James (Latin)
Iacobi
1
1:1b.JAM.001.001Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem
1:2b.JAM.001.002omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis
1:3b.JAM.001.003scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur
1:4b.JAM.001.004patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes
1:5b.JAM.001.005si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei
1:6b.JAM.001.006postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur
1:7b.JAM.001.007non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino
1:8b.JAM.001.008vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis
1:9b.JAM.001.009glorietur autem frater humilis in exaltatione sua
1:10b.JAM.001.010dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit
1:11b.JAM.001.011exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet
1:12b.JAM.001.012beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se
1:13b.JAM.001.013nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat
1:14b.JAM.001.014unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus
1:15b.JAM.001.015dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem
1:16b.JAM.001.016nolite itaque errare fratres mei dilectissimi
1:17b.JAM.001.017omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio
1:18b.JAM.001.018voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius
1:19b.JAM.001.019scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram
1:20b.JAM.001.020ira enim viri iustitiam Dei non operatur
1:21b.JAM.001.021propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras
1:22b.JAM.001.022estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos
1:23b.JAM.001.023quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo
1:24b.JAM.001.024consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit
1:25b.JAM.001.025qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit
1:26b.JAM.001.026si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio
1:27b.JAM.001.027religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo
2
2:1b.JAM.002.001fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae
2:2b.JAM.002.002etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu
2:3b.JAM.002.003et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum
2:4b.JAM.002.004nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum
2:5b.JAM.002.005audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se
2:6b.JAM.002.006vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia
2:7b.JAM.002.007nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos
2:8b.JAM.002.008si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis
2:9b.JAM.002.009si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores
2:10b.JAM.002.010quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus
2:11b.JAM.002.011qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis
2:12b.JAM.002.012sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari
2:13b.JAM.002.013iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio
2:14b.JAM.002.014quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum
2:15b.JAM.002.015si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano
2:16b.JAM.002.016dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit
2:17b.JAM.002.017sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam
2:18b.JAM.002.018sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam
2:19b.JAM.002.019tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt
2:20b.JAM.002.020vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est
2:21b.JAM.002.021Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare
2:22b.JAM.002.022vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est
2:23b.JAM.002.023et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est
2:24b.JAM.002.024videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum
2:25b.JAM.002.025similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens
2:26b.JAM.002.026sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est
3
3:1b.JAM.003.001nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis
3:2b.JAM.003.002in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus
3:3b.JAM.003.003si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus
3:4b.JAM.003.004ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit
3:5b.JAM.003.005ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit
3:6b.JAM.003.006et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna
3:7b.JAM.003.007omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana
3:8b.JAM.003.008linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero
3:9b.JAM.003.009in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt
3:10b.JAM.003.010ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri
3:11b.JAM.003.011numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam
3:12b.JAM.003.012numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam
3:13b.JAM.003.013quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae
3:14b.JAM.003.014quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem
3:15b.JAM.003.015non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica
3:16b.JAM.003.016ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum
3:17b.JAM.003.017quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione
3:18b.JAM.003.018fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem
4
4:1b.JAM.004.001unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris
4:2b.JAM.004.002concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis
4:3b.JAM.004.003petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis
4:4b.JAM.004.004adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur
4:5b.JAM.004.005aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis
4:6b.JAM.004.006maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
4:7b.JAM.004.007subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis
4:8b.JAM.004.008adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo
4:9b.JAM.004.009miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem
4:10b.JAM.004.010humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos
4:11b.JAM.004.011nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex
4:12b.JAM.004.012unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum
4:13b.JAM.004.013ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus
4:14b.JAM.004.014qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur
4:15b.JAM.004.015pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud
4:16b.JAM.004.016nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est
4:17b.JAM.004.017scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi
5
5:1b.JAM.005.001age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis
5:2b.JAM.005.002divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt
5:3b.JAM.005.003aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus
5:4b.JAM.005.004ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit
5:5b.JAM.005.005epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis
5:6b.JAM.005.006addixistis occidistis iustum non resistit vobis
5:7b.JAM.005.007patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum
5:8b.JAM.005.008patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit
5:9b.JAM.005.009nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit
5:10b.JAM.005.010exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini
5:11b.JAM.005.011ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator
5:12b.JAM.005.012ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis
5:13b.JAM.005.013tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat
5:14b.JAM.005.014infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini
5:15b.JAM.005.015et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei
5:16b.JAM.005.016confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua
5:17b.JAM.005.017Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex
5:18b.JAM.005.018et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum
5:19b.JAM.005.019fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum
5:20b.JAM.005.020scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum
- Holder of rights
- Multilingual Bible Corpus
- Citation Suggestion for this Object
- TextGrid Repository (2025). Latin Collection. James (Latin). James (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A3AD-D