2 Timothy (Latin)
II Timotheum
1
1:1b.2TI.001.001Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu
1:2b.2TI.001.002Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
1:3b.2TI.001.003gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die
1:4b.2TI.001.004desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear
1:5b.2TI.001.005recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te
1:6b.2TI.001.006propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum
1:7b.2TI.001.007non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis
1:8b.2TI.001.008noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei
1:9b.2TI.001.009qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia
1:10b.2TI.001.010manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium
1:11b.2TI.001.011in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium
1:12b.2TI.001.012ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem
1:13b.2TI.001.013formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu
1:14b.2TI.001.014bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis
1:15b.2TI.001.015scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes
1:16b.2TI.001.016det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit
1:17b.2TI.001.017sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit
1:18b.2TI.001.018det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti
2
2:1b.2TI.002.001tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu
2:2b.2TI.002.002et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere
2:3b.2TI.002.003labora sicut bonus miles Christi Iesu
2:4b.2TI.002.004nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit
2:5b.2TI.002.005nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit
2:6b.2TI.002.006laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere
2:7b.2TI.002.007intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum
2:8b.2TI.002.008memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum
2:9b.2TI.002.009in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum
2:10b.2TI.002.010ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti
2:11b.2TI.002.011fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus
2:12b.2TI.002.012si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos
2:13b.2TI.002.013si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest
2:14b.2TI.002.014haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium
2:15b.2TI.002.015sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis
2:16b.2TI.002.016profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem
2:17b.2TI.002.017et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus
2:18b.2TI.002.018qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem
2:19b.2TI.002.019sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini
2:20b.2TI.002.020in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam
2:21b.2TI.002.021si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum
2:22b.2TI.002.022iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro
2:23b.2TI.002.023stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites
2:24b.2TI.002.024servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem
2:25b.2TI.002.025cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem
2:26b.2TI.002.026et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem
3
3:1b.2TI.003.001hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa
3:2b.2TI.003.002et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti
3:3b.2TI.003.003sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate
3:4b.2TI.003.004proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei
3:5b.2TI.003.005habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita
3:6b.2TI.003.006ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis
3:7b.2TI.003.007semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes
3:8b.2TI.003.008quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem
3:9b.2TI.003.009sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit
3:10b.2TI.003.010tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam
3:11b.2TI.003.011persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus
3:12b.2TI.003.012et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur
3:13b.2TI.003.013mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes
3:14b.2TI.003.014tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris
3:15b.2TI.003.015et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu
3:16b.2TI.003.016omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia
3:17b.2TI.003.017ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus
4
4:1b.2TI.004.001testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius
4:2b.2TI.004.002praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina
4:3b.2TI.004.003erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus
4:4b.2TI.004.004et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur
4:5b.2TI.004.005tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple
4:6b.2TI.004.006ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat
4:7b.2TI.004.007bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi
4:8b.2TI.004.008in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius
4:9b.2TI.004.009festina venire ad me cito
4:10b.2TI.004.010Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam
4:11b.2TI.004.011Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium
4:12b.2TI.004.012Tychicum autem misi Ephesum
4:13b.2TI.004.013paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas
4:14b.2TI.004.014Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius
4:15b.2TI.004.015quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris
4:16b.2TI.004.016in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur
4:17b.2TI.004.017Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis
4:18b.2TI.004.018liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen
4:19b.2TI.004.019saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum
4:20b.2TI.004.020Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti
4:21b.2TI.004.021festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes
4:22b.2TI.004.022Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen
- Holder of rights
- Multilingual Bible Corpus
- Citation Suggestion for this Object
- TextGrid Repository (2025). Latin Collection. 2 Timothy (Latin). 2 Timothy (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A3A1-9