Philemon (Latin)

Philemon (Latin)

Philemonem

1

1:1b.PHM.001.001Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro

1:2b.PHM.001.002et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est

1:3b.PHM.001.003gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

1:4b.PHM.001.004gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis

1:5b.PHM.001.005audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos

1:6b.PHM.001.006ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu

1:7b.PHM.001.007gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater

1:8b.PHM.001.008propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet

1:9b.PHM.001.009propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi

1:10b.PHM.001.010obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo

1:11b.PHM.001.011qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis

1:12b.PHM.001.012quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe

1:13b.PHM.001.013quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii

1:14b.PHM.001.014sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium

1:15b.PHM.001.015forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere

1:16b.PHM.001.016iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino

1:17b.PHM.001.017si ergo habes me socium suscipe illum sicut me

1:18b.PHM.001.018si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa

1:19b.PHM.001.019ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes

1:20b.PHM.001.020ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino

1:21b.PHM.001.021confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies

1:22b.PHM.001.022simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis

1:23b.PHM.001.023salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu

1:24b.PHM.001.024Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei

1:25b.PHM.001.025gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen


Holder of rights
Multilingual Bible Corpus

Citation Suggestion for this Object
TextGrid Repository (2025). Latin Collection. Philemon (Latin). Philemon (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A3A7-3