1 Corinthians (Latin)
I Corinthios
1
1:1b.1CO.001.001Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Sosthenes frater
1:2b.1CO.001.002ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro
1:3b.1CO.001.003gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
1:4b.1CO.001.004gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu
1:5b.1CO.001.005quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et in omni scientia
1:6b.1CO.001.006sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis
1:7b.1CO.001.007ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi
1:8b.1CO.001.008qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Iesu Christi
1:9b.1CO.001.009fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri
1:10b.1CO.001.010obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia
1:11b.1CO.001.011significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chloes quia contentiones inter vos sunt
1:12b.1CO.001.012hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi
1:13b.1CO.001.013divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis
1:14b.1CO.001.014gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium
1:15b.1CO.001.015ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis
1:16b.1CO.001.016baptizavi autem et Stephanae domum ceterum nescio si quem alium baptizaverim
1:17b.1CO.001.017non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi
1:18b.1CO.001.018verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est
1:19b.1CO.001.019scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo
1:20b.1CO.001.020ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi
1:21b.1CO.001.021nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes
1:22b.1CO.001.022quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt
1:23b.1CO.001.023nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam
1:24b.1CO.001.024ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam
1:25b.1CO.001.025quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus
1:26b.1CO.001.026videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles
1:27b.1CO.001.027sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia
1:28b.1CO.001.028et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret
1:29b.1CO.001.029ut non glorietur omnis caro in conspectu eius
1:30b.1CO.001.030ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio
1:31b.1CO.001.031ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur
2
2:1b.1CO.002.001et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi
2:2b.1CO.002.002non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum
2:3b.1CO.002.003et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos
2:4b.1CO.002.004et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis
2:5b.1CO.002.005ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei
2:6b.1CO.002.006sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur
2:7b.1CO.002.007sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram
2:8b.1CO.002.008quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent
2:9b.1CO.002.009sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum
2:10b.1CO.002.010nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei
2:11b.1CO.002.011quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei
2:12b.1CO.002.012nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis
2:13b.1CO.002.013quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes
2:14b.1CO.002.014animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur
2:15b.1CO.002.015spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
2:16b.1CO.002.016quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus
3
3:1b.1CO.003.001et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo
3:2b.1CO.003.002lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales
3:3b.1CO.003.003cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis
3:4b.1CO.003.004cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus
3:5b.1CO.003.005ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit
3:6b.1CO.003.006ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit
3:7b.1CO.003.007itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus
3:8b.1CO.003.008qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem
3:9b.1CO.003.009Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis
3:10b.1CO.003.010secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet
3:11b.1CO.003.011fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus
3:12b.1CO.003.012si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam
3:13b.1CO.003.013uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit
3:14b.1CO.003.014si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet
3:15b.1CO.003.015si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem
3:16b.1CO.003.016nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis
3:17b.1CO.003.017si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos
3:18b.1CO.003.018nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens
3:19b.1CO.003.019sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum
3:20b.1CO.003.020et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt
3:21b.1CO.003.021itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt
3:22b.1CO.003.022sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt
3:23b.1CO.003.023vos autem Christi Christus autem Dei
4
4:1b.1CO.004.001sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei
4:2b.1CO.004.002hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur
4:3b.1CO.004.003mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico
4:4b.1CO.004.004nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est
4:5b.1CO.004.005itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo
4:6b.1CO.004.006haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio
4:7b.1CO.004.007quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis
4:8b.1CO.004.008iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus
4:9b.1CO.004.009puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus
4:10b.1CO.004.010nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles
4:11b.1CO.004.011usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus
4:12b.1CO.004.012et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus
4:13b.1CO.004.013blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc
4:14b.1CO.004.014non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo
4:15b.1CO.004.015nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui
4:16b.1CO.004.016rogo ergo vos imitatores mei estote
4:17b.1CO.004.017ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo
4:18b.1CO.004.018tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam
4:19b.1CO.004.019veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem
4:20b.1CO.004.020non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute
4:21b.1CO.004.021quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis
5
5:1b.1CO.005.001omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat
5:2b.1CO.005.002et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit
5:3b.1CO.005.003ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est
5:4b.1CO.005.004in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu
5:5b.1CO.005.005tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu
5:6b.1CO.005.006non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit
5:7b.1CO.005.007expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus
5:8b.1CO.005.008itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis
5:9b.1CO.005.009scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis
5:10b.1CO.005.010non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse
5:11b.1CO.005.011nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere
5:12b.1CO.005.012quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis
5:13b.1CO.005.013nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis
6
6:1b.1CO.006.001audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos
6:2b.1CO.006.002an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis
6:3b.1CO.006.003nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia
6:4b.1CO.006.004saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum
6:5b.1CO.006.005ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum
6:6b.1CO.006.006sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles
6:7b.1CO.006.007iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini
6:8b.1CO.006.008sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus
6:9b.1CO.006.009an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri
6:10b.1CO.006.010neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt
6:11b.1CO.006.011et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri
6:12b.1CO.006.012omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate
6:13b.1CO.006.013esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori
6:14b.1CO.006.014Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam
6:15b.1CO.006.015nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit
6:16b.1CO.006.016an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una
6:17b.1CO.006.017qui autem adheret Domino unus spiritus est
6:18b.1CO.006.018fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat
6:19b.1CO.006.019an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri
6:20b.1CO.006.020empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro
7
7:1b.1CO.007.001de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere
7:2b.1CO.007.002propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat
7:3b.1CO.007.003uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro
7:4b.1CO.007.004mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier
7:5b.1CO.007.005nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram
7:6b.1CO.007.006hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium
7:7b.1CO.007.007volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic
7:8b.1CO.007.008dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego
7:9b.1CO.007.009quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri
7:10b.1CO.007.010his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere
7:11b.1CO.007.011quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat
7:12b.1CO.007.012nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam
7:13b.1CO.007.013et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum
7:14b.1CO.007.014sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt
7:15b.1CO.007.015quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus
7:16b.1CO.007.016unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies
7:17b.1CO.007.017nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo
7:18b.1CO.007.018circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur
7:19b.1CO.007.019circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei
7:20b.1CO.007.020unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat
7:21b.1CO.007.021servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere
7:22b.1CO.007.022qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi
7:23b.1CO.007.023pretio empti estis nolite fieri servi hominum
7:24b.1CO.007.024unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum
7:25b.1CO.007.025de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis
7:26b.1CO.007.026existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse
7:27b.1CO.007.027alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem
7:28b.1CO.007.028si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco
7:29b.1CO.007.029hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint
7:30b.1CO.007.030et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes
7:31b.1CO.007.031et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi
7:32b.1CO.007.032volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo
7:33b.1CO.007.033qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est
7:34b.1CO.007.034et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro
7:35b.1CO.007.035porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi
7:36b.1CO.007.036si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat
7:37b.1CO.007.037nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit
7:38b.1CO.007.038igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit
7:39b.1CO.007.039mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino
7:40b.1CO.007.040beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo
8
8:1b.1CO.008.001de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat
8:2b.1CO.008.002si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire
8:3b.1CO.008.003si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo
8:4b.1CO.008.004de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus
8:5b.1CO.008.005nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi
8:6b.1CO.008.006nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum
8:7b.1CO.008.007sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur
8:8b.1CO.008.008esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus
8:9b.1CO.008.009videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus
8:10b.1CO.008.010si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta
8:11b.1CO.008.011et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est
8:12b.1CO.008.012sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis
8:13b.1CO.008.013quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem
9
9:1b.1CO.009.001non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino
9:2b.1CO.009.002si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino
9:3b.1CO.009.003mea defensio apud eos qui me interrogant haec est
9:4b.1CO.009.004numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi
9:5b.1CO.009.005numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas
9:6b.1CO.009.006aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi
9:7b.1CO.009.007quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat
9:8b.1CO.009.008numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit
9:9b.1CO.009.009scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo
9:10b.1CO.009.010an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi
9:11b.1CO.009.011si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus
9:12b.1CO.009.012si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi
9:13b.1CO.009.013nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur
9:14b.1CO.009.014ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere
9:15b.1CO.009.015ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet
9:16b.1CO.009.016nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero
9:17b.1CO.009.017si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est
9:18b.1CO.009.018quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio
9:19b.1CO.009.019nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem
9:20b.1CO.009.020et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer
9:21b.1CO.009.021his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant
9:22b.1CO.009.022factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos
9:23b.1CO.009.023omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar
9:24b.1CO.009.024nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis
9:25b.1CO.009.025omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam
9:26b.1CO.009.026ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans
9:27b.1CO.009.027sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar
10
10:1b.1CO.010.001nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
10:2b.1CO.010.002et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari
10:3b.1CO.010.003et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
10:4b.1CO.010.004et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus
10:5b.1CO.010.005sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto
10:6b.1CO.010.006haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt
10:7b.1CO.010.007neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere
10:8b.1CO.010.008neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia
10:9b.1CO.010.009neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt
10:10b.1CO.010.010neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore
10:11b.1CO.010.011haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt
10:12b.1CO.010.012itaque qui se existimat stare videat ne cadat
10:13b.1CO.010.013temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere
10:14b.1CO.010.014propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura
10:15b.1CO.010.015ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico
10:16b.1CO.010.016calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est
10:17b.1CO.010.017quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur
10:18b.1CO.010.018videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris
10:19b.1CO.010.019quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid
10:20b.1CO.010.020sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum
10:21b.1CO.010.021non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum
10:22b.1CO.010.022an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt
10:23b.1CO.010.023omnia licent sed non omnia aedificant
10:24b.1CO.010.024nemo quod suum est quaerat sed quod alterius
10:25b.1CO.010.025omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam
10:26b.1CO.010.026Domini est terra et plenitudo eius
10:27b.1CO.010.027si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam
10:28b.1CO.010.028si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam
10:29b.1CO.010.029conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia
10:30b.1CO.010.030si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago
10:31b.1CO.010.031sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite
10:32b.1CO.010.032sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei
10:33b.1CO.010.033sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant
11
11:1b.1CO.011.001imitatores mei estote sicut et ego Christi
11:2b.1CO.011.002laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis
11:3b.1CO.011.003volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus
11:4b.1CO.011.004omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum
11:5b.1CO.011.005omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur
11:6b.1CO.011.006nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum
11:7b.1CO.011.007vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est
11:8b.1CO.011.008non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro
11:9b.1CO.011.009etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum
11:10b.1CO.011.010ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos
11:11b.1CO.011.011verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino
11:12b.1CO.011.012nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo
11:13b.1CO.011.013vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum
11:14b.1CO.011.014nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi
11:15b.1CO.011.015mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt
11:16b.1CO.011.016si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei
11:17b.1CO.011.017hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis
11:18b.1CO.011.018primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo
11:19b.1CO.011.019nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis
11:20b.1CO.011.020convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare
11:21b.1CO.011.021unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est
11:22b.1CO.011.022numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo
11:23b.1CO.011.023ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem
11:24b.1CO.011.024et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem
11:25b.1CO.011.025similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem
11:26b.1CO.011.026quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat
11:27b.1CO.011.027itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini
11:28b.1CO.011.028probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat
11:29b.1CO.011.029qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus
11:30b.1CO.011.030ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi
11:31b.1CO.011.031quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur
11:32b.1CO.011.032dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur
11:33b.1CO.011.033itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate
11:34b.1CO.011.034si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam
12
12:1b.1CO.012.001de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres
12:2b.1CO.012.002scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes
12:3b.1CO.012.003ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto
12:4b.1CO.012.004divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus
12:5b.1CO.012.005et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus
12:6b.1CO.012.006et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus
12:7b.1CO.012.007unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem
12:8b.1CO.012.008alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum
12:9b.1CO.012.009alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu
12:10b.1CO.012.010alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum
12:11b.1CO.012.011haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult
12:12b.1CO.012.012sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus
12:13b.1CO.012.013etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus
12:14b.1CO.012.014nam et corpus non est unum membrum sed multa
12:15b.1CO.012.015si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore
12:16b.1CO.012.016et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore
12:17b.1CO.012.017si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus
12:18b.1CO.012.018nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit
12:19b.1CO.012.019quod si essent omnia unum membrum ubi corpus
12:20b.1CO.012.020nunc autem multa quidem membra unum autem corpus
12:21b.1CO.012.021non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii
12:22b.1CO.012.022sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt
12:23b.1CO.012.023et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent
12:24b.1CO.012.024honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem
12:25b.1CO.012.025ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra
12:26b.1CO.012.026et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra
12:27b.1CO.012.027vos autem estis corpus Christi et membra de membro
12:28b.1CO.012.028et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum
12:29b.1CO.012.029numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores
12:30b.1CO.012.030numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur
12:31b.1CO.012.031aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro
13
13:1b.1CO.013.001si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens
13:2b.1CO.013.002et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum
13:3b.1CO.013.003et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest
13:4b.1CO.013.004caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur
13:5b.1CO.013.005non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum
13:6b.1CO.013.006non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati
13:7b.1CO.013.007omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet
13:8b.1CO.013.008caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur
13:9b.1CO.013.009ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus
13:10b.1CO.013.010cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est
13:11b.1CO.013.011cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli
13:12b.1CO.013.012videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum
13:13b.1CO.013.013nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas
14
14:1b.1CO.014.001sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis
14:2b.1CO.014.002qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria
14:3b.1CO.014.003nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes
14:4b.1CO.014.004qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat
14:5b.1CO.014.005volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat
14:6b.1CO.014.006nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina
14:7b.1CO.014.007tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur
14:8b.1CO.014.008etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum
14:9b.1CO.014.009ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes
14:10b.1CO.014.010tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est
14:11b.1CO.014.011si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus
14:12b.1CO.014.012sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis
14:13b.1CO.014.013et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur
14:14b.1CO.014.014nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est
14:15b.1CO.014.015quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente
14:16b.1CO.014.016ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit
14:17b.1CO.014.017nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur
14:18b.1CO.014.018gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor
14:19b.1CO.014.019sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua
14:20b.1CO.014.020fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote
14:21b.1CO.014.021in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus
14:22b.1CO.014.022itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus
14:23b.1CO.014.023si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis
14:24b.1CO.014.024si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus
14:25b.1CO.014.025occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est
14:26b.1CO.014.026quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant
14:27b.1CO.014.027sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur
14:28b.1CO.014.028si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo
14:29b.1CO.014.029prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent
14:30b.1CO.014.030quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat
14:31b.1CO.014.031potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur
14:32b.1CO.014.032et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt
14:33b.1CO.014.033non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum
14:34b.1CO.014.034mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit
14:35b.1CO.014.035si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia
14:36b.1CO.014.036an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit
14:37b.1CO.014.037si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata
14:38b.1CO.014.038si quis autem ignorat ignorabitur
14:39b.1CO.014.039itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere
14:40b.1CO.014.040omnia autem honeste et secundum ordinem fiant
15
15:1b.1CO.015.001notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis
15:2b.1CO.015.002per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis
15:3b.1CO.015.003tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas
15:4b.1CO.015.004et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas
15:5b.1CO.015.005et quia visus est Cephae et post haec undecim
15:6b.1CO.015.006deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt
15:7b.1CO.015.007deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus
15:8b.1CO.015.008novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi
15:9b.1CO.015.009ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei
15:10b.1CO.015.010gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum
15:11b.1CO.015.011sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis
15:12b.1CO.015.012si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est
15:13b.1CO.015.013si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit
15:14b.1CO.015.014si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra
15:15b.1CO.015.015invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt
15:16b.1CO.015.016nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit
15:17b.1CO.015.017quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris
15:18b.1CO.015.018ergo et qui dormierunt in Christo perierunt
15:19b.1CO.015.019si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus
15:20b.1CO.015.020nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium
15:21b.1CO.015.021quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum
15:22b.1CO.015.022et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur
15:23b.1CO.015.023unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius
15:24b.1CO.015.024deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem
15:25b.1CO.015.025oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius
15:26b.1CO.015.026novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat
15:27b.1CO.015.027omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia
15:28b.1CO.015.028cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus
15:29b.1CO.015.029alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis
15:30b.1CO.015.030ut quid et nos periclitamur omni hora
15:31b.1CO.015.031cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro
15:32b.1CO.015.032si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur
15:33b.1CO.015.033nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala
15:34b.1CO.015.034evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor
15:35b.1CO.015.035sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt
15:36b.1CO.015.036insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur
15:37b.1CO.015.037et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum
15:38b.1CO.015.038Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus
15:39b.1CO.015.039non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium
15:40b.1CO.015.040et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium
15:41b.1CO.015.041alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate
15:42b.1CO.015.042sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione
15:43b.1CO.015.043seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute
15:44b.1CO.015.044seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est
15:45b.1CO.015.045factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem
15:46b.1CO.015.046sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale
15:47b.1CO.015.047primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis
15:48b.1CO.015.048qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes
15:49b.1CO.015.049igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis
15:50b.1CO.015.050hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit
15:51b.1CO.015.051ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur
15:52b.1CO.015.052in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur
15:53b.1CO.015.053oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem
15:54b.1CO.015.054cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria
15:55b.1CO.015.055ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus
15:56b.1CO.015.056stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex
15:57b.1CO.015.057Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum
15:58b.1CO.015.058itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino
16
16:1b.1CO.016.001de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite
16:2b.1CO.016.002per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant
16:3b.1CO.016.003cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem
16:4b.1CO.016.004quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt
16:5b.1CO.016.005veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo
16:6b.1CO.016.006apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero
16:7b.1CO.016.007nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit
16:8b.1CO.016.008permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten
16:9b.1CO.016.009ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi
16:10b.1CO.016.010si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego
16:11b.1CO.016.011ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus
16:12b.1CO.016.012de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit
16:13b.1CO.016.013vigilate state in fide viriliter agite et confortamini
16:14b.1CO.016.014omnia vestra in caritate fiant
16:15b.1CO.016.015obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos
16:16b.1CO.016.016ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti
16:17b.1CO.016.017gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt
16:18b.1CO.016.018refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt
16:19b.1CO.016.019salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia
16:20b.1CO.016.020salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto
16:21b.1CO.016.021salutatio mea manu Pauli
16:22b.1CO.016.022si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha
16:23b.1CO.016.023gratia Domini Iesu vobiscum
16:24b.1CO.016.024caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen
- Holder of rights
- Multilingual Bible Corpus
- Citation Suggestion for this Object
- TextGrid Repository (2025). Latin Collection. 1 Corinthians (Latin). 1 Corinthians (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A386-8