I Timotheum

1

Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae
Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent
neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide
finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta
a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium
volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant
scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur
sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis
fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur
quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi
gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio
qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate
superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu
fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum
sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam
regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen
hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam
habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt
ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare

2

obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire
unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus
qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis
in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate
volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione
similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa
sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona
mulier in silentio discat cum omni subiectione
docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio
Adam enim primus formatus est deinde Eva
et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit
salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate

3

fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat
oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem
non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum
suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate
si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit
non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli
oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli
diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes
habentes mysterium fidei in conscientia pura
et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes
mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus
diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus
qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu
haec tibi scribo sperans venire ad te cito
si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis
et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria

4

Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum
in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam
prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem
quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur
sanctificatur enim per verbum Dei et orationem
haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es
ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem
nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
fidelis sermo et omni acceptione dignus
in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium
praecipe haec et doce
nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate
dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae
noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii
haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus
adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt

5

seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres
anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate
viduas honora quae vere viduae sunt
si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo
quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die
nam quae in deliciis est vivens mortua est
et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint
si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior
vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor
in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est
adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt
habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt
simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet
volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia
iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan
si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat
qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina
dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua
adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus
peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant
testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando
manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi
noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur
similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt

6

quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur
qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare
si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae
superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae
conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem
est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia
nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus
habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus
nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem
radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis
tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem
certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus
praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem
ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi
quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium
qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen
divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum
bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare
thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam
o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae
quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum

License
CC-0
Link to license

Citation Suggestion for this Edition
TextGrid Repository (2025). Paul the Apostle. 1 Timothy (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A39C-0