Leviticus (Latin)

Leviticus (Latin)

Leviticus

1

1:1b.LEV.001.001vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens

1:2b.LEV.001.002loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas

1:3b.LEV.001.003si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum

1:4b.LEV.001.004ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens

1:5b.LEV.001.005immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi

1:6b.LEV.001.006detractaque pelle hostiae artus in frusta concident

1:7b.LEV.001.007et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita

1:8b.LEV.001.008et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori

1:9b.LEV.001.009intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino

1:10b.LEV.001.010quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret

1:11b.LEV.001.011immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum

1:12b.LEV.001.012dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis

1:13b.LEV.001.013intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino

1:14b.LEV.001.014sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae

1:15b.LEV.001.015offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris

1:16b.LEV.001.016vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent

1:17b.LEV.001.017confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino

2

2:1b.LEV.002.001anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus

2:2b.LEV.002.002ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino

2:3b.LEV.002.003quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini

2:4b.LEV.002.004cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita

2:5b.LEV.002.005si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento

2:6b.LEV.002.006divides eam minutatim et fundes supra oleum

2:7b.LEV.002.007sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur

2:8b.LEV.002.008quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis

2:9b.LEV.002.009qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino

2:10b.LEV.002.010quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini

2:11b.LEV.002.011omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini

2:12b.LEV.002.012primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis

2:13b.LEV.002.013quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal

2:14b.LEV.002.014sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino

2:15b.LEV.002.015fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est

2:16b.LEV.002.016de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus

3

3:1b.LEV.003.001quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino

3:2b.LEV.003.002ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris

3:3b.LEV.003.003et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est

3:4b.LEV.003.004duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis

3:5b.LEV.003.005adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino

3:6b.LEV.003.006si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt

3:7b.LEV.003.007si agnum obtulerit coram Domino

3:8b.LEV.003.008ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum

3:9b.LEV.003.009et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam

3:10b.LEV.003.010cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis

3:11b.LEV.003.011et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini

3:12b.LEV.003.012si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino

3:13b.LEV.003.013ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum

3:14b.LEV.003.014tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia

3:15b.LEV.003.015duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis

3:16b.LEV.003.016adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit

3:17b.LEV.003.017iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis

4

4:1b.LEV.004.001locutusque est Dominus ad Mosen dicens

4:2b.LEV.004.002loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit

4:3b.LEV.004.003si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino

4:4b.LEV.004.004et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino

4:5b.LEV.004.005hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii

4:6b.LEV.004.006cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii

4:7b.LEV.004.007ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi

4:8b.LEV.004.008et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt

4:9b.LEV.004.009duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis

4:10b.LEV.004.010sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti

4:11b.LEV.004.011pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo

4:12b.LEV.004.012et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur

4:13b.LEV.004.013quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est

4:14b.LEV.004.014et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi

4:15b.LEV.004.015et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini

4:16b.LEV.004.016inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii

4:17b.LEV.004.017tincto digito aspergens septies contra velum

4:18b.LEV.004.018ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii

4:19b.LEV.004.019omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare

4:20b.LEV.004.020sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus

4:21b.LEV.004.021ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis

4:22b.LEV.004.022si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur

4:23b.LEV.004.023et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum

4:24b.LEV.004.024ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est

4:25b.LEV.004.025tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius

4:26b.LEV.004.026adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei

4:27b.LEV.004.027quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat

4:28b.LEV.004.028et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam

4:29b.LEV.004.029ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti

4:30b.LEV.004.030tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius

4:31b.LEV.004.031omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei

4:32b.LEV.004.032sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam

4:33b.LEV.004.033ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae

4:34b.LEV.004.034sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius

4:35b.LEV.004.035omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi

5

5:1b.LEV.005.001si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suam

5:2b.LEV.005.002anima quae tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et oblita fuerit inmunditiae suae rea est et deliquit

5:3b.LEV.005.003et si tetigerit quicquam de inmunditia hominis iuxta omnem inpuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto

5:4b.LEV.005.004anima quae iuraverit et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum iuramento et sermone firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum

5:5b.LEV.005.005agat paenitentiam pro peccato

5:6b.LEV.005.006et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius

5:7b.LEV.005.007sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustum

5:8b.LEV.005.008dabitque eos sacerdoti qui primum offerens pro peccato retorquebit caput eius ad pinnulas ita ut collo hereat et non penitus abrumpatur

5:9b.LEV.005.009et asperget de sanguine eius parietem altaris quicquid autem reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum eius quia pro peccato est

5:10b.LEV.005.010alterum vero adolebit holocaustum ut fieri solet rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius et dimittetur ei

5:11b.LEV.005.011quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel duos pullos columbae offeret pro peccato similam partem oephi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est

5:12b.LEV.005.012tradetque eam sacerdoti qui plenum ex toto pugillum hauriens cremabit super altare in monumentum eius qui obtulit

5:13b.LEV.005.013rogans pro illo et expians reliquam vero partem ipse habebit in munere

5:14b.LEV.005.014locutus est Dominus ad Mosen dicens

5:15b.LEV.005.015anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis iuxta pondus sanctuarii

5:16b.LEV.005.016ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei

5:17b.LEV.005.017anima si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit iniquitatem suam

5:18b.LEV.005.018offeret arietem inmaculatum de gregibus sacerdoti iuxta mensuram aestimationemque peccati qui orabit pro eo quod nesciens fecerit et dimittetur ei

5:19b.LEV.005.019quia per errorem deliquit in Dominum

6

6:1b.LEV.006.001locutus est Dominus ad Mosen dicens

6:2b.LEV.006.002anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit

6:3b.LEV.006.003sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines

6:4b.LEV.006.004convicta delicti reddet

6:5b.LEV.006.005omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat

6:6b.LEV.006.006pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti

6:7b.LEV.006.007qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit

6:8b.LEV.006.008locutus est Dominus ad Mosen dicens

6:9b.LEV.006.009praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit

6:10b.LEV.006.010vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare

6:11b.LEV.006.011spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet

6:12b.LEV.006.012ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum

6:13b.LEV.006.013ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari

6:14b.LEV.006.014haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari

6:15b.LEV.006.015tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino

6:16b.LEV.006.016reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi

6:17b.LEV.006.017ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto

6:18b.LEV.006.018mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur

6:19b.LEV.006.019et locutus est Dominus ad Mosen dicens

6:20b.LEV.006.020haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere

6:21b.LEV.006.021quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino

6:22b.LEV.006.022sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari

6:23b.LEV.006.023omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo

6:24b.LEV.006.024locutus est Dominus ad Mosen dicens

6:25b.LEV.006.025loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est

6:26b.LEV.006.026sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi

6:27b.LEV.006.027quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto

6:28b.LEV.006.028vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua

6:29b.LEV.006.029omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est

6:30b.LEV.006.030hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni

7

7:1b.LEV.007.001haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est

7:2b.LEV.007.002idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris

7:3b.LEV.007.003offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia

7:4b.LEV.007.004duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis

7:5b.LEV.007.005et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto

7:6b.LEV.007.006omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est

7:7b.LEV.007.007sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit

7:8b.LEV.007.008sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius

7:9b.LEV.007.009et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur

7:10b.LEV.007.010sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur

7:11b.LEV.007.011haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino

7:12b.LEV.007.012si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas

7:13b.LEV.007.013panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis

7:14b.LEV.007.014ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem

7:15b.LEV.007.015cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane

7:16b.LEV.007.016si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est

7:17b.LEV.007.017quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet

7:18b.LEV.007.018si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit

7:19b.LEV.007.019caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea

7:20b.LEV.007.020anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis

7:21b.LEV.007.021et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis

7:22b.LEV.007.022locutusque est Dominus ad Mosen dicens

7:23b.LEV.007.023loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis

7:24b.LEV.007.024adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios

7:25b.LEV.007.025si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo

7:26b.LEV.007.026sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus

7:27b.LEV.007.027omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis

7:28b.LEV.007.028locutus est Dominus ad Mosen dicens

7:29b.LEV.007.029loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius

7:30b.LEV.007.030tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti

7:31b.LEV.007.031qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius

7:32b.LEV.007.032armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis

7:33b.LEV.007.033qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua

7:34b.LEV.007.034pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel

7:35b.LEV.007.035haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur

7:36b.LEV.007.036et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis

7:37b.LEV.007.037ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis

7:38b.LEV.007.038quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai

8

8:1b.LEV.008.001locutusque est Dominus ad Mosen dicens

8:2b.LEV.008.002tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymis

8:3b.LEV.008.003et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi

8:4b.LEV.008.004fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba ante fores

8:5b.LEV.008.005ait iste est sermo quem iussit Dominus fieri

8:6b.LEV.008.006statimque obtulit Aaron et filios eius cumque lavisset eos

8:7b.LEV.008.007vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit

8:8b.LEV.008.008quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et veritas

8:9b.LEV.008.009cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut praeceperat ei Dominus

8:10b.LEV.008.010tulit et unctionis oleum quo levit tabernaculum cum omni supellectili sua

8:11b.LEV.008.011cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo

8:12b.LEV.008.012quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit

8:13b.LEV.008.013filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis et cinxit balteo inposuitque mitras ut iusserat Dominus

8:14b.LEV.008.014obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas

8:15b.LEV.008.015immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius

8:16b.LEV.008.016adipem autem qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare

8:17b.LEV.008.017vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut praeceperat Dominus

8:18b.LEV.008.018obtulit et arietem in holocaustum super cuius caput cum inposuissent Aaron et filii eius manus suas

8:19b.LEV.008.019immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum

8:20b.LEV.008.020ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni

8:21b.LEV.008.021lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut praeceperat ei

8:22b.LEV.008.022obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas

8:23b.LEV.008.023quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae similiter et pedis

8:24b.LEV.008.024obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitum

8:25b.LEV.008.025adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quae operit intestina reticulumque iecoris et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit

8:26b.LEV.008.026tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum

8:27b.LEV.008.027tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino

8:28b.LEV.008.028rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini

8:29b.LEV.008.029tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus

8:30b.LEV.008.030adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum

8:31b.LEV.008.031cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut praecepit mihi dicens Aaron et filii eius comedent eos

8:32b.LEV.008.032quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet

8:33b.LEV.008.033de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestrae septem enim diebus finitur consecratio

8:34b.LEV.008.034sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii conpleretur

8:35b.LEV.008.035die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi praeceptum est

8:36b.LEV.008.036feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est Dominus per manum Mosi

9

9:1b.LEV.009.001facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios eius ac maiores natu Israhel dixitque ad Aaron

9:2b.LEV.009.002tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino

9:3b.LEV.009.003et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum

9:4b.LEV.009.004bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis

9:5b.LEV.009.005tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moses ad ostium tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo

9:6b.LEV.009.006ait Moses iste est sermo quem praecepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eius

9:7b.LEV.009.007dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut praecepit Dominus

9:8b.LEV.009.008statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo

9:9b.LEV.009.009cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius

9:10b.LEV.009.010adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi

9:11b.LEV.009.011carnes vero et pellem eius extra castra conbusit igni

9:12b.LEV.009.012immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum

9:13b.LEV.009.013ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt quae omnia super altare cremavit igni

9:14b.LEV.009.014lotis prius aqua intestinis et pedibus

9:15b.LEV.009.015et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari

9:16b.LEV.009.016fecit holocaustum

9:17b.LEV.009.017addens in sacrificio libamenta quae pariter offeruntur et adolens ea super altare absque caerimoniis holocausti matutini

9:18b.LEV.009.018immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu

9:19b.LEV.009.019adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris

9:20b.LEV.009.020posuerunt super pectora cumque cremati essent adipes in altari

9:21b.LEV.009.021pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut praeceperat Moses

9:22b.LEV.009.022et tendens manum contra populum benedixit eis sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descendit

9:23b.LEV.009.023ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini

9:24b.LEV.009.024et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae laudaverunt Dominum ruentes in facies suas

10

10:1b.LEV.010.001arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis praeceptum non erat

10:2b.LEV.010.002egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino

10:3b.LEV.010.003dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron

10:4b.LEV.010.004vocatis autem Moses Misahel et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra

10:5b.LEV.010.005confestimque pergentes tulerunt eos sicut iacebant vestitos lineis tunicis et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatum

10:6b.LEV.010.006locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem coetum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israhel plangant incendium quod Dominus suscitavit

10:7b.LEV.010.007vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum quippe sanctae unctionis est super vos qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Mosi

10:8b.LEV.010.008dixit quoque Dominus ad Aaron

10:9b.LEV.010.009vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia praeceptum est sempiternum in generationes vestras

10:10b.LEV.010.010et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum inter pollutum et mundum

10:11b.LEV.010.011doceatisque filios Israhel omnia legitima mea quae locutus est Dominus ad eos per manum Mosi

10:12b.LEV.010.012locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento iuxta altare quia sanctum sanctorum est

10:13b.LEV.010.013comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini sicut praeceptum est mihi

10:14b.LEV.010.014pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiae tuae tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israhel

10:15b.LEV.010.015eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut praecepit Dominus

10:16b.LEV.010.016inter haec hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quaereret Moses exustum repperit iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserant ait

10:17b.LEV.010.017cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quae sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini

10:18b.LEV.010.018praesertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra sancta et comedere eam debueritis in sanctuario sicut praeceptum est mihi

10:19b.LEV.010.019respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Domino in caerimoniis mente lugubri

10:20b.LEV.010.020quod cum audisset Moses recepit satisfactionem

11

11:1b.LEV.011.001locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

11:2b.LEV.011.002dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae

11:3b.LEV.011.003omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis

11:4b.LEV.011.004quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis

11:5b.LEV.011.005chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est

11:6b.LEV.011.006lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit

11:7b.LEV.011.007et sus qui cum ungulam dividat non ruminat

11:8b.LEV.011.008horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis

11:9b.LEV.011.009haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis

11:10b.LEV.011.010quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis

11:11b.LEV.011.011et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis

11:12b.LEV.011.012cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt

11:13b.LEV.011.013haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum

11:14b.LEV.011.014milvum ac vulturem iuxta genus suum

11:15b.LEV.011.015et omne corvini generis in similitudinem suam

11:16b.LEV.011.016strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum

11:17b.LEV.011.017bubonem et mergulum et ibin

11:18b.LEV.011.018cycnum et onocrotalum et porphirionem

11:19b.LEV.011.019erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem

11:20b.LEV.011.020omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis

11:21b.LEV.011.021quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram

11:22b.LEV.011.022comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum

11:23b.LEV.011.023quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis

11:24b.LEV.011.024et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum

11:25b.LEV.011.025et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum

11:26b.LEV.011.026omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur

11:27b.LEV.011.027quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum

11:28b.LEV.011.028et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis

11:29b.LEV.011.029hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum

11:30b.LEV.011.030migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa

11:31b.LEV.011.031omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum

11:32b.LEV.011.032et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur

11:33b.LEV.011.033vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est

11:34b.LEV.011.034omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit

11:35b.LEV.011.035et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt

11:36b.LEV.011.036fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur

11:37b.LEV.011.037si ceciderint super sementem non polluent eam

11:38b.LEV.011.038sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur

11:39b.LEV.011.039si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum

11:40b.LEV.011.040et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum

11:41b.LEV.011.041omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum

11:42b.LEV.011.042quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est

11:43b.LEV.011.043nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis

11:44b.LEV.011.044ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram

11:45b.LEV.011.045ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum

11:46b.LEV.011.046ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra

11:47b.LEV.011.047ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis

12

12:1b.LEV.012.001locutus est Dominus ad Mosen dicens

12:2b.LEV.012.002loquere filiis Israhel et dices ad eos mulier si suscepto semine pepererit masculum inmunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae

12:3b.LEV.012.003et die octavo circumcidetur infantulus

12:4b.LEV.012.004ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis eius

12:5b.LEV.012.005sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae

12:6b.LEV.012.006cumque expleti fuerint dies purificationis eius pro filio sive pro filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti

12:7b.LEV.012.007qui offeret illa coram Domino et rogabit pro ea et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui ista est lex parientis masculum ac feminam

12:8b.LEV.012.008quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures vel duos pullos columbae unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur

13

13:1b.LEV.013.001locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

13:2b.LEV.013.002homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius

13:3b.LEV.013.003qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur

13:4b.LEV.013.004sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus

13:5b.LEV.013.005et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis

13:6b.LEV.013.006et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit

13:7b.LEV.013.007quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum

13:8b.LEV.013.008et inmunditiae condemnabitur

13:9b.LEV.013.009plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem

13:10b.LEV.013.010et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit

13:11b.LEV.013.011lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est

13:12b.LEV.013.012sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit

13:13b.LEV.013.013considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit

13:14b.LEV.013.014quando vero caro vivens in eo apparuerit

13:15b.LEV.013.015tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est

13:16b.LEV.013.016quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit

13:17b.LEV.013.017considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet

13:18b.LEV.013.018caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum

13:19b.LEV.013.019et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem

13:20b.LEV.013.020qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere

13:21b.LEV.013.021quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus

13:22b.LEV.013.022et siquidem creverit adiudicabit eum leprae

13:23b.LEV.013.023sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit

13:24b.LEV.013.024caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem

13:25b.LEV.013.025considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est

13:26b.LEV.013.026quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebus

13:27b.LEV.013.027et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum

13:28b.LEV.013.028sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae

13:29b.LEV.013.029vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos

13:30b.LEV.013.030et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est

13:31b.LEV.013.031sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus

13:32b.LEV.013.032et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis

13:33b.LEV.013.033radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliis

13:34b.LEV.013.034si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit

13:35b.LEV.013.035sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute

13:36b.LEV.013.036non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est

13:37b.LEV.013.037porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum

13:38b.LEV.013.038vir et mulier in cuius cute candor apparuerit

13:39b.LEV.013.039intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum

13:40b.LEV.013.040vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est

13:41b.LEV.013.041et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est

13:42b.LEV.013.042sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus

13:43b.LEV.013.043et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio

13:44b.LEV.013.044quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis

13:45b.LEV.013.045habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit

13:46b.LEV.013.046omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra

13:47b.LEV.013.047vestis lanea sive linea quae lepram habuerit

13:48b.LEV.013.048in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est

13:49b.LEV.013.049si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti

13:50b.LEV.013.050qui consideratam recludet septem diebus

13:51b.LEV.013.051et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa

13:52b.LEV.013.052et idcirco conburetur flammis

13:53b.LEV.013.053quod si eam viderit non crevisse

13:54b.LEV.013.054praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis

13:55b.LEV.013.055et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra

13:56b.LEV.013.056sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet

13:57b.LEV.013.057quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi

13:58b.LEV.013.058si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda erunt

13:59b.LEV.013.059ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel contaminari

14

14:1b.LEV.014.001locutusque est Dominus ad Mosen dicens

14:2b.LEV.014.002hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem

14:3b.LEV.014.003qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam

14:4b.LEV.014.004praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum

14:5b.LEV.014.005et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes

14:6b.LEV.014.006alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in sanguine passeris immolati

14:7b.LEV.014.007quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet

14:8b.LEV.014.008cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus

14:9b.LEV.014.009et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore

14:10b.LEV.014.010die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium

14:11b.LEV.014.011cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii

14:12b.LEV.014.012tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium et oblatis ante Dominum omnibus

14:13b.LEV.014.013immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est

14:14b.LEV.014.014adsumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus dextrae et pedis

14:15b.LEV.014.015et de olei sextario mittet in manum suam sinistram

14:16b.LEV.014.016tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies contra Dominum

14:17b.LEV.014.017quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto

14:18b.LEV.014.018et super caput eius

14:19b.LEV.014.019rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum

14:20b.LEV.014.020et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur

14:21b.LEV.014.021quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium

14:22b.LEV.014.022duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum

14:23b.LEV.014.023offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino

14:24b.LEV.014.024qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul

14:25b.LEV.014.025immolatoque agno de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur et super pollices manus eius ac pedis dextri

14:26b.LEV.014.026olei vero partem mittet in manum suam sinistram

14:27b.LEV.014.027in quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies contra Dominum

14:28b.LEV.014.028tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto

14:29b.LEV.014.029reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum

14:30b.LEV.014.030et turturem sive pullum columbae offeret

14:31b.LEV.014.031unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis

14:32b.LEV.014.032hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui

14:33b.LEV.014.033locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

14:34b.LEV.014.034cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus

14:35b.LEV.014.035ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea

14:36b.LEV.014.036at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram

14:37b.LEV.014.037et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua

14:38b.LEV.014.038egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus

14:39b.LEV.014.039reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram

14:40b.LEV.014.040iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo

14:41b.LEV.014.041domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo

14:42b.LEV.014.042lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto alio liniri domum

14:43b.LEV.014.043sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita

14:44b.LEV.014.044ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus

14:45b.LEV.014.045quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo

14:46b.LEV.014.046qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque ad vesperum

14:47b.LEV.014.047et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua

14:48b.LEV.014.048quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate

14:49b.LEV.014.049et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum

14:50b.LEV.014.050et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas

14:51b.LEV.014.051tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies

14:52b.LEV.014.052purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque vermiculo

14:53b.LEV.014.053cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et iure mundabitur

14:54b.LEV.014.054ista est lex omnis leprae et percussurae

14:55b.LEV.014.055leprae vestium et domorum

14:56b.LEV.014.056cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in varias species coloribus inmutatis

14:57b.LEV.014.057ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit

15

15:1b.LEV.015.001locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

15:2b.LEV.015.002loquimini filiis Israhel et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit

15:3b.LEV.015.003et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula adheserit carni illius atque concreverit foedus humor

15:4b.LEV.015.004omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque sederit

15:5b.LEV.015.005si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:6b.LEV.015.006si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:7b.LEV.015.007qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:8b.LEV.015.008si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:9b.LEV.015.009sagma super quo sederit inmundum erit

15:10b.LEV.015.010et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur pollutum erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid lavabit vestem suam et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:11b.LEV.015.011omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:12b.LEV.015.012vas fictile quod tetigerit confringetur vas autem ligneum lavabitur aqua

15:13b.LEV.015.013si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus

15:14b.LEV.015.014die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos sacerdoti

15:15b.LEV.015.015qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui

15:16b.LEV.015.016vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus suum et inmundus erit usque ad vesperum

15:17b.LEV.015.017vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda erit usque ad vesperum

15:18b.LEV.015.018mulier cum qua coierit lavabitur aqua et inmunda erit usque ad vesperum

15:19b.LEV.015.019mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem diebus separabitur

15:20b.LEV.015.020omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum

15:21b.LEV.015.021et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae polluetur

15:22b.LEV.015.022qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:23b.LEV.015.023omne vas super quo illa sederit quisquis adtigerit lavabit vestimenta sua et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum

15:24b.LEV.015.024si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur

15:25b.LEV.015.025mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore menstruo

15:26b.LEV.015.026omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit

15:27b.LEV.015.027quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:28b.LEV.015.028si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem dies purificationis suae

15:29b.LEV.015.029et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbae ad ostium tabernaculi testimonii

15:30b.LEV.015.030qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiae eius

15:31b.LEV.015.031docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos

15:32b.LEV.015.032ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu

15:33b.LEV.015.033et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine et hominis qui dormierit cum ea

16

16:1b.LEV.016.001locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt

16:2b.LEV.016.002et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum

16:3b.LEV.016.003nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum

16:4b.LEV.016.004tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur

16:5b.LEV.016.005suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum

16:6b.LEV.016.006cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua

16:7b.LEV.016.007duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii

16:8b.LEV.016.008mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario

16:9b.LEV.016.009cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato

16:10b.LEV.016.010cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem

16:11b.LEV.016.011his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum

16:12b.LEV.016.012adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta

16:13b.LEV.016.013ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur

16:14b.LEV.016.014tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem

16:15b.LEV.016.015cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi

16:16b.LEV.016.016et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum

16:17b.LEV.016.017nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediatur

16:18b.LEV.016.018cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum

16:19b.LEV.016.019aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel

16:20b.LEV.016.020postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem

16:21b.LEV.016.021et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum

16:22b.LEV.016.022cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto

16:23b.LEV.016.023revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi

16:24b.LEV.016.024lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo

16:25b.LEV.016.025et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare

16:26b.LEV.016.026ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra

16:27b.LEV.016.027vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum

16:28b.LEV.016.028et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra

16:29b.LEV.016.029eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos

16:30b.LEV.016.030in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini

16:31b.LEV.016.031sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione perpetua

16:32b.LEV.016.032expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctis

16:33b.LEV.016.033et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum

16:34b.LEV.016.034eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat Dominus Mosi

17

17:1b.LEV.017.001et locutus est Dominus ad Mosen dicens

17:2b.LEV.017.002loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israhel et dices ad eos iste est sermo quem mandavit Dominus dicens

17:3b.LEV.017.003homo quilibet de domo Israhel si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra

17:4b.LEV.017.004et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino sanguinis reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui

17:5b.LEV.017.005ideo offerre debent sacerdoti filii Israhel hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino

17:6b.LEV.017.006fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino

17:7b.LEV.017.007et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus cum quibus fornicati sunt legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum

17:8b.LEV.017.008et ad ipsos dices homo de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam

17:9b.LEV.017.009et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam ut offeratur Domino interibit de populo suo

17:10b.LEV.017.010homo quilibet de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo

17:11b.LEV.017.011quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animae piaculo sit

17:12b.LEV.017.012idcirco dixi filiis Israhel omnis anima ex vobis non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur inter vos

17:13b.LEV.017.013homo quicumque de filiis Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci licitum est fundat sanguinem eius et operiat illum terra

17:14b.LEV.017.014anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israhel sanguinem universae carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit

17:15b.LEV.017.015anima quae comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum aqua et contaminatus erit usque ad vesperum et hoc ordine mundus fiet

17:16b.LEV.017.016quod si non laverit vestimenta sua nec corpus portabit iniquitatem suam

18

18:1b.LEV.018.001locutusque est Dominus ad Mosen dicens

18:2b.LEV.018.002loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester

18:3b.LEV.018.003iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis

18:4b.LEV.018.004facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester

18:5b.LEV.018.005custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus

18:6b.LEV.018.006omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus

18:7b.LEV.018.007turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius

18:8b.LEV.018.008turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est

18:9b.LEV.018.009turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis

18:10b.LEV.018.010turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est

18:11b.LEV.018.011turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis

18:12b.LEV.018.012turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui

18:13b.LEV.018.013turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae

18:14b.LEV.018.014turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur

18:15b.LEV.018.015turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius

18:16b.LEV.018.016turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est

18:17b.LEV.018.017turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est

18:18b.LEV.018.018sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente

18:19b.LEV.018.019ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius

18:20b.LEV.018.020cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis

18:21b.LEV.018.021de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus

18:22b.LEV.018.022cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est

18:23b.LEV.018.023cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est

18:24b.LEV.018.024ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum

18:25b.LEV.018.025et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos

18:26b.LEV.018.026custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos

18:27b.LEV.018.027omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam

18:28b.LEV.018.028cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos

18:29b.LEV.018.029omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui

18:30b.LEV.018.030custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester

19

19:1b.LEV.019.001locutus est Dominus ad Mosen dicens

19:2b.LEV.019.002loquere ad omnem coetum filiorum Israhel et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester

19:3b.LEV.019.003unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester

19:4b.LEV.019.004nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester

19:5b.LEV.019.005si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit placabilis

19:6b.LEV.019.006eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis

19:7b.LEV.019.007si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et impietatis reus

19:8b.LEV.019.008portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et peribit anima illa de populo suo

19:9b.LEV.019.009cum messueris segetes terrae tuae non tondebis usque ad solum superficiem terrae nec remanentes spicas colliges

19:10b.LEV.019.010neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester

19:11b.LEV.019.011non facietis furtum non mentiemini nec decipiet unusquisque proximum suum

19:12b.LEV.019.012non peierabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego Dominus

19:13b.LEV.019.013non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane

19:14b.LEV.019.014non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed timebis Deum tuum quia ego sum Dominus

19:15b.LEV.019.015non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo

19:16b.LEV.019.016non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus

19:17b.LEV.019.017ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum

19:18b.LEV.019.018non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus

19:19b.LEV.019.019leges meas custodite iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine veste quae ex duobus texta est non indueris

19:20b.LEV.019.020homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera

19:21b.LEV.019.021pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem

19:22b.LEV.019.022orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum

19:23b.LEV.019.023quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis

19:24b.LEV.019.024quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino

19:25b.LEV.019.025quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quae proferunt ego Dominus Deus vester

19:26b.LEV.019.026non comedetis cum sanguine non augurabimini nec observabitis somnia

19:27b.LEV.019.027neque in rotundum adtondebitis comam nec radatis barbam

19:28b.LEV.019.028et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus

19:29b.LEV.019.029ne prostituas filiam tuam et contaminetur terra et impleatur piaculo

19:30b.LEV.019.030sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego Dominus

19:31b.LEV.019.031ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester

19:32b.LEV.019.032coram cano capite consurge et honora personam senis et time Deum tuum ego sum Dominus

19:33b.LEV.019.033si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis ei

19:34b.LEV.019.034sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus Deus vester

19:35b.LEV.019.035nolite facere iniquum aliquid in iudicio in regula in pondere in mensura

19:36b.LEV.019.036statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti

19:37b.LEV.019.037custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea ego Dominus

20

20:1b.LEV.020.001locutusque est Dominus ad Mosen dicens

20:2b.LEV.020.002haec loqueris filiis Israhel homo de filiis Israhel et de advenis qui habitant in Israhel si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte moriatur populus terrae lapidabit eum

20:3b.LEV.020.003et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de medio populi sui eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum

20:4b.LEV.020.004quod si neglegens populus terrae et quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch nec voluerit eum occidere

20:5b.LEV.020.005ponam faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch de medio populi sui

20:6b.LEV.020.006anima quae declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui

20:7b.LEV.020.007sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus vester

20:8b.LEV.020.008custodite praecepta mea et facite ea ego Dominus qui sanctifico vos

20:9b.LEV.020.009qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri matrique maledixit sanguis eius sit super eum

20:10b.LEV.020.010si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adultera

20:11b.LEV.020.011qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos

20:12b.LEV.020.012si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia scelus operati sunt sanguis eorum sit super eos

20:13b.LEV.020.013qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos

20:14b.LEV.020.014qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri

20:15b.LEV.020.015qui cum iumento et pecore coierit morte moriatur pecus quoque occidite

20:16b.LEV.020.016mulier quae subcubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos

20:17b.LEV.020.017qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam

20:18b.LEV.020.018qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi sui

20:19b.LEV.020.019turpitudinem materterae tuae et amitae tuae non discoperies qui hoc fecerit ignominiam carnis suae nudavit portabunt ambo iniquitatem suam

20:20b.LEV.020.020qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae portabunt ambo peccatum suum absque liberis morientur

20:21b.LEV.020.021qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam turpitudinem fratris sui revelavit absque filiis erunt

20:22b.LEV.020.022custodite leges meas atque iudicia et facite ea ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi

20:23b.LEV.020.023nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus sum ante vos omnia enim haec fecerunt et abominatus sum eos

20:24b.LEV.020.024vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis

20:25b.LEV.020.025separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi esse polluta

20:26b.LEV.020.026eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et separavi vos a ceteris populis ut essetis mei

20:27b.LEV.020.027vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos

21

21:1b.LEV.021.001dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum

21:2b.LEV.021.002nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque

21:3b.LEV.021.003et sorore virgine quae non est nupta viro

21:4b.LEV.021.004sed nec in principe populi sui contaminabitur

21:5b.LEV.021.005non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient incisuras

21:6b.LEV.021.006sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt

21:7b.LEV.021.007scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo

21:8b.LEV.021.008et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos

21:9b.LEV.021.009sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur

21:10b.LEV.021.010pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet

21:11b.LEV.021.011et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre quoque suo et matre non contaminabitur

21:12b.LEV.021.012nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus

21:13b.LEV.021.013virginem ducet uxorem

21:14b.LEV.021.014viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo

21:15b.LEV.021.015ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia ego Dominus qui sanctifico eum

21:16b.LEV.021.016locutusque est Dominus ad Mosen dicens

21:17b.LEV.021.017loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo

21:18b.LEV.021.018nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso

21:19b.LEV.021.019si fracto pede si manu

21:20b.LEV.021.020si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus

21:21b.LEV.021.021omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo

21:22b.LEV.021.022vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario

21:23b.LEV.021.023ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos

21:24b.LEV.021.024locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata

22

22:1b.LEV.022.001locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens

22:2b.LEV.022.002loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego Dominus

22:3b.LEV.022.003dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus

22:4b.LEV.022.004homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus

22:5b.LEV.022.005et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cuius tactus est sordidus

22:6b.LEV.022.006inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quae sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua

22:7b.LEV.022.007et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est

22:8b.LEV.022.008morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis ego sum Dominus

22:9b.LEV.022.009custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos

22:10b.LEV.022.010omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis

22:11b.LEV.022.011quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus eius fuerit hii comedent ex eis

22:12b.LEV.022.012si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur

22:13b.LEV.022.013sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem

22:14b.LEV.022.014qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium

22:15b.LEV.022.015nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae offerunt Domino

22:16b.LEV.022.016ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico eos

22:17b.LEV.022.017locutus est Dominus ad Mosen dicens

22:18b.LEV.022.018loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini

22:19b.LEV.022.019ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex capris

22:20b.LEV.022.020si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile

22:21b.LEV.022.021homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo

22:22b.LEV.022.022si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini

22:23b.LEV.022.023bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potest

22:24b.LEV.022.024omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis

22:25b.LEV.022.025de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea

22:26b.LEV.022.026locutusque est Dominus ad Mosen dicens

22:27b.LEV.022.027bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suae die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino

22:28b.LEV.022.028sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis

22:29b.LEV.022.029si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis

22:30b.LEV.022.030eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus

22:31b.LEV.022.031custodite mandata mea et facite ea ego Dominus

22:32b.LEV.022.032ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vos

22:33b.LEV.022.033et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego Dominus

23

23:1b.LEV.023.001locutus est Dominus ad Mosen dicens

23:2b.LEV.023.002loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctas

23:3b.LEV.023.003sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris

23:4b.LEV.023.004hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis temporibus suis

23:5b.LEV.023.005mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est

23:6b.LEV.023.006et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis

23:7b.LEV.023.007dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo

23:8b.LEV.023.008sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo

23:9b.LEV.023.009locutusque est Dominus ad Mosen dicens

23:10b.LEV.023.010loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem

23:11b.LEV.023.011qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum

23:12b.LEV.023.012atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini

23:13b.LEV.023.013et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin

23:14b.LEV.023.014panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris

23:15b.LEV.023.015numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas

23:16b.LEV.023.016usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino

23:17b.LEV.023.017ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini

23:18b.LEV.023.018offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino

23:19b.LEV.023.019facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum

23:20b.LEV.023.020cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius

23:21b.LEV.023.021et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris

23:22b.LEV.023.022postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester

23:23b.LEV.023.023locutusque est Dominus ad Mosen dicens

23:24b.LEV.023.024loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum

23:25b.LEV.023.025omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino

23:26b.LEV.023.026locutusque est Dominus ad Mosen dicens

23:27b.LEV.023.027decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino

23:28b.LEV.023.028omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester

23:29b.LEV.023.029omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis

23:30b.LEV.023.030et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo

23:31b.LEV.023.031nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris

23:32b.LEV.023.032sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra

23:33b.LEV.023.033et locutus est Dominus ad Mosen dicens

23:34b.LEV.023.034loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino

23:35b.LEV.023.035dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis

23:36b.LEV.023.036et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo

23:37b.LEV.023.037hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei

23:38b.LEV.023.038exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino

23:39b.LEV.023.039a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies

23:40b.LEV.023.040sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro

23:41b.LEV.023.041celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis

23:42b.LEV.023.042et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis

23:43b.LEV.023.043ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester

23:44b.LEV.023.044locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel

24

24:1b.LEV.024.001et locutus est Dominus ad Mosen dicens

24:2b.LEV.024.002praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter

24:3b.LEV.024.003extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris

24:4b.LEV.024.004super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini

24:5b.LEV.024.005accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas

24:6b.LEV.024.006quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues

24:7b.LEV.024.007et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini

24:8b.LEV.024.008per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno

24:9b.LEV.024.009eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo

24:10b.LEV.024.010ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite

24:11b.LEV.024.011cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan

24:12b.LEV.024.012miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus

24:13b.LEV.024.013qui locutus est ad Mosen

24:14b.LEV.024.014dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus

24:15b.LEV.024.015et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum

24:16b.LEV.024.016et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur

24:17b.LEV.024.017qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur

24:18b.LEV.024.018qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima

24:19b.LEV.024.019qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei

24:20b.LEV.024.020fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur

24:21b.LEV.024.021qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur

24:22b.LEV.024.022aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester

24:23b.LEV.024.023locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi

25

25:1b.LEV.025.001locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens

25:2b.LEV.025.002loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini

25:3b.LEV.025.003sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius

25:4b.LEV.025.004septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis

25:5b.LEV.025.005quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est

25:6b.LEV.025.006sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te

25:7b.LEV.025.007iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum

25:8b.LEV.025.008numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem

25:9b.LEV.025.009et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra

25:10b.LEV.025.010sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam

25:11b.LEV.025.011quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis

25:12b.LEV.025.012ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis

25:13b.LEV.025.013anno iobelei redient omnes ad possessiones suas

25:14b.LEV.025.014quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo

25:15b.LEV.025.015et iuxta supputationem frugum vendet tibi

25:16b.LEV.025.016quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi

25:17b.LEV.025.017nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester

25:18b.LEV.025.018facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore

25:19b.LEV.025.019et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes

25:20b.LEV.025.020quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras

25:21b.LEV.025.021dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum

25:22b.LEV.025.022seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera

25:23b.LEV.025.023terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis

25:24b.LEV.025.024unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur

25:25b.LEV.025.025si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat

25:26b.LEV.025.026sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire

25:27b.LEV.025.027conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam

25:28b.LEV.025.028quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum

25:29b.LEV.025.029qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus

25:30b.LEV.025.030si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo

25:31b.LEV.025.031sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum

25:32b.LEV.025.032aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi

25:33b.LEV.025.033si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel

25:34b.LEV.025.034suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est

25:35b.LEV.025.035si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum

25:36b.LEV.025.036ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te

25:37b.LEV.025.037pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges

25:38b.LEV.025.038ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus

25:39b.LEV.025.039si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum

25:40b.LEV.025.040sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te

25:41b.LEV.025.041et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum

25:42b.LEV.025.042mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum

25:43b.LEV.025.043ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum

25:44b.LEV.025.044servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt

25:45b.LEV.025.045et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos

25:46b.LEV.025.046et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam

25:47b.LEV.025.047si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius

25:48b.LEV.025.048post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum

25:49b.LEV.025.049et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se

25:50b.LEV.025.050supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata

25:51b.LEV.025.051si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium

25:52b.LEV.025.052si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum

25:53b.LEV.025.053quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo

25:54b.LEV.025.054quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis

25:55b.LEV.025.055mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti

26

26:1b.LEV.026.001ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester

26:2b.LEV.026.002custodite sabbata mea et pavete ad sanctuarium meum ego Dominus

26:3b.LEV.026.003si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea dabo vobis pluvias temporibus suis

26:4b.LEV.026.004et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur

26:5b.LEV.026.005adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra

26:6b.LEV.026.006dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit terminos vestros

26:7b.LEV.026.007persequemini inimicos vestros et corruent coram vobis

26:8b.LEV.026.008persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio

26:9b.LEV.026.009respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum

26:10b.LEV.026.010comedetis vetustissima veterum et vetera novis supervenientibus proicietis

26:11b.LEV.026.011ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea

26:12b.LEV.026.012ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus

26:13b.LEV.026.013ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti

26:14b.LEV.026.014quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata mea

26:15b.LEV.026.015si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut non faciatis ea quae a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum

26:16b.LEV.026.016ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quae ab hostibus devorabitur

26:17b.LEV.026.017ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine persequente

26:18b.LEV.026.018sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra

26:19b.LEV.026.019et conteram superbiam duritiae vestrae daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam

26:20b.LEV.026.020consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma praebebunt

26:21b.LEV.026.021si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra

26:22b.LEV.026.022emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque fiant viae vestrae

26:23b.LEV.026.023quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi

26:24b.LEV.026.024ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra

26:25b.LEV.026.025inducamque super vos gladium ultorem foederis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus

26:26b.LEV.026.026postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus et comedetis et non saturabimini

26:27b.LEV.026.027sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis contra me

26:28b.LEV.026.028et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra

26:29b.LEV.026.029ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum

26:30b.LEV.026.030destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea

26:31b.LEV.026.031in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum

26:32b.LEV.026.032disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici vestri cum habitatores illius fuerint

26:33b.LEV.026.033vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutae

26:34b.LEV.026.034tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae quando fueritis

26:35b.LEV.026.035in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suae eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea

26:36b.LEV.026.036et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente

26:37b.LEV.026.037et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes nemo vestrum inimicis audebit resistere

26:38b.LEV.026.038peribitis inter gentes et hostilis vos terra consumet

26:39b.LEV.026.039quod si et de his aliqui remanserint tabescent in iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter peccata patrum suorum et sua adfligentur

26:40b.LEV.026.040donec confiteantur iniquitates suas et maiorum suorum quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi

26:41b.LEV.026.041ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus suis

26:42b.LEV.026.042et recordabor foederis mei quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham terrae quoque memor ero

26:43b.LEV.026.043quae cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos ipsi vero rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint

26:44b.LEV.026.044et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum

26:45b.LEV.026.045et recordabor foederis mei pristini quando eduxi eos de terra Aegypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus haec sunt praecepta atque iudicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israhel in monte Sinai per manum Mosi

27

27:1b.LEV.027.001locutusque est Dominus ad Mosen dicens

27:2b.LEV.027.002loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub aestimatione dabit pretium

27:3b.LEV.027.003si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii

27:4b.LEV.027.004si mulier triginta

27:5b.LEV.027.005a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos femina decem

27:6b.LEV.027.006ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli pro femina tres

27:7b.LEV.027.007sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos femina decem

27:8b.LEV.027.008si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit stabit coram sacerdote et quantum ille aestimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit

27:9b.LEV.027.009animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit

27:10b.LEV.027.010et mutari non poterit id est nec melius malo nec peius bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est consecratum erit Domino

27:11b.LEV.027.011animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis voverit adducetur ante sacerdotem

27:12b.LEV.027.012qui diiudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium

27:13b.LEV.027.013quod si dare voluerit is qui offert addet supra aestimationis quintam partem

27:14b.LEV.027.014homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur

27:15b.LEV.027.015sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum

27:16b.LEV.027.016quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti

27:17b.LEV.027.017si statim ab anno incipientis iobelei voverit agrum quanto valere potest tanto aestimabitur

27:18b.LEV.027.018sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iobeleum et detrahetur ex pretio

27:19b.LEV.027.019quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum

27:20b.LEV.027.020sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit

27:21b.LEV.027.021quia cum iobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum

27:22b.LEV.027.022si ager emptus et non de possessione maiorum sanctificatus fuerit Domino

27:23b.LEV.027.023supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino

27:24b.LEV.027.024in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae

27:25b.LEV.027.025omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus viginti obolos habet

27:26b.LEV.027.026primogenita quae ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt

27:27b.LEV.027.027quod si inmundum est animal redimet qui obtulit iuxta aestimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum

27:28b.LEV.027.028omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino

27:29b.LEV.027.029et omnis consecratio quae offertur ab homine non redimetur sed morte morietur

27:30b.LEV.027.030omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur

27:31b.LEV.027.031si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam partem earum

27:32b.LEV.027.032omnium decimarum boves et oves et caprae quae sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino

27:33b.LEV.027.033non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino et non redimetur

27:34b.LEV.027.034haec sunt praecepta quae mandavit Dominus Mosi ad filios Israhel in monte Sinai


Holder of rights
Multilingual Bible Corpus

Citation Suggestion for this Object
TextGrid Repository (2025). Latin Collection. Leviticus (Latin). Leviticus (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A305-A