3 John (Latin)

3 John (Latin)

III Ioannis

1

1:1b.3JO.001.001senior Gaio carissimo quem ego diligo in veritate

1:2b.3JO.001.002carissime de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere sicut prospere agit anima tua

1:3b.3JO.001.003gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae sicut tu in veritate ambulas

1:4b.3JO.001.004maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes

1:5b.3JO.001.005carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos

1:6b.3JO.001.006qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae quos bene facies deducens digne Deo

1:7b.3JO.001.007pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus

1:8b.3JO.001.008nos ergo debemus suscipere huiusmodi ut cooperatores simus veritatis

1:9b.3JO.001.009scripsissem forsitan ecclesiae sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos

1:10b.3JO.001.010propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit

1:11b.3JO.001.011carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum

1:12b.3JO.001.012Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est

1:13b.3JO.001.013multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi

1:14b.3JO.001.014spero autem protinus te videre et os ad os loquemur

1:15b.3JO.001.015pax tibi salutant te amici saluta amicos per nomen


Holder of rights
Multilingual Bible Corpus

Citation Suggestion for this Object
TextGrid Repository (2025). Latin Collection. 3 John (Latin). 3 John (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A3BC-C