Iob
1
vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo
natique sunt ei septem filii et tres filiae
et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales
et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis
cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus
quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan
cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam
dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo
cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob Deum
nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et possessio illius crevit in terra
sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi
dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini
cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti
nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae pascebantur iuxta eos
et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi
cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi
sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi
loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti
repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi
tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravit
et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum
in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra Deum locutus est
2
factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius
ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam
et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra
cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua
alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi
dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva
egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius
qui testa saniem deradebat sedens in sterquilinio
dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morere
qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis
igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur
cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum
et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem
3
post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
et locutus est
pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo
dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine
obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine
noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus
sit nox illa solitaria nec laude digna
maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan
obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae
quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis
quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii
quare exceptus genibus cur lactatus uberibus
nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines
aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento
aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem
ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore
et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris
parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo
quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt
qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum
gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum
viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris
antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus
quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit
nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio
4
respondens autem Eliphaz Themanites dixit
si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit
ecce docuisti multos et manus lassas roborasti
vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti
nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es
timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum
recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint
quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos
flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos
rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt
tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt
porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius
in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines
pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt
et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae
stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi
numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir
ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem
quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea
de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt
qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia
5
voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere
vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia
ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim
longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat
cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius
nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor
homo ad laborem nascitur et avis ad volatum
quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum
qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero
qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa
qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate
qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant
qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat
per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie
porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem
et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum
beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes
quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt
in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum
in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii
a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit
in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis
sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi
et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis
scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae
ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo
ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta
6
respondens autem Iob dixit
utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera
quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena
quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me
numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit
aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem
quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt
quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus
et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me
et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti
quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam
nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est
ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me
qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit
fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus
qui timent pruinam inruet super eos nix
tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo
involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt
considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper
confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt
nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis
numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi
vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me
docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me
quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere
ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis
super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum
verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar
respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate
et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit
7
militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius
sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui
sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi
si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras
induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est
dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe
memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona
nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam
sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet
nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius
quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae
numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere
si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo
terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties
quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea
desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei
quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum
visitas eum diluculo et subito probas illum
usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam
peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis
cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam
8
respondens autem Baldad Suites dixit
usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui
numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est
etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae
tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus
si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae
in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis
interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam
hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram
et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia
numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua
cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit
sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit
non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius
innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget
humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur
super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur
si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te
haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur
Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis
donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo
qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet
9
et respondens Iob ait
vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo
si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille
sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit
qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo
qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur
qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo
qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris
qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri
qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus
si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum
si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis
Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem
quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo
qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor
et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam
in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa
non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus
si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere
si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit
etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae
unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit
si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat
terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est
dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum
pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam
cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor
verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti
si autem et sic impius sum quare frustra laboravi
si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae
tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea
neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri
non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus
auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat
loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere
10
taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae
dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices
numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves
numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis
numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora
ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris
et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere
manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me
memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me
nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me
vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum
licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris
si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris
et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria
et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias
instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me
quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret
fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum
numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum
antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine
terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans
11
respondens autem Sophar Naamathites dixit
numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur
tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis
dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo
atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi
ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua
forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies
excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces
longior terrae mensura eius et latior mari
si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei
ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat
vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat
tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas
si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia
tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis
miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis
et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer
et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies
requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi
oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae
12
respondens autem Iob dixit
ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia
et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat
qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas
lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum
abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum
nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi
loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris
quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit
in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis
nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem
in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia
apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam
si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat
si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram
apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur
adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem
balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum
ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat
commutans labium veracium et doctrinam senum auferens
effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans
qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis
qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet
qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium
palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios
13
ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula
secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum
sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio
prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum
atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes
audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite
numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos
numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini
aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis
ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis
statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos
memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae
tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit
quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis
etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam
et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita
audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris
si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar
quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor
duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar
manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat
et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi
quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi
cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum
contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris
scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae
posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti
qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea
14
homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis
quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet
et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium
quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es
breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt
recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius
lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant
si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius
ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est
homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est
quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat
sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo
quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei
putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea
vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram
tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis
signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam
mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo
lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes
roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum
sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget
attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit
15
respondens autem Eliphaz Themanites dixit
numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum
arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit
quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo
docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium
condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi
numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus
numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia
quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus
et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui
numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent
quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos
quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones
quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere
ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius
quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem
ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi
sapientes confitentur et non abscondunt patres suos
quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos
cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius
sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur
non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium
cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies
terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium
tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est
cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est
operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet
habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae
non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam
non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui
non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit
antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet
laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum
congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt
concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos
16
respondens autem Iob dixit
audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis
numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris
poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea
consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos
roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis
sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me
nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei
rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi
collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est
aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis
conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit
ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum
circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea
concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans
saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum
facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt
haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces
terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus
ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis
verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo
ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo
17
spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum
non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus
libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me
cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur
praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient
posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis
caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt
stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur
et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem
igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem
dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum
noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem
si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum
putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus
ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat
in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi
18
respondens autem Baldad Suites dixit
usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur
quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis
qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo
nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius
lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur
artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum
inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat
tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis
abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam
undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius
adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius
devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors
avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus
habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur
deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius
memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis
expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum
non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius
in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror
haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum
19
respondens autem Iob dixit
usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus
en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me
nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea
at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis
saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit
ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet
semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit
spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo
destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam
iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum
simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum
fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me
dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei
inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum
servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum
halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei
stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi
abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me
pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos
miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me
quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini
quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro
stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice
scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim
et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum
quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo
quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum
fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium
20
respondens autem Sophar Naamathites dixit
idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur
doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi
hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram
quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti
si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit
quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est
velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna
oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus
filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum
ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient
cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua
parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo
panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus
divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus
caput aspidum suget occidet eum lingua viperae
non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri
luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit
quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam
nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit
non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius
cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum
utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum
fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum
eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles
omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo
revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum
apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei
haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino
21
respondens autem Iob dixit
audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam
sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete
numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari
adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro
et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor
quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis
semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum
domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos
bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo
egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus
tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi
ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt
qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus
quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum
verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me
quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui
erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit
Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet
videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet
quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur
numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat
iste moritur robustus et sanus dives et felix
viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur
alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus
et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos
certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas
dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum
interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis
quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur
quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi
ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit
dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles
quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati
22
respondens autem Eliphaz Themanites dixit
numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae
quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua
numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium
et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas
abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus
aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem
in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam
viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti
propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita
et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum
an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur
et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat
nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat
numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui
qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum
qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum
cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me
videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos
nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis
adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos
suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo
si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo
dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos
eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi
tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam
rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes
decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen
qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur
salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum
23
respondens autem Iob dixit
nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum
quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius
ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus
ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi
nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat
proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum
si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum
si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum
ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit
vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea
a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius
ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit
cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei
et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor
Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me
non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo
24
ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius
alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos
asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae
subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae
alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis
agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant
nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore
quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides
vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt
nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas
inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt
de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur
ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius
mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur
oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum
perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem
si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant
levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum
ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius
obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum
pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit
detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae
dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius
elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur
quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea
25
respondens autem Baldad Suites dixit
potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis
numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius
numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere
ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius
quanto magis homo putredo et filius hominis vermis
26
respondens autem Iob dixit
cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis
cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam
quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum
ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis
nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni
qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili
qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum
qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam
terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae
columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius
in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum
spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus
ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri
27
addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam
quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis
non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium
absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea
iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea
sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus
quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius
numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia
aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore
docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam
ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini
haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient
si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane
qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt
si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta
praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet
aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum
dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet
adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas
tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo
et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet
stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius
28
habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur
ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur
tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis
dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios
terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est
locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum
semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis
non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena
ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes
in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius
profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem
sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae
nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium
abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum
non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius
non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro
non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri
excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis
non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur
unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae
abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet
perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius
Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius
ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit
qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura
quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus
tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit
et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia
29
addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me
quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris
sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo
quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei
quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei
quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi
videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant
principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo
vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat
auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi
quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor
benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum
iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo
oculus fui caeco et pes claudo
pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam
conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam
dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies
radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea
gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur
qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum
verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum
expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum
si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram
si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator
30
nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei
quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni
egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria
et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum
qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant
in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream
qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant
filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes
nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium
abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur
faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum
ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis
dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium
quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt
redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea
nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis
nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt
in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me
conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri
clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me
mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi
elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide
scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi
verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis
flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi
expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae
interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis
maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi
frater fui draconum et socius strutionum
cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate
versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium
31
pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine
quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis
numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam
nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat
si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus
adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam
si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula
seram et alius comedat et progenies mea eradicetur
si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum
scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii
hoc enim nefas est et iniquitas maxima
ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina
si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me
quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi
numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus
si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci
si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea
quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum
si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem
si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est
si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem
umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur
semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui
si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea
si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea
si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare
et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo
quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum
si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum
non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius
si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur
foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit
si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam
si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium
quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat
ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi
per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum
si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent
si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi
pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob
32
omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur
et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo
porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob
igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur
cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer
respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam
sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam
sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam
non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium
ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam
expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus
et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius
ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo
nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi
extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia
quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra
respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam
plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei
en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit
loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo
non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo
nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus
33
audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta
ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis
simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur
spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me
si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste
ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum
verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis
dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi
mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me
quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi
posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas
hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine
adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi
semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit
per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo
tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam
ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia
eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium
increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit
abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis
tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur
adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis
si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem
miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier
consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae
deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam
respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi
liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret
ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos
ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium
adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar
si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum
quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam
34
pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est
audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me
auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat
iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius
quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum
in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato
quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam
qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis
dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo
ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas
opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet
vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium
quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est
si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet
deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur
si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei
numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas
qui dicit regi apostata qui vocat duces impios
qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi
subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu
oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat
non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem
neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium
conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis
novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur
quasi impios percussit eos in loco videntium
qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt
ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum
ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines
qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi
quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo
si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam
numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere
viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me
Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam
pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis
quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum
35
igitur Heliu haec rursum locutus est
numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum
dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero
itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum
suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit
si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum
porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet
homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua
propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum
et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte
qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos
ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum
non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur
etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum
nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde
ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat
36
addens quoque Heliu haec locutus est
sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar
repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum
vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi
Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens
sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit
non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur
et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint
revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate
si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria
si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia
simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint
morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos
eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius
igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine
causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies
non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te
depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine
ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis
cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam
ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus
quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem
memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri
omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul
ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis
qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum
qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper
si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet
per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus
in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat
adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere
37
super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo
audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem
subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae
post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius
tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia
qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae
qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua
ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur
ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus
flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae
frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum
quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum
sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri
ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei
numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius
numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias
nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro
tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt
ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris
quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur
at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas
ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio
digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest
ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes
38
respondens autem Dominus Iob de turbine dixit
quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis
accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi
ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam
quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam
super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius
cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei
quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens
cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem
circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia
et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos
numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum
et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea
restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum
auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur
numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti
numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti
numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia
in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit
ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius
sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras
numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti
quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli
per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram
quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui
ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur
ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes
quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris
de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit
in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur
numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare
numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis
numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra
numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te
numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus
quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam
quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet
quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur
numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis
quando cubant in antris et in specubus insidiantur
quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos
39
numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti
dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum
incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt
separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas
quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit
cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis
contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit
circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit
numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum
numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te
numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos
numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget
pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris
quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea
obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant
duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente
privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam
cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius
numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum
numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror
terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis
contemnit pavorem nec cedit gladio
super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus
fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem
ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus
numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum
aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum
in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus
inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt
pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest
et adiecit Dominus et locutus est ad Iob
numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei
respondens autem Iob Domino dixit
qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum
unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam
40
respondens autem Dominus Iob de turbine ait
accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris
et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia
respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo
absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam
et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius
constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt
ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae
ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius
huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis
ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius
in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius
an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius
numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius
numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia
numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum
numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis
concident eum amici divident illum negotiatores
numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius
pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui
ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur
41
non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo
quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt
non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis
quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit
portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido
corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus
una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas
una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur
sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi
de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae
de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis
halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur
in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas
membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur
cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus
cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur
cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax
reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes
non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae
quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam
sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum
fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt
post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem
non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret
omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae
42
respondens autem Iob Domino dixit
scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio
quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent scientiam meam
audi et ego loquar interrogabo et ostende mihi
auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te
idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere
postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob
sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob
abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et suscepit Dominus faciem Iob
Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob duplicia
venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam
Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae
et fuerunt ei septem filii et filiae tres
et vocavit nomen unius Diem et nomen secundae Cassia et nomen tertiae Cornu stibii
non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum
vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem et mortuus est senex et plenus dierum
- License
-
CC-0
Link to license
- Citation Suggestion for this Edition
- TextGrid Repository (2025). Christos Christodoulopoulos. Job (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A330-9