Luke (Latin)
Lucas
1
1:1b.LUK.001.001quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum
1:2b.LUK.001.002sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis
1:3b.LUK.001.003visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile
1:4b.LUK.001.004ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem
1:5b.LUK.001.005fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth
1:6b.LUK.001.006erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella
1:7b.LUK.001.007et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis
1:8b.LUK.001.008factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum
1:9b.LUK.001.009secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini
1:10b.LUK.001.010et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi
1:11b.LUK.001.011apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi
1:12b.LUK.001.012et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum
1:13b.LUK.001.013ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem
1:14b.LUK.001.014et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt
1:15b.LUK.001.015erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
1:16b.LUK.001.016et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum
1:17b.LUK.001.017et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam
1:18b.LUK.001.018et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis
1:19b.LUK.001.019et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare
1:20b.LUK.001.020et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo
1:21b.LUK.001.021et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo
1:22b.LUK.001.022egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus
1:23b.LUK.001.023et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam
1:24b.LUK.001.024post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens
1:25b.LUK.001.025quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines
1:26b.LUK.001.026in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth
1:27b.LUK.001.027ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria
1:28b.LUK.001.028et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus
1:29b.LUK.001.029quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio
1:30b.LUK.001.030et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum
1:31b.LUK.001.031ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum
1:32b.LUK.001.032hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius
1:33b.LUK.001.033et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis
1:34b.LUK.001.034dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco
1:35b.LUK.001.035et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei
1:36b.LUK.001.036et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis
1:37b.LUK.001.037quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum
1:38b.LUK.001.038dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus
1:39b.LUK.001.039exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda
1:40b.LUK.001.040et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth
1:41b.LUK.001.041et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth
1:42b.LUK.001.042et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui
1:43b.LUK.001.043et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me
1:44b.LUK.001.044ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo
1:45b.LUK.001.045et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino
1:46b.LUK.001.046et ait Maria magnificat anima mea Dominum
1:47b.LUK.001.047et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
1:48b.LUK.001.048quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
1:49b.LUK.001.049quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius
1:50b.LUK.001.050et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum
1:51b.LUK.001.051fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui
1:52b.LUK.001.052deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
1:53b.LUK.001.053esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes
1:54b.LUK.001.054suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae
1:55b.LUK.001.055sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula
1:56b.LUK.001.056mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam
1:57b.LUK.001.057Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium
1:58b.LUK.001.058et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei
1:59b.LUK.001.059et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam
1:60b.LUK.001.060et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes
1:61b.LUK.001.061et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine
1:62b.LUK.001.062innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum
1:63b.LUK.001.063et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi
1:64b.LUK.001.064apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum
1:65b.LUK.001.065et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec
1:66b.LUK.001.066et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo
1:67b.LUK.001.067et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens
1:68b.LUK.001.068benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
1:69b.LUK.001.069et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui
1:70b.LUK.001.070sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius
1:71b.LUK.001.071salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos
1:72b.LUK.001.072ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti
1:73b.LUK.001.073iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
1:74b.LUK.001.074daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi
1:75b.LUK.001.075in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris
1:76b.LUK.001.076et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius
1:77b.LUK.001.077ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum
1:78b.LUK.001.078per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto
1:79b.LUK.001.079inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis
1:80b.LUK.001.080puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel
2
2:1b.LUK.002.001factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis
2:2b.LUK.002.002haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino
2:3b.LUK.002.003et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem
2:4b.LUK.002.004ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David
2:5b.LUK.002.005ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate
2:6b.LUK.002.006factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret
2:7b.LUK.002.007et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio
2:8b.LUK.002.008et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum
2:9b.LUK.002.009et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno
2:10b.LUK.002.010et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo
2:11b.LUK.002.011quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David
2:12b.LUK.002.012et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio
2:13b.LUK.002.013et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium
2:14b.LUK.002.014gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis
2:15b.LUK.002.015et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis
2:16b.LUK.002.016et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio
2:17b.LUK.002.017videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc
2:18b.LUK.002.018et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos
2:19b.LUK.002.019Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo
2:20b.LUK.002.020et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos
2:21b.LUK.002.021et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur
2:22b.LUK.002.022et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
2:23b.LUK.002.023sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
2:24b.LUK.002.024et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum
2:25b.LUK.002.025et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo
2:26b.LUK.002.026et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini
2:27b.LUK.002.027et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo
2:28b.LUK.002.028et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit
2:29b.LUK.002.029nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace
2:30b.LUK.002.030quia viderunt oculi mei salutare tuum
2:31b.LUK.002.031quod parasti ante faciem omnium populorum
2:32b.LUK.002.032lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel
2:33b.LUK.002.033et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo
2:34b.LUK.002.034et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur
2:35b.LUK.002.035et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes
2:36b.LUK.002.036et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua
2:37b.LUK.002.037et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die
2:38b.LUK.002.038et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem
2:39b.LUK.002.039et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth
2:40b.LUK.002.040puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
2:41b.LUK.002.041et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae
2:42b.LUK.002.042et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi
2:43b.LUK.002.043consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius
2:44b.LUK.002.044existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos
2:45b.LUK.002.045et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum
2:46b.LUK.002.046et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem
2:47b.LUK.002.047stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius
2:48b.LUK.002.048et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te
2:49b.LUK.002.049et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse
2:50b.LUK.002.050et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos
2:51b.LUK.002.051et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo
2:52b.LUK.002.052et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines
3
3:1b.LUK.003.001anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha
3:2b.LUK.003.002sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto
3:3b.LUK.003.003et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
3:4b.LUK.003.004sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
3:5b.LUK.003.005omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas
3:6b.LUK.003.006et videbit omnis caro salutare Dei
3:7b.LUK.003.007dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira
3:8b.LUK.003.008facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
3:9b.LUK.003.009iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur
3:10b.LUK.003.010et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus
3:11b.LUK.003.011respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat
3:12b.LUK.003.012venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus
3:13b.LUK.003.013at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis
3:14b.LUK.003.014interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris
3:15b.LUK.003.015existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus
3:16b.LUK.003.016respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
3:17b.LUK.003.017cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili
3:18b.LUK.003.018multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum
3:19b.LUK.003.019Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes
3:20b.LUK.003.020adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere
3:21b.LUK.003.021factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum
3:22b.LUK.003.022et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi
3:23b.LUK.003.023et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli
3:24b.LUK.003.024qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Iannae qui fuit Ioseph
3:25b.LUK.003.025qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae
3:26b.LUK.003.026qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei qui fuit Iosech qui fuit Ioda
3:27b.LUK.003.027qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri
3:28b.LUK.003.028qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit Helmadam qui fuit Her
3:29b.LUK.003.029qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit Matthat qui fuit Levi
3:30b.LUK.003.030qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim
3:31b.LUK.003.031qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David
3:32b.LUK.003.032qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson
3:33b.LUK.003.033qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae
3:34b.LUK.003.034qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor
3:35b.LUK.003.035qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale
3:36b.LUK.003.036qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech
3:37b.LUK.003.037qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan
3:38b.LUK.003.038qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei
4
4:1b.LUK.004.001Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum
4:2b.LUK.004.002diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit
4:3b.LUK.004.003dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat
4:4b.LUK.004.004et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei
4:5b.LUK.004.005et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis
4:6b.LUK.004.006et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa
4:7b.LUK.004.007tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia
4:8b.LUK.004.008et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
4:9b.LUK.004.009et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum
4:10b.LUK.004.010scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te
4:11b.LUK.004.011et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
4:12b.LUK.004.012et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum
4:13b.LUK.004.013et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus
4:14b.LUK.004.014et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo
4:15b.LUK.004.015et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus
4:16b.LUK.004.016et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere
4:17b.LUK.004.017et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat
4:18b.LUK.004.018Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me
4:19b.LUK.004.019praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis
4:20b.LUK.004.020et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum
4:21b.LUK.004.021coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris
4:22b.LUK.004.022et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph
4:23b.LUK.004.023et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua
4:24b.LUK.004.024ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua
4:25b.LUK.004.025in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra
4:26b.LUK.004.026et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam
4:27b.LUK.004.027et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus
4:28b.LUK.004.028et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes
4:29b.LUK.004.029et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum
4:30b.LUK.004.030ipse autem transiens per medium illorum ibat
4:31b.LUK.004.031et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis
4:32b.LUK.004.032et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius
4:33b.LUK.004.033et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna
4:34b.LUK.004.034dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei
4:35b.LUK.004.035et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit
4:36b.LUK.004.036et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt
4:37b.LUK.004.037et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis
4:38b.LUK.004.038surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea
4:39b.LUK.004.039et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis
4:40b.LUK.004.040cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos
4:41b.LUK.004.041exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum
4:42b.LUK.004.042facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis
4:43b.LUK.004.043quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum
4:44b.LUK.004.044et erat praedicans in synagogis Galilaeae
5
5:1b.LUK.005.001factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth
5:2b.LUK.005.002et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia
5:3b.LUK.005.003ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas
5:4b.LUK.005.004ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam
5:5b.LUK.005.005et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete
5:6b.LUK.005.006et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum
5:7b.LUK.005.007et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur
5:8b.LUK.005.008quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine
5:9b.LUK.005.009stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant
5:10b.LUK.005.010similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens
5:11b.LUK.005.011et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum
5:12b.LUK.005.012et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare
5:13b.LUK.005.013et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo
5:14b.LUK.005.014et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis
5:15b.LUK.005.015perambulabat autem magis sermo de illo et conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis
5:16b.LUK.005.016ipse autem secedebat in deserto et orabat
5:17b.LUK.005.017et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos
5:18b.LUK.005.018et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eum
5:19b.LUK.005.019et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum
5:20b.LUK.005.020quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua
5:21b.LUK.005.021et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus
5:22b.LUK.005.022ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris
5:23b.LUK.005.023quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula
5:24b.LUK.005.024ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam
5:25b.LUK.005.025et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum
5:26b.LUK.005.026et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie
5:27b.LUK.005.027et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere me
5:28b.LUK.005.028et relictis omnibus surgens secutus est eum
5:29b.LUK.005.029et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes
5:30b.LUK.005.030et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis
5:31b.LUK.005.031et respondens Iesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habent
5:32b.LUK.005.032non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam
5:33b.LUK.005.033at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt
5:34b.LUK.005.034quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare
5:35b.LUK.005.035venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc ieiunabunt in illis diebus
5:36b.LUK.005.036dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo
5:37b.LUK.005.037et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt
5:38b.LUK.005.038sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur
5:39b.LUK.005.039et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est
6
6:1b.LUK.006.001factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus
6:2b.LUK.006.002quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis
6:3b.LUK.006.003et respondens Iesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant
6:4b.LUK.006.004quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus
6:5b.LUK.006.005et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati
6:6b.LUK.006.006factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida
6:7b.LUK.006.007observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum
6:8b.LUK.006.008ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit
6:9b.LUK.006.009ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere
6:10b.LUK.006.010et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius
6:11b.LUK.006.011ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu
6:12b.LUK.006.012factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei
6:13b.LUK.006.013et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit
6:14b.LUK.006.014Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum
6:15b.LUK.006.015Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes
6:16b.LUK.006.016Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor
6:17b.LUK.006.017et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis
6:18b.LUK.006.018qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur
6:19b.LUK.006.019et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes
6:20b.LUK.006.020et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei
6:21b.LUK.006.021beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis
6:22b.LUK.006.022beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis
6:23b.LUK.006.023gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum
6:24b.LUK.006.024verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestram
6:25b.LUK.006.025vae vobis qui saturati estis quia esurietis vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis
6:26b.LUK.006.026vae cum bene vobis dixerint omnes homines secundum haec faciebant prophetis patres eorum
6:27b.LUK.006.027sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt
6:28b.LUK.006.028benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos
6:29b.LUK.006.029ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere
6:30b.LUK.006.030omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas
6:31b.LUK.006.031et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter
6:32b.LUK.006.032et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt
6:33b.LUK.006.033et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt
6:34b.LUK.006.034et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia
6:35b.LUK.006.035verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos
6:36b.LUK.006.036estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est
6:37b.LUK.006.037nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini
6:38b.LUK.006.038date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis
6:39b.LUK.006.039dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent
6:40b.LUK.006.040non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius
6:41b.LUK.006.041quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non consideras
6:42b.LUK.006.042et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui
6:43b.LUK.006.043non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum
6:44b.LUK.006.044unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam
6:45b.LUK.006.045bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur
6:46b.LUK.006.046quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae dico
6:47b.LUK.006.047omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est
6:48b.LUK.006.048similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram
6:49b.LUK.006.049qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna
7
7:1b.LUK.007.001cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum
7:2b.LUK.007.002centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus
7:3b.LUK.007.003et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius
7:4b.LUK.007.004at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes
7:5b.LUK.007.005diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis
7:6b.LUK.007.006Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres
7:7b.LUK.007.007propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus
7:8b.LUK.007.008nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit
7:9b.LUK.007.009quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni
7:10b.LUK.007.010et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum
7:11b.LUK.007.011et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa
7:12b.LUK.007.012cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa
7:13b.LUK.007.013quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere
7:14b.LUK.007.014et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge
7:15b.LUK.007.015et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae
7:16b.LUK.007.016accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam
7:17b.LUK.007.017et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem
7:18b.LUK.007.018et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his
7:19b.LUK.007.019et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
7:20b.LUK.007.020cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
7:21b.LUK.007.021in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum
7:22b.LUK.007.022et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
7:23b.LUK.007.023et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me
7:24b.LUK.007.024et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri
7:25b.LUK.007.025sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt
7:26b.LUK.007.026sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam
7:27b.LUK.007.027hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
7:28b.LUK.007.028dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo
7:29b.LUK.007.029et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis
7:30b.LUK.007.030Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo
7:31b.LUK.007.031cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt
7:32b.LUK.007.032similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis
7:33b.LUK.007.033venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet
7:34b.LUK.007.034venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum
7:35b.LUK.007.035et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis
7:36b.LUK.007.036rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit
7:37b.LUK.007.037et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti
7:38b.LUK.007.038et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat
7:39b.LUK.007.039videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est
7:40b.LUK.007.040et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic
7:41b.LUK.007.041duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta
7:42b.LUK.007.042non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget
7:43b.LUK.007.043respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti
7:44b.LUK.007.044et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit
7:45b.LUK.007.045osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos
7:46b.LUK.007.046oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos
7:47b.LUK.007.047propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit
7:48b.LUK.007.048dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata
7:49b.LUK.007.049et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit
7:50b.LUK.007.050dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace
8
8:1b.LUK.008.001et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo
8:2b.LUK.008.002et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant
8:3b.LUK.008.003et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis
8:4b.LUK.008.004cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem
8:5b.LUK.008.005exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud
8:6b.LUK.008.006et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem
8:7b.LUK.008.007et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud
8:8b.LUK.008.008et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat
8:9b.LUK.008.009interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola
8:10b.LUK.008.010quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant
8:11b.LUK.008.011est autem haec parabola semen est verbum Dei
8:12b.LUK.008.012qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant
8:13b.LUK.008.013nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt
8:14b.LUK.008.014quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum
8:15b.LUK.008.015quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia
8:16b.LUK.008.016nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen
8:17b.LUK.008.017non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat
8:18b.LUK.008.018videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo
8:19b.LUK.008.019venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba
8:20b.LUK.008.020et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre
8:21b.LUK.008.021qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt
8:22b.LUK.008.022factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt
8:23b.LUK.008.023navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur
8:24b.LUK.008.024accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas
8:25b.LUK.008.025dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei
8:26b.LUK.008.026enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam
8:27b.LUK.008.027et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis
8:28b.LUK.008.028is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas
8:29b.LUK.008.029praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta
8:30b.LUK.008.030interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum
8:31b.LUK.008.031et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent
8:32b.LUK.008.032erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos
8:33b.LUK.008.033exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est
8:34b.LUK.008.034quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas
8:35b.LUK.008.035exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt
8:36b.LUK.008.036nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione
8:37b.LUK.008.037et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est
8:38b.LUK.008.038et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens
8:39b.LUK.008.039redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus
8:40b.LUK.008.040factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum
8:41b.LUK.008.041et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius
8:42b.LUK.008.042quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur
8:43b.LUK.008.043et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari
8:44b.LUK.008.044accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius
8:45b.LUK.008.045et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit
8:46b.LUK.008.046et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse
8:47b.LUK.008.047videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit
8:48b.LUK.008.048at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace
8:49b.LUK.008.049adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum
8:50b.LUK.008.050Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit
8:51b.LUK.008.051et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae
8:52b.LUK.008.052flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit
8:53b.LUK.008.053et deridebant eum scientes quia mortua esset
8:54b.LUK.008.054ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge
8:55b.LUK.008.055et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare
8:56b.LUK.008.056et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat
9
9:1b.LUK.009.001convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent
9:2b.LUK.009.002et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos
9:3b.LUK.009.003et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis
9:4b.LUK.009.004et in quamcumque domum intraveritis ibi manete et inde ne exeatis
9:5b.LUK.009.005et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos
9:6b.LUK.009.006egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique
9:7b.LUK.009.007audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat eo quod diceretur
9:8b.LUK.009.008a quibusdam quia Iohannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit
9:9b.LUK.009.009et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quaerebat videre eum
9:10b.LUK.009.010et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida
9:11b.LUK.009.011quod cum cognovissent turbae secutae sunt illum et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura indigebant sanabat
9:12b.LUK.009.012dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus
9:13b.LUK.009.013ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas
9:14b.LUK.009.014erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos
9:15b.LUK.009.015et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes
9:16b.LUK.009.016acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas
9:17b.LUK.009.017et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim
9:18b.LUK.009.018et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbae
9:19b.LUK.009.019at illi responderunt et dixerunt Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit
9:20b.LUK.009.020dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei
9:21b.LUK.009.021at ille increpans illos praecepit ne cui dicerent hoc
9:22b.LUK.009.022dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere
9:23b.LUK.009.023dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me
9:24b.LUK.009.024qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam
9:25b.LUK.009.025quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat
9:26b.LUK.009.026nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum
9:27b.LUK.009.027dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei
9:28b.LUK.009.028factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret
9:29b.LUK.009.029et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens
9:30b.LUK.009.030et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias
9:31b.LUK.009.031visi in maiestate et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem
9:32b.LUK.009.032Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo
9:33b.LUK.009.033et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret
9:34b.LUK.009.034haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem
9:35b.LUK.009.035et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite
9:36b.LUK.009.036et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant
9:37b.LUK.009.037factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa
9:38b.LUK.009.038et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi
9:39b.LUK.009.039et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum
9:40b.LUK.009.040et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt
9:41b.LUK.009.041respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum
9:42b.LUK.009.042et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit
9:43b.LUK.009.043et increpavit Iesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius
9:44b.LUK.009.044stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum
9:45b.LUK.009.045at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo
9:46b.LUK.009.046intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset
9:47b.LUK.009.047at Iesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se
9:48b.LUK.009.048et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit et quicumque me recipit recipit eum qui me misit nam qui minor est inter omnes vos hic maior est
9:49b.LUK.009.049respondens autem Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum
9:50b.LUK.009.050et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est
9:51b.LUK.009.051factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis eius et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem
9:52b.LUK.009.052et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi
9:53b.LUK.009.053et non receperunt eum quia facies eius erat euntis Hierusalem
9:54b.LUK.009.054cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos
9:55b.LUK.009.055et conversus increpavit illos
9:56b.LUK.009.056et abierunt in aliud castellum
9:57b.LUK.009.057factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque ieris
9:58b.LUK.009.058et ait illi Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
9:59b.LUK.009.059ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meum
9:60b.LUK.009.060dixitque ei Iesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei
9:61b.LUK.009.061et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt
9:62b.LUK.009.062ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei
10
10:1b.LUK.010.001post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus
10:2b.LUK.010.002et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem
10:3b.LUK.010.003ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos
10:4b.LUK.010.004nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis
10:5b.LUK.010.005in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui
10:6b.LUK.010.006et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur
10:7b.LUK.010.007in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum
10:8b.LUK.010.008et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quae adponuntur vobis
10:9b.LUK.010.009et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei
10:10b.LUK.010.010in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite
10:11b.LUK.010.011etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei
10:12b.LUK.010.012dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati
10:13b.LUK.010.013vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent
10:14b.LUK.010.014verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis
10:15b.LUK.010.015et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris
10:16b.LUK.010.016qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit
10:17b.LUK.010.017reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo
10:18b.LUK.010.018et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem
10:19b.LUK.010.019ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit
10:20b.LUK.010.020verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis
10:21b.LUK.010.021in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te
10:22b.LUK.010.022omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare
10:23b.LUK.010.023et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtis
10:24b.LUK.010.024dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt
10:25b.LUK.010.025et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo
10:26b.LUK.010.026at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis
10:27b.LUK.010.027ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum
10:28b.LUK.010.028dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives
10:29b.LUK.010.029ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus
10:30b.LUK.010.030suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto
10:31b.LUK.010.031accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit
10:32b.LUK.010.032similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit
10:33b.LUK.010.033Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est
10:34b.LUK.010.034et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit
10:35b.LUK.010.035et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi
10:36b.LUK.010.036quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones
10:37b.LUK.010.037at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Iesus vade et tu fac similiter
10:38b.LUK.010.038factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam
10:39b.LUK.010.039et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius
10:40b.LUK.010.040Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet
10:41b.LUK.010.041et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima
10:42b.LUK.010.042porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea
11
11:1b.LUK.011.001et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suos
11:2b.LUK.011.002et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum
11:3b.LUK.011.003panem nostrum cotidianum da nobis cotidie
11:4b.LUK.011.004et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem
11:5b.LUK.011.005et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes
11:6b.LUK.011.006quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum
11:7b.LUK.011.007et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi
11:8b.LUK.011.008dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios
11:9b.LUK.011.009et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
11:10b.LUK.011.010omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur
11:11b.LUK.011.011quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi
11:12b.LUK.011.012aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem
11:13b.LUK.011.013si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se
11:14b.LUK.011.014et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae
11:15b.LUK.011.015quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia
11:16b.LUK.011.016et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo
11:17b.LUK.011.017ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet
11:18b.LUK.011.018si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia
11:19b.LUK.011.019si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt
11:20b.LUK.011.020porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum Dei
11:21b.LUK.011.021cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet
11:22b.LUK.011.022si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit
11:23b.LUK.011.023qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit
11:24b.LUK.011.024cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi
11:25b.LUK.011.025et cum venerit invenit scopis mundatam
11:26b.LUK.011.026et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus
11:27b.LUK.011.027factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti
11:28b.LUK.011.028at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt
11:29b.LUK.011.029turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae
11:30b.LUK.011.030nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti
11:31b.LUK.011.031regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic
11:32b.LUK.011.032viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic
11:33b.LUK.011.033nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant
11:34b.LUK.011.034lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit
11:35b.LUK.011.035vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint
11:36b.LUK.011.036si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te
11:37b.LUK.011.037et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit
11:38b.LUK.011.038Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium
11:39b.LUK.011.039et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate
11:40b.LUK.011.040stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit
11:41b.LUK.011.041verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis
11:42b.LUK.011.042sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere
11:43b.LUK.011.043vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro
11:44b.LUK.011.044vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt
11:45b.LUK.011.045respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis
11:46b.LUK.011.046at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas
11:47b.LUK.011.047vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos
11:48b.LUK.011.048profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra
11:49b.LUK.011.049propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur
11:50b.LUK.011.050ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista
11:51b.LUK.011.051a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione
11:52b.LUK.011.052vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis
11:53b.LUK.011.053cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis
11:54b.LUK.011.054insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum
12
12:1b.LUK.012.001multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis
12:2b.LUK.012.002nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur
12:3b.LUK.012.003quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis
12:4b.LUK.012.004dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant
12:5b.LUK.012.005ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete
12:6b.LUK.012.006nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo
12:7b.LUK.012.007sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis
12:8b.LUK.012.008dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei
12:9b.LUK.012.009qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei
12:10b.LUK.012.010et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur
12:11b.LUK.012.011cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis
12:12b.LUK.012.012Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere
12:13b.LUK.012.013ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem
12:14b.LUK.012.014at ille dixit ei homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos
12:15b.LUK.012.015dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet
12:16b.LUK.012.016dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulit
12:17b.LUK.012.017et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos
12:18b.LUK.012.018et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea
12:19b.LUK.012.019et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare
12:20b.LUK.012.020dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt
12:21b.LUK.012.021sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives
12:22b.LUK.012.022dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini
12:23b.LUK.012.023anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum
12:24b.LUK.012.024considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis
12:25b.LUK.012.025quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum
12:26b.LUK.012.026si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis
12:27b.LUK.012.027considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis
12:28b.LUK.012.028si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei
12:29b.LUK.012.029et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli
12:30b.LUK.012.030haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis
12:31b.LUK.012.031verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis
12:32b.LUK.012.032nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum
12:33b.LUK.012.033vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit
12:34b.LUK.012.034ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit
12:35b.LUK.012.035sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes
12:36b.LUK.012.036et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei
12:37b.LUK.012.037beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis
12:38b.LUK.012.038et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi
12:39b.LUK.012.039hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
12:40b.LUK.012.040et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit
12:41b.LUK.012.041ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes
12:42b.LUK.012.042dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram
12:43b.LUK.012.043beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem
12:44b.LUK.012.044vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum
12:45b.LUK.012.045quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari
12:46b.LUK.012.046veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet
12:47b.LUK.012.047ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multas
12:48b.LUK.012.048qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo
12:49b.LUK.012.049ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur
12:50b.LUK.012.050baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur
12:51b.LUK.012.051putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem
12:52b.LUK.012.052erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres
12:53b.LUK.012.053dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam
12:54b.LUK.012.054dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fit
12:55b.LUK.012.055et cum austrum flantem dicitis quia aestus erit et fit
12:56b.LUK.012.056hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis
12:57b.LUK.012.057quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est
12:58b.LUK.012.058cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem
12:59b.LUK.012.059dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas
13
13:1b.LUK.013.001aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum
13:2b.LUK.013.002et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt
13:3b.LUK.013.003non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis
13:4b.LUK.013.004sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem
13:5b.LUK.013.005non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis
13:6b.LUK.013.006dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit
13:7b.LUK.013.007dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat
13:8b.LUK.013.008at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora
13:9b.LUK.013.009et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam
13:10b.LUK.013.010erat autem docens in synagoga eorum sabbatis
13:11b.LUK.013.011et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere
13:12b.LUK.013.012quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua
13:13b.LUK.013.013et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum
13:14b.LUK.013.014respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati
13:15b.LUK.013.015respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare
13:16b.LUK.013.016hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati
13:17b.LUK.013.017et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo
13:18b.LUK.013.018dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud
13:19b.LUK.013.019simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius
13:20b.LUK.013.020et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei
13:21b.LUK.013.021simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum
13:22b.LUK.013.022et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem
13:23b.LUK.013.023ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos
13:24b.LUK.013.024contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt
13:25b.LUK.013.025cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis
13:26b.LUK.013.026tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti
13:27b.LUK.013.027et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis
13:28b.LUK.013.028ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras
13:29b.LUK.013.029et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei
13:30b.LUK.013.030et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi
13:31b.LUK.013.031in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere
13:32b.LUK.013.032et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor
13:33b.LUK.013.033verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem
13:34b.LUK.013.034Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti
13:35b.LUK.013.035ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini
14
14:1b.LUK.014.001et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum
14:2b.LUK.014.002et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum
14:3b.LUK.014.003et respondens Iesus dixit ad legis peritos et Pharisaeos dicens si licet sabbato curare
14:4b.LUK.014.004at illi tacuerunt ipse vero adprehensum sanavit eum ac dimisit
14:5b.LUK.014.005et respondens ad illos dixit cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati
14:6b.LUK.014.006et non poterant ad haec respondere illi
14:7b.LUK.014.007dicebat autem et ad invitatos parabolam intendens quomodo primos accubitus eligerent dicens ad illos
14:8b.LUK.014.008cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco ne forte honoratior te sit invitatus ab eo
14:9b.LUK.014.009et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere
14:10b.LUK.014.010sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus
14:11b.LUK.014.011quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
14:12b.LUK.014.012dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio
14:13b.LUK.014.013sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos caecos
14:14b.LUK.014.014et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum
14:15b.LUK.014.015haec cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei
14:16b.LUK.014.016at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos
14:17b.LUK.014.017et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia
14:18b.LUK.014.018et coeperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum
14:19b.LUK.014.019et alter dixit iuga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum
14:20b.LUK.014.020et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire
14:21b.LUK.014.021et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc
14:22b.LUK.014.022et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est
14:23b.LUK.014.023et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea
14:24b.LUK.014.024dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam
14:25b.LUK.014.025ibant autem turbae multae cum eo et conversus dixit ad illos
14:26b.LUK.014.026si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus
14:27b.LUK.014.027et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus
14:28b.LUK.014.028quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum
14:29b.LUK.014.029ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei
14:30b.LUK.014.030dicentes quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare
14:31b.LUK.014.031aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se
14:32b.LUK.014.032alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt
14:33b.LUK.014.033sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus
14:34b.LUK.014.034bonum est sal si autem sal quoque evanuerit in quo condietur
14:35b.LUK.014.035neque in terram neque in sterquilinium utile est sed foras mittetur qui habet aures audiendi audiat
15
15:1b.LUK.015.001erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum
15:2b.LUK.015.002et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis
15:3b.LUK.015.003et ait ad illos parabolam istam dicens
15:4b.LUK.015.004quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam
15:5b.LUK.015.005et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens
15:6b.LUK.015.006et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat
15:7b.LUK.015.007dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia
15:8b.LUK.015.008aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat
15:9b.LUK.015.009et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram
15:10b.LUK.015.010ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente
15:11b.LUK.015.011ait autem homo quidam habuit duos filios
15:12b.LUK.015.012et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam
15:13b.LUK.015.013et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose
15:14b.LUK.015.014et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere
15:15b.LUK.015.015et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos
15:16b.LUK.015.016et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat
15:17b.LUK.015.017in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo
15:18b.LUK.015.018surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te
15:19b.LUK.015.019et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis
15:20b.LUK.015.020et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum
15:21b.LUK.015.021dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus
15:22b.LUK.015.022dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes
15:23b.LUK.015.023et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur
15:24b.LUK.015.024quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari
15:25b.LUK.015.025erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum
15:26b.LUK.015.026et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent
15:27b.LUK.015.027isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit
15:28b.LUK.015.028indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum
15:29b.LUK.015.029at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer
15:30b.LUK.015.030sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum
15:31b.LUK.015.031at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt
15:32b.LUK.015.032epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est
16
16:1b.LUK.016.001dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius
16:2b.LUK.016.002et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare
16:3b.LUK.016.003ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco
16:4b.LUK.016.004scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas
16:5b.LUK.016.005convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo
16:6b.LUK.016.006at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta
16:7b.LUK.016.007deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta
16:8b.LUK.016.008et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt
16:9b.LUK.016.009et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula
16:10b.LUK.016.010qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est
16:11b.LUK.016.011si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis
16:12b.LUK.016.012et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis
16:13b.LUK.016.013nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
16:14b.LUK.016.014audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum
16:15b.LUK.016.015et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum
16:16b.LUK.016.016lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit
16:17b.LUK.016.017facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere
16:18b.LUK.016.018omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur
16:19b.LUK.016.019homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide
16:20b.LUK.016.020et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus
16:21b.LUK.016.021cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius
16:22b.LUK.016.022factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno
16:23b.LUK.016.023elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius
16:24b.LUK.016.024et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma
16:25b.LUK.016.025et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris
16:26b.LUK.016.026et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare
16:27b.LUK.016.027et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei
16:28b.LUK.016.028habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum
16:29b.LUK.016.029et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos
16:30b.LUK.016.030at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent
16:31b.LUK.016.031ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent
17
17:1b.LUK.017.001et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt
17:2b.LUK.017.002utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis
17:3b.LUK.017.003adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi
17:4b.LUK.017.004et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi
17:5b.LUK.017.005et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem
17:6b.LUK.017.006dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis
17:7b.LUK.017.007quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe
17:8b.LUK.017.008et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes
17:9b.LUK.017.009numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto
17:10b.LUK.017.010sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus
17:11b.LUK.017.011et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam
17:12b.LUK.017.012et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe
17:13b.LUK.017.013et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri
17:14b.LUK.017.014quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt
17:15b.LUK.017.015unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum
17:16b.LUK.017.016et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus
17:17b.LUK.017.017respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt
17:18b.LUK.017.018non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena
17:19b.LUK.017.019et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit
17:20b.LUK.017.020interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione
17:21b.LUK.017.021neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est
17:22b.LUK.017.022et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis
17:23b.LUK.017.023et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini
17:24b.LUK.017.024nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua
17:25b.LUK.017.025primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac
17:26b.LUK.017.026et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis
17:27b.LUK.017.027edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes
17:28b.LUK.017.028similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant
17:29b.LUK.017.029qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit
17:30b.LUK.017.030secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur
17:31b.LUK.017.031in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro
17:32b.LUK.017.032memores estote uxoris Loth
17:33b.LUK.017.033quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam
17:34b.LUK.017.034dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur
17:35b.LUK.017.035duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur
17:36b.LUK.017.036respondentes dicunt illi ubi Domine
17:37b.LUK.017.037qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
18
18:1b.LUK.018.001dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere
18:2b.LUK.018.002dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur
18:3b.LUK.018.003vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo
18:4b.LUK.018.004et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor
18:5b.LUK.018.005tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me
18:6b.LUK.018.006ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit
18:7b.LUK.018.007Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis
18:8b.LUK.018.008dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra
18:9b.LUK.018.009dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam
18:10b.LUK.018.010duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus
18:11b.LUK.018.011Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus
18:12b.LUK.018.012ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo
18:13b.LUK.018.013et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori
18:14b.LUK.018.014dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
18:15b.LUK.018.015adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos
18:16b.LUK.018.016Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei
18:17b.LUK.018.017amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud
18:18b.LUK.018.018et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo
18:19b.LUK.018.019dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus
18:20b.LUK.018.020mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem
18:21b.LUK.018.021qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea
18:22b.LUK.018.022quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
18:23b.LUK.018.023his ille auditis contristatus est quia dives erat valde
18:24b.LUK.018.024videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt
18:25b.LUK.018.025facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
18:26b.LUK.018.026et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri
18:27b.LUK.018.027ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum
18:28b.LUK.018.028ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
18:29b.LUK.018.029qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei
18:30b.LUK.018.030et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam
18:31b.LUK.018.031adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis
18:32b.LUK.018.032tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur
18:33b.LUK.018.033et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget
18:34b.LUK.018.034et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur
18:35b.LUK.018.035factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans
18:36b.LUK.018.036et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset
18:37b.LUK.018.037dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret
18:38b.LUK.018.038et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei
18:39b.LUK.018.039et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei
18:40b.LUK.018.040stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum
18:41b.LUK.018.041dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam
18:42b.LUK.018.042et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit
18:43b.LUK.018.043et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo
19
19:1b.LUK.019.001et ingressus perambulabat Hiericho
19:2b.LUK.019.002et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives
19:3b.LUK.019.003et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat
19:4b.LUK.019.004et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus
19:5b.LUK.019.005et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere
19:6b.LUK.019.006et festinans descendit et excepit illum gaudens
19:7b.LUK.019.007et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset
19:8b.LUK.019.008stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum
19:9b.LUK.019.009ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae
19:10b.LUK.019.010venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat
19:11b.LUK.019.011haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur
19:12b.LUK.019.012dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti
19:13b.LUK.019.013vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio
19:14b.LUK.019.014cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos
19:15b.LUK.019.015et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset
19:16b.LUK.019.016venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit
19:17b.LUK.019.017et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates
19:18b.LUK.019.018et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas
19:19b.LUK.019.019et huic ait et tu esto supra quinque civitates
19:20b.LUK.019.020et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario
19:21b.LUK.019.021timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti
19:22b.LUK.019.022dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi
19:23b.LUK.019.023et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud
19:24b.LUK.019.024et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet
19:25b.LUK.019.025et dixerunt ei domine habet decem mnas
19:26b.LUK.019.026dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo
19:27b.LUK.019.027verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me
19:28b.LUK.019.028et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma
19:29b.LUK.019.029et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos
19:30b.LUK.019.030dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite
19:31b.LUK.019.031et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat
19:32b.LUK.019.032abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum
19:33b.LUK.019.033solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum
19:34b.LUK.019.034at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet
19:35b.LUK.019.035et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum
19:36b.LUK.019.036eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via
19:37b.LUK.019.037et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus
19:38b.LUK.019.038dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis
19:39b.LUK.019.039et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos
19:40b.LUK.019.040quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt
19:41b.LUK.019.041et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens
19:42b.LUK.019.042quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
19:43b.LUK.019.043quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique
19:44b.LUK.019.044ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae
19:45b.LUK.019.045et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes
19:46b.LUK.019.046dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum
19:47b.LUK.019.047et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere
19:48b.LUK.019.048et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum
20
20:1b.LUK.020.001et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus
20:2b.LUK.020.002et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem
20:3b.LUK.020.003respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi
20:4b.LUK.020.004baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus
20:5b.LUK.020.005at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi
20:6b.LUK.020.006si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse
20:7b.LUK.020.007et responderunt se nescire unde esset
20:8b.LUK.020.008et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio
20:9b.LUK.020.009coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus
20:10b.LUK.020.010et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem
20:11b.LUK.020.011et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem
20:12b.LUK.020.012et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt
20:13b.LUK.020.013dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur
20:14b.LUK.020.014quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas
20:15b.LUK.020.015et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae
20:16b.LUK.020.016veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit
20:17b.LUK.020.017ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
20:18b.LUK.020.018omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum
20:19b.LUK.020.019et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam
20:20b.LUK.020.020et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis
20:21b.LUK.020.021et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces
20:22b.LUK.020.022licet nobis dare tributum Caesari an non
20:23b.LUK.020.023considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis
20:24b.LUK.020.024ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris
20:25b.LUK.020.025et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo
20:26b.LUK.020.026et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt
20:27b.LUK.020.027accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum
20:28b.LUK.020.028dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo
20:29b.LUK.020.029septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis
20:30b.LUK.020.030et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio
20:31b.LUK.020.031et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt
20:32b.LUK.020.032novissima omnium mortua est et mulier
20:33b.LUK.020.033in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem
20:34b.LUK.020.034et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias
20:35b.LUK.020.035illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores
20:36b.LUK.020.036neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis
20:37b.LUK.020.037quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob
20:38b.LUK.020.038Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei
20:39b.LUK.020.039respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti
20:40b.LUK.020.040et amplius non audebant eum quicquam interrogare
20:41b.LUK.020.041dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse
20:42b.LUK.020.042et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
20:43b.LUK.020.043donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
20:44b.LUK.020.044David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est
20:45b.LUK.020.045audiente autem omni populo dixit discipulis suis
20:46b.LUK.020.046adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis
20:47b.LUK.020.047qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem
21
21:1b.LUK.021.001respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites
21:2b.LUK.021.002vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo
21:3b.LUK.021.003et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit
21:4b.LUK.021.004nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit
21:5b.LUK.021.005et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit
21:6b.LUK.021.006haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
21:7b.LUK.021.007interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient
21:8b.LUK.021.008qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos
21:9b.LUK.021.009cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis
21:10b.LUK.021.010tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum
21:11b.LUK.021.011terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt
21:12b.LUK.021.012sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum
21:13b.LUK.021.013continget autem vobis in testimonium
21:14b.LUK.021.014ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis
21:15b.LUK.021.015ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri
21:16b.LUK.021.016trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis
21:17b.LUK.021.017et eritis odio omnibus propter nomen meum
21:18b.LUK.021.018et capillus de capite vestro non peribit
21:19b.LUK.021.019in patientia vestra possidebitis animas vestras
21:20b.LUK.021.020cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius
21:21b.LUK.021.021tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam
21:22b.LUK.021.022quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt
21:23b.LUK.021.023vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic
21:24b.LUK.021.024et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum
21:25b.LUK.021.025et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum
21:26b.LUK.021.026arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur
21:27b.LUK.021.027et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate
21:28b.LUK.021.028his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra
21:29b.LUK.021.029et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores
21:30b.LUK.021.030cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas
21:31b.LUK.021.031ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei
21:32b.LUK.021.032amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant
21:33b.LUK.021.033caelum et terra transibunt verba autem mea non transient
21:34b.LUK.021.034adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa
21:35b.LUK.021.035tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae
21:36b.LUK.021.036vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis
21:37b.LUK.021.037erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti
21:38b.LUK.021.038et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum
22
22:1b.LUK.022.001adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha
22:2b.LUK.022.002et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem
22:3b.LUK.022.003intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim
22:4b.LUK.022.004et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis
22:5b.LUK.022.005et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare
22:6b.LUK.022.006et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis
22:7b.LUK.022.007venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha
22:8b.LUK.022.008et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus
22:9b.LUK.022.009at illi dixerunt ubi vis paremus
22:10b.LUK.022.010et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat
22:11b.LUK.022.011et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem
22:12b.LUK.022.012et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate
22:13b.LUK.022.013euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha
22:14b.LUK.022.014et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo
22:15b.LUK.022.015et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar
22:16b.LUK.022.016dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei
22:17b.LUK.022.017et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos
22:18b.LUK.022.018dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat
22:19b.LUK.022.019et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem
22:20b.LUK.022.020similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur
22:21b.LUK.022.021verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa
22:22b.LUK.022.022et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur
22:23b.LUK.022.023et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset
22:24b.LUK.022.024facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior
22:25b.LUK.022.025dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur
22:26b.LUK.022.026vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator
22:27b.LUK.022.027nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat
22:28b.LUK.022.028vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis
22:29b.LUK.022.029et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum
22:30b.LUK.022.030ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel
22:31b.LUK.022.031ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum
22:32b.LUK.022.032ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos
22:33b.LUK.022.033qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire
22:34b.LUK.022.034et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me
22:35b.LUK.022.035et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil
22:36b.LUK.022.036dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium
22:37b.LUK.022.037dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent
22:38b.LUK.022.038at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est
22:39b.LUK.022.039et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli
22:40b.LUK.022.040et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem
22:41b.LUK.022.041et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat
22:42b.LUK.022.042dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat
22:43b.LUK.022.043apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat
22:44b.LUK.022.044et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram
22:45b.LUK.022.045et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia
22:46b.LUK.022.046et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem
22:47b.LUK.022.047adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum
22:48b.LUK.022.048Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis
22:49b.LUK.022.049videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio
22:50b.LUK.022.050et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram
22:51b.LUK.022.051respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum
22:52b.LUK.022.052dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus
22:53b.LUK.022.053cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum
22:54b.LUK.022.054conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe
22:55b.LUK.022.055accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum
22:56b.LUK.022.056quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat
22:57b.LUK.022.057at ille negavit eum dicens mulier non novi illum
22:58b.LUK.022.058et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum
22:59b.LUK.022.059et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est
22:60b.LUK.022.060et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus
22:61b.LUK.022.061et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis
22:62b.LUK.022.062et egressus foras Petrus flevit amare
22:63b.LUK.022.063et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes
22:64b.LUK.022.064et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit
22:65b.LUK.022.065et alia multa blasphemantes dicebant in eum
22:66b.LUK.022.066et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis
22:67b.LUK.022.067et ait illis si vobis dixero non creditis mihi
22:68b.LUK.022.068si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis
22:69b.LUK.022.069ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei
22:70b.LUK.022.070dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum
22:71b.LUK.022.071at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius
23
23:1b.LUK.023.001et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum
23:2b.LUK.023.002coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse
23:3b.LUK.023.003Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis
23:4b.LUK.023.004ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine
23:5b.LUK.023.005at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc
23:6b.LUK.023.006Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset
23:7b.LUK.023.007et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus
23:8b.LUK.023.008Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri
23:9b.LUK.023.009interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat
23:10b.LUK.023.010stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum
23:11b.LUK.023.011sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum
23:12b.LUK.023.012et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem
23:13b.LUK.023.013Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe
23:14b.LUK.023.014dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis
23:15b.LUK.023.015sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei
23:16b.LUK.023.016emendatum ergo illum dimittam
23:17b.LUK.023.017necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum
23:18b.LUK.023.018exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban
23:19b.LUK.023.019qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem
23:20b.LUK.023.020iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum
23:21b.LUK.023.021at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum
23:22b.LUK.023.022ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam
23:23b.LUK.023.023at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum
23:24b.LUK.023.024et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum
23:25b.LUK.023.025dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum
23:26b.LUK.023.026et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum
23:27b.LUK.023.027sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum
23:28b.LUK.023.028conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros
23:29b.LUK.023.029quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt
23:30b.LUK.023.030tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos
23:31b.LUK.023.031quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet
23:32b.LUK.023.032ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur
23:33b.LUK.023.033et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris
23:34b.LUK.023.034Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes
23:35b.LUK.023.035et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus
23:36b.LUK.023.036inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi
23:37b.LUK.023.037dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac
23:38b.LUK.023.038erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum
23:39b.LUK.023.039unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos
23:40b.LUK.023.040respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es
23:41b.LUK.023.041et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit
23:42b.LUK.023.042et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum
23:43b.LUK.023.043et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso
23:44b.LUK.023.044erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam
23:45b.LUK.023.045et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium
23:46b.LUK.023.046et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit
23:47b.LUK.023.047videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat
23:48b.LUK.023.048et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur
23:49b.LUK.023.049stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes
23:50b.LUK.023.050et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus
23:51b.LUK.023.051hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei
23:52b.LUK.023.052hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
23:53b.LUK.023.053et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat
23:54b.LUK.023.054et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat
23:55b.LUK.023.055subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius
23:56b.LUK.023.056et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum
24
24:1b.LUK.024.001una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata
24:2b.LUK.024.002et invenerunt lapidem revolutum a monumento
24:3b.LUK.024.003et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu
24:4b.LUK.024.004et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti
24:5b.LUK.024.005cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis
24:6b.LUK.024.006non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset
24:7b.LUK.024.007dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere
24:8b.LUK.024.008et recordatae sunt verborum eius
24:9b.LUK.024.009et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus
24:10b.LUK.024.010erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec
24:11b.LUK.024.011et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis
24:12b.LUK.024.012Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat
24:13b.LUK.024.013et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus
24:14b.LUK.024.014et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant
24:15b.LUK.024.015et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis
24:16b.LUK.024.016oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent
24:17b.LUK.024.017et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes
24:18b.LUK.024.018et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus
24:19b.LUK.024.019quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo
24:20b.LUK.024.020et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum
24:21b.LUK.024.021nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt
24:22b.LUK.024.022sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum
24:23b.LUK.024.023et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere
24:24b.LUK.024.024et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt
24:25b.LUK.024.025et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae
24:26b.LUK.024.026nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam
24:27b.LUK.024.027et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant
24:28b.LUK.024.028et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire
24:29b.LUK.024.029et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis
24:30b.LUK.024.030et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis
24:31b.LUK.024.031et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum
24:32b.LUK.024.032et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas
24:33b.LUK.024.033et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant
24:34b.LUK.024.034dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni
24:35b.LUK.024.035et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis
24:36b.LUK.024.036dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere
24:37b.LUK.024.037conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre
24:38b.LUK.024.038et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra
24:39b.LUK.024.039videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere
24:40b.LUK.024.040et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes
24:41b.LUK.024.041adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur
24:42b.LUK.024.042at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis
24:43b.LUK.024.043et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis
24:44b.LUK.024.044et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me
24:45b.LUK.024.045tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas
24:46b.LUK.024.046et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia
24:47b.LUK.024.047et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma
24:48b.LUK.024.048vos autem estis testes horum
24:49b.LUK.024.049et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto
24:50b.LUK.024.050eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis
24:51b.LUK.024.051et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum
24:52b.LUK.024.052et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno
24:53b.LUK.024.053et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen
- Holder of rights
- Multilingual Bible Corpus
- Citation Suggestion for this Object
- TextGrid Repository (2025). Latin Collection. Luke (Latin). Luke (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A37A-7