt Hebraei isti et ait Achis ad principes Philisthim num ignoratis David qui fuit servus Saul regis Israhel et est apud me multis diebus vel annis et non inveni in eo quicquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc

29:4b.1SA.029.004irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei revertatur vir et sedeat in loco suo in quo constituisti eum et non descendat nobiscum in proelium ne fiat nobis adversarius cum proeliari coeperimus quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus nostris

29:5b.1SA.029.005nonne iste est David cui cantabant in choro dicentes percussit Saul in milibus suis et David in decem milibus suis

29:6b.1SA.029.006vocavit ergo Achis David et ait ei vivit Dominus quia rectus es tu et bonus in conspectu meo et exitus tuus et introitus tuus mecum est in castris et non inveni in te quicquam mali ex die qua venisti ad me usque ad diem hanc sed satrapis non places

29:7b.1SA.029.007revertere ergo et vade in pace et non offendes oculos satraparum Philisthim

29:8b.1SA.029.008dixitque David ad Achis quid enim feci et quid invenisti in me servo tuo a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis

29:9b.1SA.029.009respondens autem Achis locutus est ad David scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei sed principes Philisthim dixerunt non ascendet nobiscum in proelium

29:10b.1SA.029.010igitur consurge mane tu et servi domini tui qui venerunt tecum et cum de nocte surrexeritis et coeperit dilucescere pergite

29:11b.1SA.029.011surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius ut proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim Philisthim autem ascenderunt in Iezrahel

30

30:1b.1SA.030.001cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia Amalechitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni

30:2b.1SA.030.002et captivas duxerant mulieres ex ea et a minimo usque ad magnum et non interfecerant quemquam sed secum duxerant et pergebant in itinere suo

30:3b.1SA.030.003cum ergo venisset David et viri eius ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas

30:4b.1SA.030.004levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas et planxerunt donec deficerent in eis lacrimae

30:5b.1SA.030.005siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli

30:6b.1SA.030.006et contristatus est David valde volebat enim eum populus lapidare quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suo

30:7b.1SA.030.007et ait ad Abiathar sacerdotem filium Ahimelech adplica ad me ephod et adplicuit Abiathar ephod ad David

30:8b.1SA.030.008et consuluit David Dominum dicens persequar an non latrunculos hos et conprehendam eos dixitque ei persequere absque dubio enim conprehendes eos et excuties praedam

30:9b.1SA.030.009abiit ergo David ipse et sescenti viri qui erant cum eo et venerunt usque ad torrentem Besor et lassi quidam substiterunt

30:10b.1SA.030.010persecutus est autem David ipse et quadringenti viri substiterant enim ducenti qui lassi transire non poterant torrentem Besor

30:11b.1SA.030.011et invenerunt virum aegyptium in agro et adduxerunt eum ad David dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquam

30:12b.1SA.030.012sed et fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae quae cum comedisset reversus est spiritus eius et refocilatus est non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus

30:13b.1SA.030.013dixit itaque ei David cuius es tu vel unde quo pergis qui ait ei puer aegyptius ego sum servus viri amalechitae dereliquit autem me dominus meus quia aegrotare coepi nudius tertius

30:14b.1SA.030.014siquidem nos erupimus ad australem partem Cerethi et contra Iudam et ad meridiem Chaleb et Siceleg succendimus igni

30:15b.1SA.030.015dixitque ei David potes me ducere ad istum cuneum qui ait iura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini mei et ducam te ad cuneum istum

30:16b.1SA.030.016qui cum duxisset eum ecce illi discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes et quasi festum celebrantes diem pro cuncta praeda et spoliis quae ceperant de terra Philisthim et de terra Iuda

30:17b.1SA.030.017et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei et non evasit ex eis quisquam nisi quadringenti viri adulescentes qui ascenderant camelos et fugerant

30:18b.1SA.030.018eruit ergo David omnia quae tulerant Amalechitae et duas uxores suas eruit

30:19b.1SA.030.019nec defuit quicquam a parvo usque ad magnum tam de filiis quam de filiabus et de spoliis et quaecumque rapuerant omnia reduxit David

30:20b.1SA.030.020et tulit universos greges et armenta et minavit ante faciem suam dixeruntque haec est praeda David

30:21b.1SA.030.021venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant nec sequi potuerant David et residere eos iusserat in torrente Besor qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice

30:22b.1SA.030.022respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ierant cum David dixit quia non venerunt nobiscum non dabimus eis quicquam de praeda quam eruimus sed sufficiat unicuique uxor sua et filii quos cum acceperint recedant

30:23b.1SA.030.023dixit autem David non sic facietis fratres mei de his quae tradidit Dominus nobis et custodivit nos et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos in manu nostra

30:24b.1SA.030.024nec audiet vos quisquam super sermone hoc aequa enim pars erit descendentis ad proelium et remanentis ad sarcinas et similiter divident

30:25b.1SA.030.025et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum et praefinitum et quasi lex in Israhel usque ad diem hanc

30:26b.1SA.030.026venit ergo David in Siceleg et misit dona de praeda senioribus Iuda proximis suis dicens accipite benedictionem de praeda hostium Domini

30:27b.1SA.030.027his qui erant in Bethel et qui in Ramoth ad meridiem et qui in Iether

30:28b.1SA.030.028et qui in Aroer et qui in Sefamoth et qui in Esthama

30:29b.1SA.030.029et qui in Rachal et qui in urbibus Ierameli et qui in urbibus Ceni

30:30b.1SA.030.030et qui in Arama et qui in lacu Asan et qui in Athac

30:31b.1SA.030.031et qui in Hebron et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David ipse et viri eius

31

31:1b.1SA.031.001Philisthim autem pugnabant adversum Israhel et fugerunt viri Israhel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe

31:2b.1SA.031.002inrueruntque Philisthim in Saul et filios eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisue filios Saul

31:3b.1SA.031.003totumque pondus proelii versum est in Saul et consecuti sunt eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a sagittariis

31:4b.1SA.031.004dixitque Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et percute me ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me inludentes mihi et noluit armiger eius fuerat enim nimio timore perterritus arripuit itaque Saul gladium et inruit super eum

31:5b.1SA.031.005quod cum vidisset armiger eius videlicet quod mortuus esset Saul inruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo

31:6b.1SA.031.006mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius in die illa pariter

31:7b.1SA.031.007videntes autem viri Israhel qui erant trans vallem et trans Iordanem quod fugissent viri israhelitae et quod mortuus esset Saul et filii eius reliquerunt civitates suas et fugerunt veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi

31:8b.1SA.031.008facta autem die altera venerunt Philisthim ut spoliarent interfectos et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe

31:9b.1SA.031.009et praeciderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum ut adnuntiaretur in templo idolorum et in populis

31:10b.1SA.031.010et posuerunt arma eius in templo Astharoth corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan

31:11b.1SA.031.011quod cum audissent habitatores Iabesgalaad quaecumque fecerant Philisthim Saul

31:12b.1SA.031.012surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan veneruntque Iabes et conbuserunt ea ibi

31:13b.1SA.031.013et tulerunt ossa eorum et sepelierunt in nemore Iabes et ieiunaverunt septem diebus


Holder of rights
Multilingual Bible Corpus

Citation Suggestion for this Object
TextGrid Repository (2025). Latin Collection. 1 Samuel (Latin). 1 Samuel (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A317-6