Genesis (Latin)
Genesis
1
1:1b.GEN.001.001in principio creavit Deus caelum et terram
1:2b.GEN.001.002terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
1:3b.GEN.001.003dixitque Deus fiat lux et facta est lux
1:4b.GEN.001.004et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras
1:5b.GEN.001.005appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus
1:6b.GEN.001.006dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis
1:7b.GEN.001.007et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita
1:8b.GEN.001.008vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus
1:9b.GEN.001.009dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita
1:10b.GEN.001.010et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum
1:11b.GEN.001.011et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita
1:12b.GEN.001.012et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum
1:13b.GEN.001.013factumque est vespere et mane dies tertius
1:14b.GEN.001.014dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos
1:15b.GEN.001.015ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita
1:16b.GEN.001.016fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas
1:17b.GEN.001.017et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram
1:18b.GEN.001.018et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum
1:19b.GEN.001.019et factum est vespere et mane dies quartus
1:20b.GEN.001.020dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli
1:21b.GEN.001.021creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum
1:22b.GEN.001.022benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram
1:23b.GEN.001.023et factum est vespere et mane dies quintus
1:24b.GEN.001.024dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita
1:25b.GEN.001.025et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum
1:26b.GEN.001.026et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra
1:27b.GEN.001.027et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos
1:28b.GEN.001.028benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram
1:29b.GEN.001.029dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam
1:30b.GEN.001.030et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita
1:31b.GEN.001.031viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus
2
2:1b.GEN.002.001igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum
2:2b.GEN.002.002conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat
2:3b.GEN.002.003et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret
2:4b.GEN.002.004istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram
2:5b.GEN.002.005et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram
2:6b.GEN.002.006sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae
2:7b.GEN.002.007formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem
2:8b.GEN.002.008plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat
2:9b.GEN.002.009produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali
2:10b.GEN.002.010et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita
2:11b.GEN.002.011nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum
2:12b.GEN.002.012et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus
2:13b.GEN.002.013et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae
2:14b.GEN.002.014nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates
2:15b.GEN.002.015tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum
2:16b.GEN.002.016praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede
2:17b.GEN.002.017de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris
2:18b.GEN.002.018dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui
2:19b.GEN.002.019formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius
2:20b.GEN.002.020appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius
2:21b.GEN.002.021inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea
2:22b.GEN.002.022et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam
2:23b.GEN.002.023dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est
2:24b.GEN.002.024quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
2:25b.GEN.002.025erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant
3
3:1b.GEN.003.001sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi
3:2b.GEN.003.002cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur
3:3b.GEN.003.003de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur
3:4b.GEN.003.004dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini
3:5b.GEN.003.005scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum
3:6b.GEN.003.006vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit
3:7b.GEN.003.007et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata
3:8b.GEN.003.008et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi
3:9b.GEN.003.009vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es
3:10b.GEN.003.010qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me
3:11b.GEN.003.011cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti
3:12b.GEN.003.012dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi
3:13b.GEN.003.013et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae respondit serpens decepit me et comedi
3:14b.GEN.003.014et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae tuae
3:15b.GEN.003.015inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius
3:16b.GEN.003.016mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui
3:17b.GEN.003.017ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae
3:18b.GEN.003.018spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae
3:19b.GEN.003.019in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris
3:20b.GEN.003.020et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset cunctorum viventium
3:21b.GEN.003.021fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas pellicias et induit eos
3:22b.GEN.003.022et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum
3:23b.GEN.003.023emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est
3:24b.GEN.003.024eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae
4
4:1b.GEN.004.001Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum
4:2b.GEN.004.002rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola
4:3b.GEN.004.003factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino
4:4b.GEN.004.004Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius
4:5b.GEN.004.005ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius
4:6b.GEN.004.006dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua
4:7b.GEN.004.007nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius
4:8b.GEN.004.008dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum
4:9b.GEN.004.009et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum
4:10b.GEN.004.010dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra
4:11b.GEN.004.011nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua
4:12b.GEN.004.012cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram
4:13b.GEN.004.013dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear
4:14b.GEN.004.014ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me
4:15b.GEN.004.015dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum
4:16b.GEN.004.016egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden
4:17b.GEN.004.017cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch
4:18b.GEN.004.018porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech
4:19b.GEN.004.019qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella
4:20b.GEN.004.020genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum
4:21b.GEN.004.021et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo
4:22b.GEN.004.022Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma
4:23b.GEN.004.023dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum
4:24b.GEN.004.024septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies
4:25b.GEN.004.025cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain
4:26b.GEN.004.026sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini
5
5:1b.GEN.005.001hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum
5:2b.GEN.005.002masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt
5:3b.GEN.005.003vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth
5:4b.GEN.005.004et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias
5:5b.GEN.005.005et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est
5:6b.GEN.005.006vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos
5:7b.GEN.005.007vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias
5:8b.GEN.005.008et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est
5:9b.GEN.005.009vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan
5:10b.GEN.005.010post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias
5:11b.GEN.005.011factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est
5:12b.GEN.005.012vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel
5:13b.GEN.005.013et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias
5:14b.GEN.005.014et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est
5:15b.GEN.005.015vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared
5:16b.GEN.005.016et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias
5:17b.GEN.005.017et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est
5:18b.GEN.005.018vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch
5:19b.GEN.005.019et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias
5:20b.GEN.005.020et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est
5:21b.GEN.005.021porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam
5:22b.GEN.005.022et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias
5:23b.GEN.005.023et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni
5:24b.GEN.005.024ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus
5:25b.GEN.005.025vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech
5:26b.GEN.005.026et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias
5:27b.GEN.005.027et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est
5:28b.GEN.005.028vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
5:29b.GEN.005.029vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus
5:30b.GEN.005.030vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias
5:31b.GEN.005.031et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est
5:32b.GEN.005.032Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth
6
6:1b.GEN.006.001cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent
6:2b.GEN.006.002videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant
6:3b.GEN.006.003dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum
6:4b.GEN.006.004gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi
6:5b.GEN.006.005videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore
6:6b.GEN.006.006paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus
6:7b.GEN.006.007delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos
6:8b.GEN.006.008Noe vero invenit gratiam coram Domino
6:9b.GEN.006.009hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit
6:10b.GEN.006.010et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth
6:11b.GEN.006.011corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate
6:12b.GEN.006.012cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram
6:13b.GEN.006.013dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra
6:14b.GEN.006.014fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus
6:15b.GEN.006.015et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius
6:16b.GEN.006.016fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea
6:17b.GEN.006.017ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumentur
6:18b.GEN.006.018ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum
6:19b.GEN.006.019et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini
6:20b.GEN.006.020de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere
6:21b.GEN.006.021tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum
6:22b.GEN.006.022fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus
7
7:1b.GEN.007.001dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac
7:2b.GEN.007.002ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam
7:3b.GEN.007.003sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universae terrae
7:4b.GEN.007.004adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terrae
7:5b.GEN.007.005fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus
7:6b.GEN.007.006eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram
7:7b.GEN.007.007et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii
7:8b.GEN.007.008de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram
7:9b.GEN.007.009duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut praeceperat Deus Noe
7:10b.GEN.007.010cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram
7:11b.GEN.007.011anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt
7:12b.GEN.007.012et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus
7:13b.GEN.007.013in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam
7:14b.GEN.007.014ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres
7:15b.GEN.007.015ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitae
7:16b.GEN.007.016et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris
7:17b.GEN.007.017factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra
7:18b.GEN.007.018vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas
7:19b.GEN.007.019et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo
7:20b.GEN.007.020quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat
7:21b.GEN.007.021consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram universi homines
7:22b.GEN.007.022et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt
7:23b.GEN.007.023et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca
7:24b.GEN.007.024obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus
8
8:1b.GEN.008.001recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae
8:2b.GEN.008.002et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae de caelo
8:3b.GEN.008.003reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies
8:4b.GEN.008.004requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniae
8:5b.GEN.008.005at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium
8:6b.GEN.008.006cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum
8:7b.GEN.008.007qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram
8:8b.GEN.008.008emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae
8:9b.GEN.008.009quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam
8:10b.GEN.008.010expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca
8:11b.GEN.008.011at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram
8:12b.GEN.008.012expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eum
8:13b.GEN.008.013igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae
8:14b.GEN.008.014mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra
8:15b.GEN.008.015locutus est autem Deus ad Noe dicens
8:16b.GEN.008.016egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum
8:17b.GEN.008.017cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam
8:18b.GEN.008.018egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum eo
8:19b.GEN.008.019sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt
8:20b.GEN.008.020aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare
8:21b.GEN.008.021odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci
8:22b.GEN.008.022cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent
9
9:1b.GEN.009.001benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram
9:2b.GEN.009.002et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt
9:3b.GEN.009.003et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia
9:4b.GEN.009.004excepto quod carnem cum sanguine non comedetis
9:5b.GEN.009.005sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis
9:6b.GEN.009.006quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo
9:7b.GEN.009.007vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam
9:8b.GEN.009.008haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo
9:9b.GEN.009.009ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
9:10b.GEN.009.010et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae
9:11b.GEN.009.011statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram
9:12b.GEN.009.012dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas
9:13b.GEN.009.013arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram
9:14b.GEN.009.014cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus
9:15b.GEN.009.015et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem
9:16b.GEN.009.016eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram
9:17b.GEN.009.017dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram
9:18b.GEN.009.018erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan
9:19b.GEN.009.019tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram
9:20b.GEN.009.020coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam
9:21b.GEN.009.021bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo
9:22b.GEN.009.022quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
9:23b.GEN.009.023at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt
9:24b.GEN.009.024evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor
9:25b.GEN.009.025ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis
9:26b.GEN.009.026dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius
9:27b.GEN.009.027dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius
9:28b.GEN.009.028vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
9:29b.GEN.009.029et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est
10
10:1b.GEN.010.001hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium
10:2b.GEN.010.002filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras
10:3b.GEN.010.003porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
10:4b.GEN.010.004filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
10:5b.GEN.010.005ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis
10:6b.GEN.010.006filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan
10:7b.GEN.010.007filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan
10:8b.GEN.010.008porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra
10:9b.GEN.010.009et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino
10:10b.GEN.010.010fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar
10:11b.GEN.010.011de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale
10:12b.GEN.010.012Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna
10:13b.GEN.010.013at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim
10:14b.GEN.010.014et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
10:15b.GEN.010.015Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum
10:16b.GEN.010.016et Iebuseum et Amorreum Gergeseum
10:17b.GEN.010.017Eveum et Araceum Sineum
10:18b.GEN.010.018et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum
10:19b.GEN.010.019factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa
10:20b.GEN.010.020hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis
10:21b.GEN.010.021de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore
10:22b.GEN.010.022filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram
10:23b.GEN.010.023filii Aram Us et Hul et Gether et Mes
10:24b.GEN.010.024at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber
10:25b.GEN.010.025natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan
10:26b.GEN.010.026qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare
10:27b.GEN.010.027et Aduram et Uzal Decla
10:28b.GEN.010.028et Ebal et Abimahel Saba
10:29b.GEN.010.029et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
10:30b.GEN.010.030et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem
10:31b.GEN.010.031isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis
10:32b.GEN.010.032hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium
11
11:1b.GEN.011.001erat autem terra labii unius et sermonum eorundem
11:2b.GEN.011.002cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo
11:3b.GEN.011.003dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento
11:4b.GEN.011.004et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras
11:5b.GEN.011.005descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam
11:6b.GEN.011.006et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant
11:7b.GEN.011.007venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui
11:8b.GEN.011.008atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem
11:9b.GEN.011.009et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum
11:10b.GEN.011.010hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium
11:11b.GEN.011.011vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios et filias
11:12b.GEN.011.012porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale
11:13b.GEN.011.013vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias
11:14b.GEN.011.014Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber
11:15b.GEN.011.015vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias
11:16b.GEN.011.016vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg
11:17b.GEN.011.017et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias
11:18b.GEN.011.018vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu
11:19b.GEN.011.019vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias
11:20b.GEN.011.020vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug
11:21b.GEN.011.021vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias
11:22b.GEN.011.022vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor
11:23b.GEN.011.023vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias
11:24b.GEN.011.024vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare
11:25b.GEN.011.025vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias
11:26b.GEN.011.026vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran
11:27b.GEN.011.027hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth
11:28b.GEN.011.028mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum
11:29b.GEN.011.029duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae
11:30b.GEN.011.030erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos
11:31b.GEN.011.031tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi
11:32b.GEN.011.032et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran
12
12:1b.GEN.012.001dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi
12:2b.GEN.012.002faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus
12:3b.GEN.012.003benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te benedicentur universae cognationes terrae
12:4b.GEN.012.004egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran
12:5b.GEN.012.005tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam
12:6b.GEN.012.006pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallem Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra
12:7b.GEN.012.007apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei
12:8b.GEN.012.008et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eius
12:9b.GEN.012.009perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem
12:10b.GEN.012.010facta est autem fames in terra descenditque Abram in Aegyptum ut peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra
12:11b.GEN.012.011cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum dixit Sarai uxori suae novi quod pulchra sis mulier
12:12b.GEN.012.012et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est et interficient me et te reservabunt
12:13b.GEN.012.013dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui
12:14b.GEN.012.014cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis
12:15b.GEN.012.015et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est mulier in domum Pharaonis
12:16b.GEN.012.016Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli
12:17b.GEN.012.017flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram
12:18b.GEN.012.018vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset
12:19b.GEN.012.019quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade
12:20b.GEN.012.020praecepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quae habebat
13
13:1b.GEN.013.001ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia quae habebat et Loth cum eo ad australem plagam
13:2b.GEN.013.002erat autem dives valde in possessione argenti et auri
13:3b.GEN.013.003reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai
13:4b.GEN.013.004in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini
13:5b.GEN.013.005sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula
13:6b.GEN.013.006nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter
13:7b.GEN.013.007unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra
13:8b.GEN.013.008dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus
13:9b.GEN.013.009ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam
13:10b.GEN.013.010elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor
13:11b.GEN.013.011elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo
13:12b.GEN.013.012Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis
13:13b.GEN.013.013homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis
13:14b.GEN.013.014dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem
13:15b.GEN.013.015omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum
13:16b.GEN.013.016faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit
13:17b.GEN.013.017surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam
13:18b.GEN.013.018movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino
14
14:1b.GEN.014.001factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium
14:2b.GEN.014.002inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor
14:3b.GEN.014.003omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis
14:4b.GEN.014.004duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eo
14:5b.GEN.014.005igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim
14:6b.GEN.014.006et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudine
14:7b.GEN.014.007reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar
14:8b.GEN.014.008et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri
14:9b.GEN.014.009scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque
14:10b.GEN.014.010vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem
14:11b.GEN.014.011tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa quae ad cibum pertinent et abierunt
14:12b.GEN.014.012necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis
14:13b.GEN.014.013et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum Abram
14:14b.GEN.014.014quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan
14:15b.GEN.014.015et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci
14:16b.GEN.014.016reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum
14:17b.GEN.014.017egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis
14:18b.GEN.014.018at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi
14:19b.GEN.014.019benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram
14:20b.GEN.014.020et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus
14:21b.GEN.014.021dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi
14:22b.GEN.014.022qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae
14:23b.GEN.014.023quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram
14:24b.GEN.014.024exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas
15
15:1b.GEN.015.001his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis
15:2b.GEN.015.002dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer
15:3b.GEN.015.003addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit
15:4b.GEN.015.004statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem
15:5b.GEN.015.005eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum
15:6b.GEN.015.006credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam
15:7b.GEN.015.007dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam
15:8b.GEN.015.008at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam
15:9b.GEN.015.009respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam
15:10b.GEN.015.010qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit
15:11b.GEN.015.011descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram
15:12b.GEN.015.012cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum
15:13b.GEN.015.013dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis
15:14b.GEN.015.014verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec egredientur cum magna substantia
15:15b.GEN.015.015tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona
15:16b.GEN.015.016generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus
15:17b.GEN.015.017cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas
15:18b.GEN.015.018in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten
15:19b.GEN.015.019Cineos et Cenezeos et Cedmoneos
15:20b.GEN.015.020et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque
15:21b.GEN.015.021et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos
16
16:1b.GEN.016.001igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar
16:2b.GEN.016.002dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti
16:3b.GEN.016.003tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem
16:4b.GEN.016.004qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam
16:5b.GEN.016.005dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te
16:6b.GEN.016.006cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit
16:7b.GEN.016.007cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur
16:8b.GEN.016.008dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio
16:9b.GEN.016.009dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius
16:10b.GEN.016.010et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine
16:11b.GEN.016.011ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam
16:12b.GEN.016.012hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula
16:13b.GEN.016.013vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me
16:14b.GEN.016.014propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad
16:15b.GEN.016.015peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel
16:16b.GEN.016.016octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem
17
17:1b.GEN.017.001postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus
17:2b.GEN.017.002ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis
17:3b.GEN.017.003cecidit Abram pronus in faciem
17:4b.GEN.017.004dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentium
17:5b.GEN.017.005nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te
17:6b.GEN.017.006faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur
17:7b.GEN.017.007et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te
17:8b.GEN.017.008daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum
17:9b.GEN.017.009dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis
17:10b.GEN.017.010hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum
17:11b.GEN.017.011et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me et vos
17:12b.GEN.017.012infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra
17:13b.GEN.017.013eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum
17:14b.GEN.017.014masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit
17:15b.GEN.017.015dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram
17:16b.GEN.017.016et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo
17:17b.GEN.017.017cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet
17:18b.GEN.017.018dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te
17:19b.GEN.017.019et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum
17:20b.GEN.017.020super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam
17:21b.GEN.017.021pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero
17:22b.GEN.017.022cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham
17:23b.GEN.017.023tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die sicut praeceperat ei Deus
17:24b.GEN.017.024nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui
17:25b.GEN.017.025et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae
17:26b.GEN.017.026eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius
17:27b.GEN.017.027et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenae pariter circumcisi sunt
18
18:1b.GEN.018.001apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei
18:2b.GEN.018.002cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra
18:3b.GEN.018.003et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum
18:4b.GEN.018.004sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore
18:5b.GEN.018.005ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es
18:6b.GEN.018.006festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes
18:7b.GEN.018.007ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero qui festinavit et coxit illum
18:8b.GEN.018.008tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore
18:9b.GEN.018.009cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est
18:10b.GEN.018.010cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi
18:11b.GEN.018.011erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri muliebria
18:12b.GEN.018.012quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo
18:13b.GEN.018.013dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus
18:14b.GEN.018.014numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium
18:15b.GEN.018.015negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti
18:16b.GEN.018.016cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos
18:17b.GEN.018.017dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sum
18:18b.GEN.018.018cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae
18:19b.GEN.018.019scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum
18:20b.GEN.018.020dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis
18:21b.GEN.018.021descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam
18:22b.GEN.018.022converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc stabat coram Domino
18:23b.GEN.018.023et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio
18:24b.GEN.018.024si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo
18:25b.GEN.018.025absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium
18:26b.GEN.018.026dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos
18:27b.GEN.018.027respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis
18:28b.GEN.018.028quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque
18:29b.GEN.018.029rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta
18:30b.GEN.018.030ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta
18:31b.GEN.018.031quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter viginti
18:32b.GEN.018.032obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem
18:33b.GEN.018.033abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum
19
19:1b.GEN.019.001veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terra
19:2b.GEN.019.002et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus
19:3b.GEN.019.003conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt
19:4b.GEN.019.004prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul
19:5b.GEN.019.005vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos
19:6b.GEN.019.006egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait
19:7b.GEN.019.007nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere
19:8b.GEN.019.008habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei
19:9b.GEN.019.009at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime iam prope erat ut refringerent fores
19:10b.GEN.019.010et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium
19:11b.GEN.019.011et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum ita ut ostium invenire non possent
19:12b.GEN.019.012dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac
19:13b.GEN.019.013delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos
19:14b.GEN.019.014egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui
19:15b.GEN.019.015cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere civitatis
19:16b.GEN.019.016dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi
19:17b.GEN.019.017et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas
19:18b.GEN.019.018dixitque Loth ad eos quaeso Domine mi
19:19b.GEN.019.019quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar
19:20b.GEN.019.020est civitas haec iuxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea
19:21b.GEN.019.021dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam urbem pro qua locutus es
19:22b.GEN.019.022festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor
19:23b.GEN.019.023sol egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor
19:24b.GEN.019.024igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo
19:25b.GEN.019.025et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia
19:26b.GEN.019.026respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis
19:27b.GEN.019.027Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino
19:28b.GEN.019.028intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum
19:29b.GEN.019.029cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat
19:30b.GEN.019.030ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque filiae eius cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius
19:31b.GEN.019.031dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae
19:32b.GEN.019.032veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen
19:33b.GEN.019.033dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est maior dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit
19:34b.GEN.019.034altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro
19:35b.GEN.019.035dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexerit
19:36b.GEN.019.036conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo
19:37b.GEN.019.037peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem
19:38b.GEN.019.038minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon id est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie
20
20:1b.GEN.020.001profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris
20:2b.GEN.020.002dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam
20:3b.GEN.020.003venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum
20:4b.GEN.020.004Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficies
20:5b.GEN.020.005nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc
20:6b.GEN.020.006dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam
20:7b.GEN.020.007nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt
20:8b.GEN.020.008statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde
20:9b.GEN.020.009vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis
20:10b.GEN.020.010rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres
20:11b.GEN.020.011respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam
20:12b.GEN.020.012alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem
20:13b.GEN.020.013postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim
20:14b.GEN.020.014tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam
20:15b.GEN.020.015et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita
20:16b.GEN.020.016Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam
20:17b.GEN.020.017orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt
20:18b.GEN.020.018concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham
21
21:1b.GEN.021.001visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est
21:2b.GEN.021.002concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus
21:3b.GEN.021.003vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
21:4b.GEN.021.004et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
21:5b.GEN.021.005cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
21:6b.GEN.021.006dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi
21:7b.GEN.021.007rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni
21:8b.GEN.021.008crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius
21:9b.GEN.021.009cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham
21:10b.GEN.021.010eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac
21:11b.GEN.021.011dure accepit hoc Abraham pro filio suo
21:12b.GEN.021.012cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen
21:13b.GEN.021.013sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est
21:14b.GEN.021.014surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee
21:15b.GEN.021.015cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant
21:16b.GEN.021.016et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit
21:17b.GEN.021.017exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est
21:18b.GEN.021.018surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum
21:19b.GEN.021.019aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere
21:20b.GEN.021.020et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius
21:21b.GEN.021.021habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti
21:22b.GEN.021.022eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis
21:23b.GEN.021.023iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena
21:24b.GEN.021.024dixitque Abraham ego iurabo
21:25b.GEN.021.025et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius
21:26b.GEN.021.026respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie
21:27b.GEN.021.027tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus
21:28b.GEN.021.028et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
21:29b.GEN.021.029cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum
21:30b.GEN.021.030at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
21:31b.GEN.021.031idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt
21:32b.GEN.021.032et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
21:33b.GEN.021.033surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
21:34b.GEN.021.034et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis
22
22:1b.GEN.022.001quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum
22:2b.GEN.022.002ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi
22:3b.GEN.022.003igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus
22:4b.GEN.022.004die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul
22:5b.GEN.022.005dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos
22:6b.GEN.022.006tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul
22:7b.GEN.022.007dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti
22:8b.GEN.022.008dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter
22:9b.GEN.022.009veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum
22:10b.GEN.022.010extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium
22:11b.GEN.022.011et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum
22:12b.GEN.022.012dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me
22:13b.GEN.022.013levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio
22:14b.GEN.022.014appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit
22:15b.GEN.022.015vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens
22:16b.GEN.022.016per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito
22:17b.GEN.022.017benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum
22:18b.GEN.022.018et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae
22:19b.GEN.022.019reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi
22:20b.GEN.022.020his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo
22:21b.GEN.022.021Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum
22:22b.GEN.022.022et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
22:23b.GEN.022.023ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham
22:24b.GEN.022.024concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha
23
23:1b.GEN.023.001vixit autem Sarra centum viginti septem annis
23:2b.GEN.023.002et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam
23:3b.GEN.023.003cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens
23:4b.GEN.023.004advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum
23:5b.GEN.023.005responderuntque filii Heth
23:6b.GEN.023.006audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum
23:7b.GEN.023.007surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth
23:8b.GEN.023.008dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor
23:9b.GEN.023.009ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri
23:10b.GEN.023.010habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens
23:11b.GEN.023.011nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum
23:12b.GEN.023.012adoravit Abraham coram populo terrae
23:13b.GEN.023.013et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo
23:14b.GEN.023.014respondit Ephron
23:15b.GEN.023.015domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum
23:16b.GEN.023.016quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae
23:17b.GEN.023.017confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum
23:18b.GEN.023.018Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius
23:19b.GEN.023.019atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan
23:20b.GEN.023.020et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth
24
24:1b.GEN.024.001erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis benedixerat ei
24:2b.GEN.024.002dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meum
24:3b.GEN.024.003ut adiurem te per Dominum Deum caeli et terrae ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito
24:4b.GEN.024.004sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac
24:5b.GEN.024.005respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es
24:6b.GEN.024.006dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum
24:7b.GEN.024.007Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo
24:8b.GEN.024.008sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium tantum meum ne reducas illuc
24:9b.GEN.024.009posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super sermone hoc
24:10b.GEN.024.010tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor
24:11b.GEN.024.011cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam dixit
24:12b.GEN.024.012Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi et fac misericordiam cum domino meo Abraham
24:13b.GEN.024.013ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam
24:14b.GEN.024.014igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo
24:15b.GEN.024.015necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula
24:16b.GEN.024.016puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur
24:17b.GEN.024.017occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua
24:18b.GEN.024.018quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum
24:19b.GEN.024.019cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti bibant
24:20b.GEN.024.020effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret aquam et haustam omnibus camelis dedit
24:21b.GEN.024.021ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non
24:22b.GEN.024.022postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decem
24:23b.GEN.024.023dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad manendum
24:24b.GEN.024.024quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem peperit Nahor
24:25b.GEN.024.025et addidit dicens palearum quoque et faeni plurimum est apud nos et locus spatiosus ad manendum
24:26b.GEN.024.026inclinavit se homo et adoravit Dominum
24:27b.GEN.024.027dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei
24:28b.GEN.024.028cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia quae audierat
24:29b.GEN.024.029habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est ad hominem ubi erat fons
24:30b.GEN.024.030cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem aquae
24:31b.GEN.024.031dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas praeparavi domum et locum camelis
24:32b.GEN.024.032et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque paleas et faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui venerant cum eo
24:33b.GEN.024.033et adpositus est in conspectu eius panis qui ait non comedam donec loquar sermones meos respondit ei loquere
24:34b.GEN.024.034at ille servus inquit Abraham sum
24:35b.GEN.024.035et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est et dedit ei oves et boves argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinos
24:36b.GEN.024.036et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua deditque illi omnia quae habuerat
24:37b.GEN.024.037et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananeorum in quorum terra habito
24:38b.GEN.024.038sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo
24:39b.GEN.024.039ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum mulier
24:40b.GEN.024.040Dominus ait in cuius conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei
24:41b.GEN.024.041innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibi
24:42b.GEN.024.042veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo
24:43b.GEN.024.043ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua
24:44b.GEN.024.044et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam praeparavit Dominus filio domini mei
24:45b.GEN.024.045dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere
24:46b.GEN.024.046quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos
24:47b.GEN.024.047interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus
24:48b.GEN.024.048pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius
24:49b.GEN.024.049quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram sive ad sinistram
24:50b.GEN.024.050responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui
24:51b.GEN.024.051en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus
24:52b.GEN.024.052quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum
24:53b.GEN.024.053prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit
24:54b.GEN.024.054initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum
24:55b.GEN.024.055responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur
24:56b.GEN.024.056nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum
24:57b.GEN.024.057dixerunt vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem
24:58b.GEN.024.058cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quae ait vadam
24:59b.GEN.024.059dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites eius
24:60b.GEN.024.060inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum
24:61b.GEN.024.061igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum
24:62b.GEN.024.062eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum cuius nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi
24:63b.GEN.024.063et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata iam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul
24:64b.GEN.024.064Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo
24:65b.GEN.024.065et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se
24:66b.GEN.024.066servus autem cuncta quae gesserat narravit Isaac
24:67b.GEN.024.067qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret
25
25:1b.GEN.025.001Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram
25:2b.GEN.025.002quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue
25:3b.GEN.025.003Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim
25:4b.GEN.025.004at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae
25:5b.GEN.025.005deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac
25:6b.GEN.025.006filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem
25:7b.GEN.025.007fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni
25:8b.GEN.025.008et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum
25:9b.GEN.025.009et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre
25:10b.GEN.025.010quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius
25:11b.GEN.025.011et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis
25:12b.GEN.025.012hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae
25:13b.GEN.025.013et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam
25:14b.GEN.025.014Masma quoque et Duma et Massa
25:15b.GEN.025.015Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma
25:16b.GEN.025.016isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum
25:17b.GEN.025.017anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum
25:18b.GEN.025.018habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit
25:19b.GEN.025.019hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac
25:20b.GEN.025.020qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban
25:21b.GEN.025.021deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae
25:22b.GEN.025.022sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum
25:23b.GEN.025.023qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet
25:24b.GEN.025.024iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt
25:25b.GEN.025.025qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob
25:26b.GEN.025.026sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli
25:27b.GEN.025.027quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis
25:28b.GEN.025.028Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob
25:29b.GEN.025.029coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus
25:30b.GEN.025.030ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom
25:31b.GEN.025.031cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua
25:32b.GEN.025.032ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita
25:33b.GEN.025.033ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita
25:34b.GEN.025.034et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset
26
26:1b.GEN.026.001orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara
26:2b.GEN.026.002apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi
26:3b.GEN.026.003et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo
26:4b.GEN.026.004et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae
26:5b.GEN.026.005eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit
26:6b.GEN.026.006mansit itaque Isaac in Geraris
26:7b.GEN.026.007qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem
26:8b.GEN.026.008cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua
26:9b.GEN.026.009et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam
26:10b.GEN.026.010dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicens
26:11b.GEN.026.011qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur
26:12b.GEN.026.012seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus
26:13b.GEN.026.013et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est
26:14b.GEN.026.014habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei Palestini
26:15b.GEN.026.015omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo
26:16b.GEN.026.016in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde
26:17b.GEN.026.017et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi
26:18b.GEN.026.018rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat
26:19b.GEN.026.019foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam
26:20b.GEN.026.020sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam
26:21b.GEN.026.021foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias
26:22b.GEN.026.022profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram
26:23b.GEN.026.023ascendit autem ex illo loco in Bersabee
26:24b.GEN.026.024ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham
26:25b.GEN.026.025itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum
26:26b.GEN.026.026ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum
26:27b.GEN.026.027locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis
26:28b.GEN.026.028qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus
26:29b.GEN.026.029ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini
26:30b.GEN.026.030fecit ergo eis convivium et post cibum et potum
26:31b.GEN.026.031surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum
26:32b.GEN.026.032ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam
26:33b.GEN.026.033unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem
26:34b.GEN.026.034Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon eiusdem loci
26:35b.GEN.026.035quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae
27
27:1b.GEN.027.001senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum
27:2b.GEN.027.002cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae
27:3b.GEN.027.003sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis
27:4b.GEN.027.004fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar
27:5b.GEN.027.005quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret
27:6b.GEN.027.006dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei
27:7b.GEN.027.007adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar
27:8b.GEN.027.008nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis
27:9b.GEN.027.009et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur
27:10b.GEN.027.010quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur
27:11b.GEN.027.011cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis
27:12b.GEN.027.012si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione
27:13b.GEN.027.013ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixi
27:14b.GEN.027.014abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius
27:15b.GEN.027.015et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum
27:16b.GEN.027.016pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit
27:17b.GEN.027.017dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit
27:18b.GEN.027.018quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi
27:19b.GEN.027.019dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua
27:20b.GEN.027.020rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam
27:21b.GEN.027.021dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non
27:22b.GEN.027.022accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau
27:23b.GEN.027.023et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illi
27:24b.GEN.027.024ait tu es filius meus Esau respondit ego sum
27:25b.GEN.027.025at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto
27:26b.GEN.027.026dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi
27:27b.GEN.027.027accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus
27:28b.GEN.027.028det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini
27:29b.GEN.027.029et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur
27:30b.GEN.027.030vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau
27:31b.GEN.027.031coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua
27:32b.GEN.027.032dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau
27:33b.GEN.027.033expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus
27:34b.GEN.027.034auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi
27:35b.GEN.027.035qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam
27:36b.GEN.027.036at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem
27:37b.GEN.027.037respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciam
27:38b.GEN.027.038cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret
27:39b.GEN.027.039motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore caeli desuper
27:40b.GEN.027.040erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis
27:41b.GEN.027.041oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meum
27:42b.GEN.027.042nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te
27:43b.GEN.027.043nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran
27:44b.GEN.027.044habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui
27:45b.GEN.027.045et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die
27:46b.GEN.027.046dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere
28
28:1b.GEN.028.001vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit praecepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan
28:2b.GEN.028.002sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel patrem matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui
28:3b.GEN.028.003Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum
28:4b.GEN.028.004et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo tuo
28:5b.GEN.028.005cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris suae
28:6b.GEN.028.006videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem praecepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan
28:7b.GEN.028.007quodque oboediens Iacob parentibus isset in Syriam
28:8b.GEN.028.008probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus
28:9b.GEN.028.009ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat Maeleth filiam Ismahel filii Abraham sororem Nabaioth
28:10b.GEN.028.010igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Haran
28:11b.GEN.028.011cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum tulit de lapidibus qui iacebant et subponens capiti suo dormivit in eodem loco
28:12b.GEN.028.012viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam
28:13b.GEN.028.013et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo
28:14b.GEN.028.014eritque germen tuum quasi pulvis terrae dilataberis ad occidentem et orientem septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae
28:15b.GEN.028.015et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in terram hanc nec dimittam nisi conplevero universa quae dixi
28:16b.GEN.028.016cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam
28:17b.GEN.028.017pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli
28:18b.GEN.028.018surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper
28:19b.GEN.028.019appellavitque nomen urbis Bethel quae prius Luza vocabatur
28:20b.GEN.028.020vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum
28:21b.GEN.028.021reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum
28:22b.GEN.028.022et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi
29
29:1b.GEN.029.001profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem
29:2b.GEN.029.002et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur
29:3b.GEN.029.003morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent
29:4b.GEN.029.004dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran
29:5b.GEN.029.005quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus
29:6b.GEN.029.006sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo
29:7b.GEN.029.007dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite
29:8b.GEN.029.008qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges
29:9b.GEN.029.009adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat
29:10b.GEN.029.010quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur
29:11b.GEN.029.011et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit
29:12b.GEN.029.012et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo
29:13b.GEN.029.013qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris
29:14b.GEN.029.014respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius
29:15b.GEN.029.015dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias
29:16b.GEN.029.016habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel
29:17b.GEN.029.017sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu
29:18b.GEN.029.018quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis
29:19b.GEN.029.019respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me
29:20b.GEN.029.020servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine
29:21b.GEN.029.021dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam
29:22b.GEN.029.022qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias
29:23b.GEN.029.023et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
29:24b.GEN.029.024dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
29:25b.GEN.029.025et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi
29:26b.GEN.029.026respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias
29:27b.GEN.029.027imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
29:28b.GEN.029.028adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem
29:29b.GEN.029.029cui pater servam Balam dederat
29:30b.GEN.029.030tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis
29:31b.GEN.029.031videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente
29:32b.GEN.029.032quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus
29:33b.GEN.029.033rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon
29:34b.GEN.029.034concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi
29:35b.GEN.029.035quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere
30
30:1b.GEN.030.001cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar
30:2b.GEN.030.002cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui
30:3b.GEN.030.003at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios
30:4b.GEN.030.004deditque illi Balam in coniugium quae
30:5b.GEN.030.005ingresso ad se viro concepit et peperit filium
30:6b.GEN.030.006dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan
30:7b.GEN.030.007rursumque Bala concipiens peperit alterum
30:8b.GEN.030.008pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim
30:9b.GEN.030.009sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit
30:10b.GEN.030.010qua post conceptum edente filium
30:11b.GEN.030.011dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad
30:12b.GEN.030.012peperit quoque Zelpha alterum
30:13b.GEN.030.013dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser
30:14b.GEN.030.014egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui
30:15b.GEN.030.015illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui
30:16b.GEN.030.016redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa
30:17b.GEN.030.017et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit filium quintum
30:18b.GEN.030.018et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar
30:19b.GEN.030.019rursum Lia concipiens peperit sextum filium
30:20b.GEN.030.020et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius Zabulon
30:21b.GEN.030.021post quem peperit filiam nomine Dinam
30:22b.GEN.030.022recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius
30:23b.GEN.030.023quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum
30:24b.GEN.030.024et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus filium alterum
30:25b.GEN.030.025nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam
30:26b.GEN.030.026da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu nosti servitutem qua servivi tibi
30:27b.GEN.030.027ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te
30:28b.GEN.030.028constitue mercedem tuam quam dem tibi
30:29b.GEN.030.029at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua
30:30b.GEN.030.030modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae
30:31b.GEN.030.031dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua
30:32b.GEN.030.032gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea
30:33b.GEN.030.033respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent
30:34b.GEN.030.034dixit Laban gratum habeo quod petis
30:35b.GEN.030.035et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum
30:36b.GEN.030.036et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat reliquos greges eius
30:37b.GEN.030.037tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quae spoliata fuerant candor apparuit illa vero quae integra erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius
30:38b.GEN.030.038posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent
30:39b.GEN.030.039factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa
30:40b.GEN.030.040divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus
30:41b.GEN.030.041igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent
30:42b.GEN.030.042quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et quae primi temporis Iacob
30:43b.GEN.030.043ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos
31
31:1b.GEN.031.001postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus
31:2b.GEN.031.002animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius
31:3b.GEN.031.003maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum
31:4b.GEN.031.004misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges
31:5b.GEN.031.005dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum
31:6b.GEN.031.006et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro
31:7b.GEN.031.007sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi
31:8b.GEN.031.008si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt
31:9b.GEN.031.009tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi
31:10b.GEN.031.010postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum
31:11b.GEN.031.011dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum
31:12b.GEN.031.012qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban
31:13b.GEN.031.013ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae
31:14b.GEN.031.014responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri
31:15b.GEN.031.015nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum
31:16b.GEN.031.016sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac
31:17b.GEN.031.017surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit
31:18b.GEN.031.018tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan
31:19b.GEN.031.019eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui
31:20b.GEN.031.020noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret
31:21b.GEN.031.021cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad
31:22b.GEN.031.022nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob
31:23b.GEN.031.023qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad
31:24b.GEN.031.024viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob
31:25b.GEN.031.025iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium
31:26b.GEN.031.026et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio
31:27b.GEN.031.027cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara
31:28b.GEN.031.028non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc
31:29b.GEN.031.029valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius
31:30b.GEN.031.030esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos
31:31b.GEN.031.031respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas
31:32b.GEN.031.032quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola
31:33b.GEN.031.033ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis
31:34b.GEN.031.034illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti
31:35b.GEN.031.035ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est
31:36b.GEN.031.036tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me
31:37b.GEN.031.037et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te
31:38b.GEN.031.038idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi
31:39b.GEN.031.039nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas
31:40b.GEN.031.040die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis
31:41b.GEN.031.041sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus
31:42b.GEN.031.042nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri
31:43b.GEN.031.043respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis
31:44b.GEN.031.044veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te
31:45b.GEN.031.045tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum
31:46b.GEN.031.046dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum
31:47b.GEN.031.047quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae
31:48b.GEN.031.048dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis
31:49b.GEN.031.049intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis
31:50b.GEN.031.050si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit
31:51b.GEN.031.051dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te
31:52b.GEN.031.052testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans
31:53b.GEN.031.053Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac
31:54b.GEN.031.054immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi
31:55b.GEN.031.055Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum
32
32:1b.GEN.032.001Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei
32:2b.GEN.032.002quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra
32:3b.GEN.032.003misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom
32:4b.GEN.032.004praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem
32:5b.GEN.032.005habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo
32:6b.GEN.032.006reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris
32:7b.GEN.032.007timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
32:8b.GEN.032.008dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur
32:9b.GEN.032.009dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi
32:10b.GEN.032.010minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior
32:11b.GEN.032.011erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis
32:12b.GEN.032.012tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest
32:13b.GEN.032.013cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo
32:14b.GEN.032.014capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti
32:15b.GEN.032.015camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem
32:16b.GEN.032.016et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem
32:17b.GEN.032.017et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris
32:18b.GEN.032.018respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit
32:19b.GEN.032.019similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum
32:20b.GEN.032.020et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi
32:21b.GEN.032.021praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris
32:22b.GEN.032.022cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc
32:23b.GEN.032.023transductisque omnibus quae ad se pertinebant
32:24b.GEN.032.024remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane
32:25b.GEN.032.025qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit
32:26b.GEN.032.026dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi
32:27b.GEN.032.027ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob
32:28b.GEN.032.028at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis
32:29b.GEN.032.029interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco
32:30b.GEN.032.030vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea
32:31b.GEN.032.031ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede
32:32b.GEN.032.032quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit
33
33:1b.GEN.033.001levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum
33:2b.GEN.033.002et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos
33:3b.GEN.033.003et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius
33:4b.GEN.033.004currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit
33:5b.GEN.033.005levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo
33:6b.GEN.033.006et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt
33:7b.GEN.033.007accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt
33:8b.GEN.033.008quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo
33:9b.GEN.033.009et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi
33:10b.GEN.033.010dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius
33:11b.GEN.033.011et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens
33:12b.GEN.033.012ait gradiamur simul eroque socius itineris tui
33:13b.GEN.033.013dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges
33:14b.GEN.033.014praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir
33:15b.GEN.033.015respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei
33:16b.GEN.033.016reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir
33:17b.GEN.033.017et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula
33:18b.GEN.033.018transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum
33:19b.GEN.033.019emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis
33:20b.GEN.033.020et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel
34
34:1b.GEN.034.001egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius
34:2b.GEN.034.002quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem
34:3b.GEN.034.003et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit
34:4b.GEN.034.004et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem
34:5b.GEN.034.005quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent
34:6b.GEN.034.006egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob
34:7b.GEN.034.007ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset
34:8b.GEN.034.008locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem
34:9b.GEN.034.009et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite
34:10b.GEN.034.010et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam
34:11b.GEN.034.011sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo
34:12b.GEN.034.012augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem
34:13b.GEN.034.013responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis
34:14b.GEN.034.014non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos
34:15b.GEN.034.015sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus
34:16b.GEN.034.016tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus
34:17b.GEN.034.017sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus
34:18b.GEN.034.018placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius
34:19b.GEN.034.019nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui
34:20b.GEN.034.020ingressique portam urbis locuti sunt populo
34:21b.GEN.034.021viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus
34:22b.GEN.034.022unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes
34:23b.GEN.034.023et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum
34:24b.GEN.034.024adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus
34:25b.GEN.034.025et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis
34:26b.GEN.034.026Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam
34:27b.GEN.034.027quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri
34:28b.GEN.034.028oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant
34:29b.GEN.034.029parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas
34:30b.GEN.034.030quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea
34:31b.GEN.034.031responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra
35
35:1b.GEN.035.001interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum
35:2b.GEN.035.002Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra
35:3b.GEN.035.003surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei
35:4b.GEN.035.004dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem
35:5b.GEN.035.005cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes
35:6b.GEN.035.006venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo
35:7b.GEN.035.007aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum
35:8b.GEN.035.008eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus
35:9b.GEN.035.009apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei
35:10b.GEN.035.010dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel
35:11b.GEN.035.011dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur
35:12b.GEN.035.012terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te
35:13b.GEN.035.013et recessit ab eo
35:14b.GEN.035.014ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum
35:15b.GEN.035.015vocansque nomen loci Bethel
35:16b.GEN.035.016egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel
35:17b.GEN.035.017ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium
35:18b.GEN.035.018egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae
35:19b.GEN.035.019mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem
35:20b.GEN.035.020erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem
35:21b.GEN.035.021egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis
35:22b.GEN.035.022cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim
35:23b.GEN.035.023filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon
35:24b.GEN.035.024filii Rahel Ioseph et Beniamin
35:25b.GEN.035.025filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim
35:26b.GEN.035.026filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae
35:27b.GEN.035.027venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac
35:28b.GEN.035.028et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum
35:29b.GEN.035.029consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui
36
36:1b.GEN.036.001hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom
36:2b.GEN.036.002Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei
36:3b.GEN.036.003Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth
36:4b.GEN.036.004peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel
36:5b.GEN.036.005Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan
36:6b.GEN.036.006tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob
36:7b.GEN.036.007divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum
36:8b.GEN.036.008habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom
36:9b.GEN.036.009hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir
36:10b.GEN.036.010et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris eius
36:11b.GEN.036.011fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez
36:12b.GEN.036.012erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau
36:13b.GEN.036.013filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath uxoris Esau
36:14b.GEN.036.014isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core
36:15b.GEN.036.015hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez
36:16b.GEN.036.016dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adae
36:17b.GEN.036.017hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau
36:18b.GEN.036.018hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau
36:19b.GEN.036.019isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom
36:20b.GEN.036.020isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et Sebeon et Anan
36:21b.GEN.036.021Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom
36:22b.GEN.036.022facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem soror Lotham Thamna
36:23b.GEN.036.023et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam
36:24b.GEN.036.024et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui
36:25b.GEN.036.025habuitque filium Disan et filiam Oolibama
36:26b.GEN.036.026et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan
36:27b.GEN.036.027hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham
36:28b.GEN.036.028habuit autem filios Disan Hus et Aran
36:29b.GEN.036.029isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux Ana
36:30b.GEN.036.030dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra Seir
36:31b.GEN.036.031reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hii
36:32b.GEN.036.032Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba
36:33b.GEN.036.033mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra
36:34b.GEN.036.034cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum
36:35b.GEN.036.035hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith
36:36b.GEN.036.036cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha
36:37b.GEN.036.037hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth
36:38b.GEN.036.038cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor
36:39b.GEN.036.039isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab
36:40b.GEN.036.040haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux Ietheth
36:41b.GEN.036.041dux Oolibama dux Ela dux Phinon
36:42b.GEN.036.042dux Cenez dux Theman dux Mabsar
36:43b.GEN.036.043dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse est Esau pater Idumeorum
37
37:1b.GEN.037.001habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suus
37:2b.GEN.037.002et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo
37:3b.GEN.037.003Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam
37:4b.GEN.037.004videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui
37:5b.GEN.037.005accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris odii seminarium fuit
37:6b.GEN.037.006dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi
37:7b.GEN.037.007putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum
37:8b.GEN.037.008responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii fomitem ministravit
37:9b.GEN.037.009aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me
37:10b.GEN.037.010quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terram
37:11b.GEN.037.011invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabat
37:12b.GEN.037.012cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem
37:13b.GEN.037.013dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente
37:14b.GEN.037.014praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem
37:15b.GEN.037.015invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret
37:16b.GEN.037.016at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi pascant greges
37:17b.GEN.037.017dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain
37:18b.GEN.037.018qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere
37:19b.GEN.037.019et mutuo loquebantur ecce somniator venit
37:20b.GEN.037.020venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua
37:21b.GEN.037.021audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat
37:22b.GEN.037.022non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo
37:23b.GEN.037.023confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita
37:24b.GEN.037.024miseruntque in cisternam quae non habebat aquam
37:25b.GEN.037.025et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Aegyptum
37:26b.GEN.037.026dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius
37:27b.GEN.037.027melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eius
37:28b.GEN.037.028et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Aegyptum
37:29b.GEN.037.029reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
37:30b.GEN.037.030et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo
37:31b.GEN.037.031tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt
37:32b.GEN.037.032mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non
37:33b.GEN.037.033quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph
37:34b.GEN.037.034scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore
37:35b.GEN.037.035congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu
37:36b.GEN.037.036Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiae
38
38:1b.GEN.038.001eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram
38:2b.GEN.038.002viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad eam
38:3b.GEN.038.003quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her
38:4b.GEN.038.004rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam
38:5b.GEN.038.005tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit
38:6b.GEN.038.006dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar
38:7b.GEN.038.007fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est
38:8b.GEN.038.008dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo
38:9b.GEN.038.009ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur
38:10b.GEN.038.010et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret
38:11b.GEN.038.011quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui
38:12b.GEN.038.012evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas
38:13b.GEN.038.013nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves
38:14b.GEN.038.014quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum
38:15b.GEN.038.015quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur
38:16b.GEN.038.016ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo
38:17b.GEN.038.017dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris
38:18b.GEN.038.018ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier
38:19b.GEN.038.019et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus
38:20b.GEN.038.020misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam
38:21b.GEN.038.021interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix
38:22b.GEN.038.022reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum
38:23b.GEN.038.023ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam
38:24b.GEN.038.024ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur
38:25b.GEN.038.025quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus
38:26b.GEN.038.026qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam
38:27b.GEN.038.027instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens
38:28b.GEN.038.028iste egreditur prior
38:29b.GEN.038.029illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares
38:30b.GEN.038.030postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara
39
39:1b.GEN.039.001igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat
39:2b.GEN.039.002fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui
39:3b.GEN.039.003qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius
39:4b.GEN.039.004invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant
39:5b.GEN.039.005benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam
39:6b.GEN.039.006nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu
39:7b.GEN.039.007post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum
39:8b.GEN.039.008qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua
39:9b.GEN.039.009nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum
39:10b.GEN.039.010huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum
39:11b.GEN.039.011accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret
39:12b.GEN.039.012et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras
39:13b.GEN.039.013cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam
39:14b.GEN.039.014vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem
39:15b.GEN.039.015et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras
39:16b.GEN.039.016in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum
39:17b.GEN.039.017et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi
39:18b.GEN.039.018cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras
39:19b.GEN.039.019his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde
39:20b.GEN.039.020tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus
39:21b.GEN.039.021fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris
39:22b.GEN.039.022qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat
39:23b.GEN.039.023nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat
40
40:1b.GEN.040.001his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis Aegypti et pistor domino suo
40:2b.GEN.040.002iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis praeerat alter pistoribus
40:3b.GEN.040.003misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus et Ioseph
40:4b.GEN.040.004at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur
40:5b.GEN.040.005videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi
40:6b.GEN.040.006ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes
40:7b.GEN.040.007sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra
40:8b.GEN.040.008qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis
40:9b.GEN.040.009narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam coram me vitem
40:10b.GEN.040.010in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere
40:11b.GEN.040.011calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni
40:12b.GEN.040.012respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt
40:13b.GEN.040.013post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante consueveras
40:14b.GEN.040.014tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere
40:15b.GEN.040.015quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum
40:16b.GEN.040.016videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput meum
40:17b.GEN.040.017et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo
40:18b.GEN.040.018respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt
40:19b.GEN.040.019post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas
40:20b.GEN.040.020exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis
40:21b.GEN.040.021restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi poculum
40:22b.GEN.040.022alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas probaretur
40:23b.GEN.040.023et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui
41
41:1b.GEN.041.001post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium
41:2b.GEN.041.002de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus
41:3b.GEN.041.003aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus
41:4b.GEN.041.004devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao
41:5b.GEN.041.005rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae
41:6b.GEN.041.006aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur
41:7b.GEN.041.007devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem
41:8b.GEN.041.008et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur
41:9b.GEN.041.009tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum
41:10b.GEN.041.010iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum
41:11b.GEN.041.011ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum
41:12b.GEN.041.012erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia
41:13b.GEN.041.013audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce
41:14b.GEN.041.014protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei
41:15b.GEN.041.015cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere
41:16b.GEN.041.016respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni
41:17b.GEN.041.017narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis
41:18b.GEN.041.018et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant
41:19b.GEN.041.019et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim
41:20b.GEN.041.020quae devoratis et consumptis prioribus
41:21b.GEN.041.021nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus
41:22b.GEN.041.022vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae
41:23b.GEN.041.023aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula
41:24b.GEN.041.024quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat
41:25b.GEN.041.025respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni
41:26b.GEN.041.026septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt
41:27b.GEN.041.027septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis
41:28b.GEN.041.028qui hoc ordine conplebuntur
41:29b.GEN.041.029ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti
41:30b.GEN.041.030quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram
41:31b.GEN.041.031et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo
41:32b.GEN.041.032quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur
41:33b.GEN.041.033nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti
41:34b.GEN.041.034qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis
41:35b.GEN.041.035qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus
41:36b.GEN.041.036et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia
41:37b.GEN.041.037placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius
41:38b.GEN.041.038locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit
41:39b.GEN.041.039dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero
41:40b.GEN.041.040tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam
41:41b.GEN.041.041dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti
41:42b.GEN.041.042tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit
41:43b.GEN.041.043fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti
41:44b.GEN.041.044dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti
41:45b.GEN.041.045vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti
41:46b.GEN.041.046triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti
41:47b.GEN.041.047venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti
41:48b.GEN.041.048omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est
41:49b.GEN.041.049tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia mensuram excederet
41:50b.GEN.041.050nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos
41:51b.GEN.041.051vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei
41:52b.GEN.041.052nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae
41:53b.GEN.041.053igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto
41:54b.GEN.041.054coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis
41:55b.GEN.041.055qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite
41:56b.GEN.041.056crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames
41:57b.GEN.041.057omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum inopiae temperarent
42
42:1b.GEN.042.001audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitis
42:2b.GEN.042.002audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia
42:3b.GEN.042.003descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Aegypto
42:4b.GEN.042.004Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius ne forte in itinere quicquam patiatur mali
42:5b.GEN.042.005ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan
42:6b.GEN.042.006et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui
42:7b.GEN.042.007et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria
42:8b.GEN.042.008et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis
42:9b.GEN.042.009recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terrae venistis
42:10b.GEN.042.010qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos
42:11b.GEN.042.011omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur mali
42:12b.GEN.042.012quibus ille respondit aliter est inmunita terrae huius considerare venistis
42:13b.GEN.042.013et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super
42:14b.GEN.042.014hoc est ait quod locutus sum exploratores estis
42:15b.GEN.042.015iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus
42:16b.GEN.042.016mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis
42:17b.GEN.042.017tradidit ergo eos custodiae tribus diebus
42:18b.GEN.042.018die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo
42:19b.GEN.042.019si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras
42:20b.GEN.042.020et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat
42:21b.GEN.042.021et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio
42:22b.GEN.042.022e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur
42:23b.GEN.042.023nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos
42:24b.GEN.042.024avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos
42:25b.GEN.042.025tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita
42:26b.GEN.042.026at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt
42:27b.GEN.042.027apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculi
42:28b.GEN.042.028dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus
42:29b.GEN.042.029veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi dicentes
42:30b.GEN.042.030locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores provinciae
42:31b.GEN.042.031cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias
42:32b.GEN.042.032duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan
42:33b.GEN.042.033qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite
42:34b.GEN.042.034fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam
42:35b.GEN.042.035his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus
42:36b.GEN.042.036dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia reciderunt
42:37b.GEN.042.037cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam
42:38b.GEN.042.038at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos
43
43:1b.GEN.043.001interim fames omnem terram vehementer premebat
43:2b.GEN.043.002consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant dixit Iacob ad filios suos revertimini et emite pauxillum escarum
43:3b.GEN.043.003respondit Iudas denuntiavit nobis vir ille sub testificatione iurandi dicens non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum
43:4b.GEN.043.004si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus tibi necessaria
43:5b.GEN.043.005si autem non vis non ibimus vir enim ut saepe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo
43:6b.GEN.043.006dixit eis Israhel in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem
43:7b.GEN.043.007at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrum
43:8b.GEN.043.008Iudas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri
43:9b.GEN.043.009ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero et tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore
43:10b.GEN.043.010si non intercessisset dilatio iam vice altera venissemus
43:11b.GEN.043.011igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinae et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum
43:12b.GEN.043.012pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate ne forte errore factum sit
43:13b.GEN.043.013sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum
43:14b.GEN.043.014Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi orbatus absque liberis ero
43:15b.GEN.043.015tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum et steterunt coram Ioseph
43:16b.GEN.043.016quos cum ille vidisset et Beniamin simul praecepit dispensatori domus suae dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri meridie
43:17b.GEN.043.017fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxit viros domum
43:18b.GEN.043.018ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros
43:19b.GEN.043.019quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem
43:20b.GEN.043.020locuti sunt oramus domine ut audias iam ante descendimus ut emeremus escas
43:21b.GEN.043.021quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum quam nunc eodem pondere reportamus
43:22b.GEN.043.022sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quae necessaria sunt non est in nostra conscientia quis eam posuerit in marsuppiis nostris
43:23b.GEN.043.023at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon
43:24b.GEN.043.024et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos deditque pabula asinis eorum
43:25b.GEN.043.025illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie audierant enim quod ibi comesuri essent panem
43:26b.GEN.043.026igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram
43:27b.GEN.043.027at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit
43:28b.GEN.043.028qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc vivit et incurvati adoraverunt eum
43:29b.GEN.043.029adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi
43:30b.GEN.043.030festinavitque quia commota fuerant viscera eius super fratre suo et erumpebant lacrimae et introiens cubiculum flevit
43:31b.GEN.043.031rursusque lota facie egressus continuit se et ait ponite panes
43:32b.GEN.043.032quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis et profanum putant huiuscemodi convivium
43:33b.GEN.043.033sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam et mirabantur nimis
43:34b.GEN.043.034sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eo
44
44:1b.GEN.044.001praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci
44:2b.GEN.044.002scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est ita
44:3b.GEN.044.003et orto mane dimissi sunt cum asinis suis
44:4b.GEN.044.004iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono
44:5b.GEN.044.005scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis
44:6b.GEN.044.006fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est
44:7b.GEN.044.007qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint
44:8b.GEN.044.008pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum
44:9b.GEN.044.009apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris moriatur et nos servi erimus domini nostri
44:10b.GEN.044.010qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii
44:11b.GEN.044.011itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli
44:12b.GEN.044.012quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin
44:13b.GEN.044.013at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum
44:14b.GEN.044.014primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt
44:15b.GEN.044.015quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia
44:16b.GEN.044.016cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus
44:17b.GEN.044.017respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum
44:18b.GEN.044.018accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem
44:19b.GEN.044.019dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem
44:20b.GEN.044.020et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum
44:21b.GEN.044.021dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum
44:22b.GEN.044.022suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur
44:23b.GEN.044.023et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam
44:24b.GEN.044.024cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus
44:25b.GEN.044.025et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici
44:26b.GEN.044.026cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri
44:27b.GEN.044.027atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea
44:28b.GEN.044.028egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non conparet
44:29b.GEN.044.029si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferos
44:30b.GEN.044.030igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat
44:31b.GEN.044.031videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos
44:32b.GEN.044.032ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore
44:33b.GEN.044.033manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis
44:34b.GEN.044.034non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam
45
45:1b.GEN.045.001non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae
45:2b.GEN.045.002elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus Pharaonis
45:3b.GEN.045.003et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti
45:4b.GEN.045.004ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto
45:5b.GEN.045.005nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum
45:6b.GEN.045.006biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti
45:7b.GEN.045.007praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis
45:8b.GEN.045.008non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti
45:9b.GEN.045.009festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris
45:10b.GEN.045.010et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides
45:11b.GEN.045.011ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides
45:12b.GEN.045.012en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos
45:13b.GEN.045.013nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me
45:14b.GEN.045.014cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius
45:15b.GEN.045.015osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum
45:16b.GEN.045.016auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius
45:17b.GEN.045.017dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan
45:18b.GEN.045.018et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae
45:19b.GEN.045.019praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes
45:20b.GEN.045.020ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt
45:21b.GEN.045.021fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere
45:22b.GEN.045.022singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis
45:23b.GEN.045.023tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes
45:24b.GEN.045.024dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via
45:25b.GEN.045.025qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob
45:26b.GEN.045.026et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis
45:27b.GEN.045.027illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius
45:28b.GEN.045.028et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar
46
46:1b.GEN.046.001profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac
46:2b.GEN.046.002audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Iacob Iacob cui respondit ecce adsum
46:3b.GEN.046.003ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibi
46:4b.GEN.046.004ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Ioseph quoque ponet manum suam super oculos tuos
46:5b.GEN.046.005surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem
46:6b.GEN.046.006et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum omni semine suo
46:7b.GEN.046.007filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progenies
46:8b.GEN.046.008haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben
46:9b.GEN.046.009filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi
46:10b.GEN.046.010filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius Chananitidis
46:11b.GEN.046.011filii Levi Gerson Caath et Merari
46:12b.GEN.046.012filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul
46:13b.GEN.046.013filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron
46:14b.GEN.046.014filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel
46:15b.GEN.046.015hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres
46:16b.GEN.046.016filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et Areli
46:17b.GEN.046.017filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et Melchihel
46:18b.GEN.046.018hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim animas
46:19b.GEN.046.019filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin
46:20b.GEN.046.020natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim
46:21b.GEN.046.021filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared
46:22b.GEN.046.022hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim
46:23b.GEN.046.023filii Dan Usim
46:24b.GEN.046.024filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et Sallem
46:25b.GEN.046.025hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septem
46:26b.GEN.046.026cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex
46:27b.GEN.046.027filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta
46:28b.GEN.046.028misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen
46:29b.GEN.046.029quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus flevit
46:30b.GEN.046.030dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo
46:31b.GEN.046.031et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me
46:32b.GEN.046.032et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secum
46:33b.GEN.046.033cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrum
46:34b.GEN.046.034respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri haec autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium
47
47:1b.GEN.047.001ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen
47:2b.GEN.047.002extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege
47:3b.GEN.047.003quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri
47:4b.GEN.047.004ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen
47:5b.GEN.047.005dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te
47:6b.GEN.047.006terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum
47:7b.GEN.047.007post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi
47:8b.GEN.047.008et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitae tuae
47:9b.GEN.047.009respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt
47:10b.GEN.047.010et benedicto rege egressus est foras
47:11b.GEN.047.011Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat Pharao
47:12b.GEN.047.012et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis
47:13b.GEN.047.013in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Aegypti et Chanaan
47:14b.GEN.047.014e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis
47:15b.GEN.047.015cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia
47:16b.GEN.047.016quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis
47:17b.GEN.047.017quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum
47:18b.GEN.047.018veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus
47:19b.GEN.047.019cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem
47:20b.GEN.047.020emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni
47:21b.GEN.047.021et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius
47:22b.GEN.047.022praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas
47:23b.GEN.047.023dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros
47:24b.GEN.047.024ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris
47:25b.GEN.047.025qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus regi
47:26b.GEN.047.026ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione fuit
47:27b.GEN.047.027habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis
47:28b.GEN.047.028et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum
47:29b.GEN.047.029cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Aegypto
47:30b.GEN.047.030sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam quod iussisti
47:31b.GEN.047.031et ille iura ergo inquit mihi quo iurante adoravit Israhel Deum conversus ad lectuli caput
48
48:1b.GEN.048.001his ita transactis nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater eius qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire perrexit
48:2b.GEN.048.002dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph venit ad te qui confortatus sedit in lectulo
48:3b.GEN.048.003et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza quae est in terra Chanaan benedixitque mihi
48:4b.GEN.048.004et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam
48:5b.GEN.048.005duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon reputabuntur mihi
48:6b.GEN.048.006reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis
48:7b.GEN.048.007mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rahel in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae alio nomine appellatur Bethleem
48:8b.GEN.048.008videns autem filios eius dixit ad eum qui sunt isti
48:9b.GEN.048.009respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis
48:10b.GEN.048.010oculi enim Israhel caligabant prae nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus
48:11b.GEN.048.011dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit mihi Deus semen tuum
48:12b.GEN.048.012cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris adoravit pronus in terram
48:13b.GEN.048.013et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israhel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum
48:14b.GEN.048.014qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim iunioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat commutans manus
48:15b.GEN.048.015benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem
48:16b.GEN.048.016angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram
48:17b.GEN.048.017videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse
48:18b.GEN.048.018dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput eius
48:19b.GEN.048.019qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes
48:20b.GEN.048.020benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israhel atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen
48:21b.GEN.048.021et ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum
48:22b.GEN.048.022do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo
49
49:1b.GEN.049.001vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis
49:2b.GEN.049.002congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum
49:3b.GEN.049.003Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio
49:4b.GEN.049.004effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius
49:5b.GEN.049.005Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia
49:6b.GEN.049.006in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum
49:7b.GEN.049.007maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel
49:8b.GEN.049.008Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui
49:9b.GEN.049.009catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum
49:10b.GEN.049.010non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium
49:11b.GEN.049.011ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum
49:12b.GEN.049.012pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores
49:13b.GEN.049.013Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem
49:14b.GEN.049.014Isachar asinus fortis accubans inter terminos
49:15b.GEN.049.015vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens
49:16b.GEN.049.016Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel
49:17b.GEN.049.017fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro
49:18b.GEN.049.018salutare tuum expectabo Domine
49:19b.GEN.049.019Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum
49:20b.GEN.049.020Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus
49:21b.GEN.049.021Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis
49:22b.GEN.049.022filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum
49:23b.GEN.049.023sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula
49:24b.GEN.049.024sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel
49:25b.GEN.049.025Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae
49:26b.GEN.049.026benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos
49:27b.GEN.049.027Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia
49:28b.GEN.049.028omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis
49:29b.GEN.049.029et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei
49:30b.GEN.049.030contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri
49:31b.GEN.049.031ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet
49:32b.GEN.049.032finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum
50
50:1b.GEN.050.001quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum
50:2b.GEN.050.002praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem
50:3b.GEN.050.003quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus
50:4b.GEN.050.004et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis
50:5b.GEN.050.005eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar
50:6b.GEN.050.006dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es
50:7b.GEN.050.007quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae Aegypti
50:8b.GEN.050.008domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen
50:9b.GEN.050.009habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica
50:10b.GEN.050.010veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies
50:11b.GEN.050.011quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Aegypti
50:12b.GEN.050.012fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis
50:13b.GEN.050.013et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre
50:14b.GEN.050.014reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre
50:15b.GEN.050.015quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus
50:16b.GEN.050.016mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam moreretur
50:17b.GEN.050.017ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph
50:18b.GEN.050.018veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumus
50:19b.GEN.050.019quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem
50:20b.GEN.050.020vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos
50:21b.GEN.050.021nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus
50:22b.GEN.050.022et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph
50:23b.GEN.050.023quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob
50:24b.GEN.050.024cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto
50:25b.GEN.050.025mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto
- Holder of rights
- Multilingual Bible Corpus
- Citation Suggestion for this Object
- TextGrid Repository (2025). Latin Collection. Genesis (Latin). Genesis (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A2FF-2