Matthew (Latin)

Matthew (Latin)

Matthaeus

1

1:1b.MAT.001.001liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham

1:2b.MAT.001.002Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eius

1:3b.MAT.001.003Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit Aram

1:4b.MAT.001.004Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon

1:5b.MAT.001.005Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David regem

1:6b.MAT.001.006David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae

1:7b.MAT.001.007Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa

1:8b.MAT.001.008Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem genuit Ioram Ioram autem genuit Oziam

1:9b.MAT.001.009Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam

1:10b.MAT.001.010Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Iosiam

1:11b.MAT.001.011Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis

1:12b.MAT.001.012et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel

1:13b.MAT.001.013Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor

1:14b.MAT.001.014Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud

1:15b.MAT.001.015Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit Iacob

1:16b.MAT.001.016Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus

1:17b.MAT.001.017omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim

1:18b.MAT.001.018Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto

1:19b.MAT.001.019Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam

1:20b.MAT.001.020haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est

1:21b.MAT.001.021pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum

1:22b.MAT.001.022hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem

1:23b.MAT.001.023ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus

1:24b.MAT.001.024exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam

1:25b.MAT.001.025et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen eius Iesum

2

2:1b.MAT.002.001cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam

2:2b.MAT.002.002dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum

2:3b.MAT.002.003audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo

2:4b.MAT.002.004et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur

2:5b.MAT.002.005at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam

2:6b.MAT.002.006et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel

2:7b.MAT.002.007tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis

2:8b.MAT.002.008et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum

2:9b.MAT.002.009qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer

2:10b.MAT.002.010videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde

2:11b.MAT.002.011et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram

2:12b.MAT.002.012et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam

2:13b.MAT.002.013qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum

2:14b.MAT.002.014qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum

2:15b.MAT.002.015et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi filium meum

2:16b.MAT.002.016tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis

2:17b.MAT.002.017tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem

2:18b.MAT.002.018vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt

2:19b.MAT.002.019defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto

2:20b.MAT.002.020dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri

2:21b.MAT.002.021qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israhel

2:22b.MAT.002.022audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae

2:23b.MAT.002.023et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur

3

3:1b.MAT.003.001in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae

3:2b.MAT.003.002et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum

3:3b.MAT.003.003hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius

3:4b.MAT.003.004ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestre

3:5b.MAT.003.005tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen

3:6b.MAT.003.006et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua

3:7b.MAT.003.007videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira

3:8b.MAT.003.008facite ergo fructum dignum paenitentiae

3:9b.MAT.003.009et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae

3:10b.MAT.003.010iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur

3:11b.MAT.003.011ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni

3:12b.MAT.003.012cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili

3:13b.MAT.003.013tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eo

3:14b.MAT.003.014Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad me

3:15b.MAT.003.015respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum

3:16b.MAT.003.016baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se

3:17b.MAT.003.017et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui

4

4:1b.MAT.004.001tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo

4:2b.MAT.004.002et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit

4:3b.MAT.004.003et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant

4:4b.MAT.004.004qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei

4:5b.MAT.004.005tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi

4:6b.MAT.004.006et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum

4:7b.MAT.004.007ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum

4:8b.MAT.004.008iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum

4:9b.MAT.004.009et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me

4:10b.MAT.004.010tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies

4:11b.MAT.004.011tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei

4:12b.MAT.004.012cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam

4:13b.MAT.004.013et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim

4:14b.MAT.004.014ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam

4:15b.MAT.004.015terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium

4:16b.MAT.004.016populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis

4:17b.MAT.004.017exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum

4:18b.MAT.004.018ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores

4:19b.MAT.004.019et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum

4:20b.MAT.004.020at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum

4:21b.MAT.004.021et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos

4:22b.MAT.004.022illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum

4:23b.MAT.004.023et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo

4:24b.MAT.004.024et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos

4:25b.MAT.004.025et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen

5

5:1b.MAT.005.001videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius

5:2b.MAT.005.002et aperiens os suum docebat eos dicens

5:3b.MAT.005.003beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum

5:4b.MAT.005.004beati mites quoniam ipsi possidebunt terram

5:5b.MAT.005.005beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur

5:6b.MAT.005.006beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur

5:7b.MAT.005.007beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur

5:8b.MAT.005.008beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt

5:9b.MAT.005.009beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur

5:10b.MAT.005.010beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum

5:11b.MAT.005.011beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me

5:12b.MAT.005.012gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos

5:13b.MAT.005.013vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus

5:14b.MAT.005.014vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita

5:15b.MAT.005.015neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt

5:16b.MAT.005.016sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est

5:17b.MAT.005.017nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere

5:18b.MAT.005.018amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant

5:19b.MAT.005.019qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum

5:20b.MAT.005.020dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum

5:21b.MAT.005.021audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio

5:22b.MAT.005.022ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis

5:23b.MAT.005.023si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te

5:24b.MAT.005.024relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum

5:25b.MAT.005.025esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris

5:26b.MAT.005.026amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem

5:27b.MAT.005.027audistis quia dictum est antiquis non moechaberis

5:28b.MAT.005.028ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo

5:29b.MAT.005.029quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam

5:30b.MAT.005.030et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam

5:31b.MAT.005.031dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii

5:32b.MAT.005.032ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat

5:33b.MAT.005.033iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua

5:34b.MAT.005.034ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est

5:35b.MAT.005.035neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis

5:36b.MAT.005.036neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum

5:37b.MAT.005.037sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est

5:38b.MAT.005.038audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente

5:39b.MAT.005.039ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram

5:40b.MAT.005.040et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium

5:41b.MAT.005.041et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo

5:42b.MAT.005.042qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris

5:43b.MAT.005.043audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum

5:44b.MAT.005.044ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos

5:45b.MAT.005.045ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos

5:46b.MAT.005.046si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt

5:47b.MAT.005.047et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt

5:48b.MAT.005.048estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est

6

6:1b.MAT.006.001adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est

6:2b.MAT.006.002cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam

6:3b.MAT.006.003te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua

6:4b.MAT.006.004ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi

6:5b.MAT.006.005et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam

6:6b.MAT.006.006tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi

6:7b.MAT.006.007orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur

6:8b.MAT.006.008nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum

6:9b.MAT.006.009sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum

6:10b.MAT.006.010veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra

6:11b.MAT.006.011panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie

6:12b.MAT.006.012et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris

6:13b.MAT.006.013et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo

6:14b.MAT.006.014si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra

6:15b.MAT.006.015si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra

6:16b.MAT.006.016cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam

6:17b.MAT.006.017tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava

6:18b.MAT.006.018ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi

6:19b.MAT.006.019nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur

6:20b.MAT.006.020thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur

6:21b.MAT.006.021ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum

6:22b.MAT.006.022lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit

6:23b.MAT.006.023si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt

6:24b.MAT.006.024nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae

6:25b.MAT.006.025ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum

6:26b.MAT.006.026respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis

6:27b.MAT.006.027quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum

6:28b.MAT.006.028et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent

6:29b.MAT.006.029dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis

6:30b.MAT.006.030si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei

6:31b.MAT.006.031nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur

6:32b.MAT.006.032haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis

6:33b.MAT.006.033quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis

6:34b.MAT.006.034nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua

7

7:1b.MAT.007.001nolite iudicare ut non iudicemini

7:2b.MAT.007.002in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis

7:3b.MAT.007.003quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides

7:4b.MAT.007.004aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo

7:5b.MAT.007.005hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui

7:6b.MAT.007.006nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos

7:7b.MAT.007.007petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis

7:8b.MAT.007.008omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur

7:9b.MAT.007.009aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei

7:10b.MAT.007.010aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei

7:11b.MAT.007.011si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se

7:12b.MAT.007.012omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae

7:13b.MAT.007.013intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam

7:14b.MAT.007.014quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam

7:15b.MAT.007.015adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces

7:16b.MAT.007.016a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus

7:17b.MAT.007.017sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit

7:18b.MAT.007.018non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere

7:19b.MAT.007.019omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur

7:20b.MAT.007.020igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos

7:21b.MAT.007.021non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum

7:22b.MAT.007.022multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus

7:23b.MAT.007.023et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem

7:24b.MAT.007.024omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram

7:25b.MAT.007.025et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram

7:26b.MAT.007.026et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam

7:27b.MAT.007.027et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna

7:28b.MAT.007.028et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius

7:29b.MAT.007.029erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei

8

8:1b.MAT.008.001cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae

8:2b.MAT.008.002et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare

8:3b.MAT.008.003et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius

8:4b.MAT.008.004et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis

8:5b.MAT.008.005cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum

8:6b.MAT.008.006et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur

8:7b.MAT.008.007et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum

8:8b.MAT.008.008et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus

8:9b.MAT.008.009nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit

8:10b.MAT.008.010audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel

8:11b.MAT.008.011dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum

8:12b.MAT.008.012filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium

8:13b.MAT.008.013et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa

8:14b.MAT.008.014et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem

8:15b.MAT.008.015et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis

8:16b.MAT.008.016vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit

8:17b.MAT.008.017ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit

8:18b.MAT.008.018videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum

8:19b.MAT.008.019et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris

8:20b.MAT.008.020et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet

8:21b.MAT.008.021alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum

8:22b.MAT.008.022Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos

8:23b.MAT.008.023et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius

8:24b.MAT.008.024et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat

8:25b.MAT.008.025et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus

8:26b.MAT.008.026et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna

8:27b.MAT.008.027porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei

8:28b.MAT.008.028et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam

8:29b.MAT.008.029et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos

8:30b.MAT.008.030erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens

8:31b.MAT.008.031daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum

8:32b.MAT.008.032et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis

8:33b.MAT.008.033pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant

8:34b.MAT.008.034et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum

9

9:1b.MAT.009.001et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam

9:2b.MAT.009.002et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua

9:3b.MAT.009.003et ecce quidam de scribis dixerunt intra se hic blasphemat

9:4b.MAT.009.004et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala in cordibus vestris

9:5b.MAT.009.005quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere surge et ambula

9:6b.MAT.009.006ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam

9:7b.MAT.009.007et surrexit et abiit in domum suam

9:8b.MAT.009.008videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus

9:9b.MAT.009.009et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est eum

9:10b.MAT.009.010et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius

9:11b.MAT.009.011et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester

9:12b.MAT.009.012at Iesus audiens ait non est opus valentibus medico sed male habentibus

9:13b.MAT.009.013euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium non enim veni vocare iustos sed peccatores

9:14b.MAT.009.014tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non ieiunant

9:15b.MAT.009.015et ait illis Iesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt

9:16b.MAT.009.016nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit

9:17b.MAT.009.017neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur

9:18b.MAT.009.018haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet

9:19b.MAT.009.019et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius

9:20b.MAT.009.020et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius

9:21b.MAT.009.021dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius salva ero

9:22b.MAT.009.022at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora

9:23b.MAT.009.023et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem

9:24b.MAT.009.024dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant eum

9:25b.MAT.009.025et cum eiecta esset turba intravit et tenuit manum eius et surrexit puella

9:26b.MAT.009.026et exiit fama haec in universam terram illam

9:27b.MAT.009.027et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David

9:28b.MAT.009.028cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit eis Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine

9:29b.MAT.009.029tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram fiat vobis

9:30b.MAT.009.030et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Iesus dicens videte ne quis sciat

9:31b.MAT.009.031illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa

9:32b.MAT.009.032egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem

9:33b.MAT.009.033et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes numquam paruit sic in Israhel

9:34b.MAT.009.034Pharisaei autem dicebant in principe daemoniorum eicit daemones

9:35b.MAT.009.035et circumibat Iesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem

9:36b.MAT.009.036videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem

9:37b.MAT.009.037tunc dicit discipulis suis messis quidem multa operarii autem pauci

9:38b.MAT.009.038rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam

10

10:1b.MAT.010.001et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem

10:2b.MAT.010.002duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius

10:3b.MAT.010.003Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus

10:4b.MAT.010.004Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum

10:5b.MAT.010.005hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis

10:6b.MAT.010.006sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel

10:7b.MAT.010.007euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum

10:8b.MAT.010.008infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date

10:9b.MAT.010.009nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris

10:10b.MAT.010.010non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo

10:11b.MAT.010.011in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis

10:12b.MAT.010.012intrantes autem in domum salutate eam

10:13b.MAT.010.013et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur

10:14b.MAT.010.014et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris

10:15b.MAT.010.015amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati

10:16b.MAT.010.016ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae

10:17b.MAT.010.017cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos

10:18b.MAT.010.018et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus

10:19b.MAT.010.019cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini

10:20b.MAT.010.020non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis

10:21b.MAT.010.021tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient

10:22b.MAT.010.022et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit

10:23b.MAT.010.023cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis

10:24b.MAT.010.024non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum

10:25b.MAT.010.025sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius

10:26b.MAT.010.026ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur

10:27b.MAT.010.027quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta

10:28b.MAT.010.028et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam

10:29b.MAT.010.029nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro

10:30b.MAT.010.030vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt

10:31b.MAT.010.031nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos

10:32b.MAT.010.032omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis

10:33b.MAT.010.033qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis

10:34b.MAT.010.034nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium

10:35b.MAT.010.035veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam

10:36b.MAT.010.036et inimici hominis domestici eius

10:37b.MAT.010.037qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus

10:38b.MAT.010.038et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus

10:39b.MAT.010.039qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam

10:40b.MAT.010.040qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit

10:41b.MAT.010.041qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet

10:42b.MAT.010.042et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam

11

11:1b.MAT.011.001et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum

11:2b.MAT.011.002Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis

11:3b.MAT.011.003ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus

11:4b.MAT.011.004et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis

11:5b.MAT.011.005caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur

11:6b.MAT.011.006et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me

11:7b.MAT.011.007illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam

11:8b.MAT.011.008sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt

11:9b.MAT.011.009sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam

11:10b.MAT.011.010hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te

11:11b.MAT.011.011amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo

11:12b.MAT.011.012a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud

11:13b.MAT.011.013omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt

11:14b.MAT.011.014et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est

11:15b.MAT.011.015qui habet aures audiendi audiat

11:16b.MAT.011.016cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus

11:17b.MAT.011.017dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis

11:18b.MAT.011.018venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium habet

11:19b.MAT.011.019venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis

11:20b.MAT.011.020tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent paenitentiam

11:21b.MAT.011.021vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent

11:22b.MAT.011.022verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis

11:23b.MAT.011.023et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem

11:24b.MAT.011.024verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi

11:25b.MAT.011.025in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis

11:26b.MAT.011.026ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te

11:27b.MAT.011.027omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare

11:28b.MAT.011.028venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos

11:29b.MAT.011.029tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris

11:30b.MAT.011.030iugum enim meum suave est et onus meum leve est

12

12:1b.MAT.012.001in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare

12:2b.MAT.012.002Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis

12:3b.MAT.012.003at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant

12:4b.MAT.012.004quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus

12:5b.MAT.012.005aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt

12:6b.MAT.012.006dico autem vobis quia templo maior est hic

12:7b.MAT.012.007si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes

12:8b.MAT.012.008dominus est enim Filius hominis etiam sabbati

12:9b.MAT.012.009et cum inde transisset venit in synagogam eorum

12:10b.MAT.012.010et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum

12:11b.MAT.012.011ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam

12:12b.MAT.012.012quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere

12:13b.MAT.012.013tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera

12:14b.MAT.012.014exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent

12:15b.MAT.012.015Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes

12:16b.MAT.012.016et praecepit eis ne manifestum eum facerent

12:17b.MAT.012.017ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem

12:18b.MAT.012.018ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit

12:19b.MAT.012.019non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius

12:20b.MAT.012.020harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium

12:21b.MAT.012.021et in nomine eius gentes sperabunt

12:22b.MAT.012.022tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret

12:23b.MAT.012.023et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David

12:24b.MAT.012.024Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum

12:25b.MAT.012.025Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit

12:26b.MAT.012.026et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius

12:27b.MAT.012.027et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri

12:28b.MAT.012.028si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei

12:29b.MAT.012.029aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat

12:30b.MAT.012.030qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit

12:31b.MAT.012.031ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur

12:32b.MAT.012.032et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro

12:33b.MAT.012.033aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur

12:34b.MAT.012.034progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur

12:35b.MAT.012.035bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala

12:36b.MAT.012.036dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii

12:37b.MAT.012.037ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis

12:38b.MAT.012.038tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre

12:39b.MAT.012.039qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae

12:40b.MAT.012.040sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus

12:41b.MAT.012.041viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic

12:42b.MAT.012.042regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic

12:43b.MAT.012.043cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit

12:44b.MAT.012.044tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam

12:45b.MAT.012.045tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae

12:46b.MAT.012.046adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei

12:47b.MAT.012.047dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te

12:48b.MAT.012.048at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei

12:49b.MAT.012.049et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei

12:50b.MAT.012.050quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est

13

13:1b.MAT.013.001in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare

13:2b.MAT.013.002et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore

13:3b.MAT.013.003et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare

13:4b.MAT.013.004et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea

13:5b.MAT.013.005alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae

13:6b.MAT.013.006sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt

13:7b.MAT.013.007alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea

13:8b.MAT.013.008alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum

13:9b.MAT.013.009qui habet aures audiendi audiat

13:10b.MAT.013.010et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis

13:11b.MAT.013.011qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum

13:12b.MAT.013.012qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo

13:13b.MAT.013.013ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt

13:14b.MAT.013.014et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis

13:15b.MAT.013.015incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos

13:16b.MAT.013.016vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt

13:17b.MAT.013.017amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt

13:18b.MAT.013.018vos ergo audite parabolam seminantis

13:19b.MAT.013.019omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est

13:20b.MAT.013.020qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud

13:21b.MAT.013.021non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur

13:22b.MAT.013.022qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur

13:23b.MAT.013.023qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta

13:24b.MAT.013.024aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo

13:25b.MAT.013.025cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit

13:26b.MAT.013.026cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania

13:27b.MAT.013.027accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania

13:28b.MAT.013.028et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea

13:29b.MAT.013.029et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum

13:30b.MAT.013.030sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum

13:31b.MAT.013.031aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo

13:32b.MAT.013.032quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius

13:33b.MAT.013.033aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum

13:34b.MAT.013.034haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis

13:35b.MAT.013.035ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi

13:36b.MAT.013.036tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri

13:37b.MAT.013.037qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis

13:38b.MAT.013.038ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam

13:39b.MAT.013.039inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt

13:40b.MAT.013.040sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi

13:41b.MAT.013.041mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem

13:42b.MAT.013.042et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium

13:43b.MAT.013.043tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat

13:44b.MAT.013.044simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum

13:45b.MAT.013.045iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas

13:46b.MAT.013.046inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam

13:47b.MAT.013.047iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti

13:48b.MAT.013.048quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt

13:49b.MAT.013.049sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum

13:50b.MAT.013.050et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium

13:51b.MAT.013.051intellexistis haec omnia dicunt ei etiam

13:52b.MAT.013.052ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera

13:53b.MAT.013.053et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde

13:54b.MAT.013.054et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes

13:55b.MAT.013.055nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas

13:56b.MAT.013.056et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista

13:57b.MAT.013.057et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua

13:58b.MAT.013.058et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum

14

14:1b.MAT.014.001in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu

14:2b.MAT.014.002et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo

14:3b.MAT.014.003Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui

14:4b.MAT.014.004dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam

14:5b.MAT.014.005et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant

14:6b.MAT.014.006die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi

14:7b.MAT.014.007unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo

14:8b.MAT.014.008at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae

14:9b.MAT.014.009et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari

14:10b.MAT.014.010misitque et decollavit Iohannem in carcere

14:11b.MAT.014.011et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae

14:12b.MAT.014.012et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu

14:13b.MAT.014.013quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus

14:14b.MAT.014.014et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum

14:15b.MAT.014.015vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas

14:16b.MAT.014.016Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare

14:17b.MAT.014.017responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces

14:18b.MAT.014.018qui ait eis adferte illos mihi huc

14:19b.MAT.014.019et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis

14:20b.MAT.014.020et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos

14:21b.MAT.014.021manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis

14:22b.MAT.014.022et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas

14:23b.MAT.014.023et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi

14:24b.MAT.014.024navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus

14:25b.MAT.014.025quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare

14:26b.MAT.014.026et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt

14:27b.MAT.014.027statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere

14:28b.MAT.014.028respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas

14:29b.MAT.014.029at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum

14:30b.MAT.014.030videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac

14:31b.MAT.014.031et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti

14:32b.MAT.014.032et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus

14:33b.MAT.014.033qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es

14:34b.MAT.014.034et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar

14:35b.MAT.014.035et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes

14:36b.MAT.014.036et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt

15

15:1b.MAT.015.001tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes

15:2b.MAT.015.002quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant

15:3b.MAT.015.003ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram

15:4b.MAT.015.004nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur

15:5b.MAT.015.005vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit

15:6b.MAT.015.006et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram

15:7b.MAT.015.007hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens

15:8b.MAT.015.008populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me

15:9b.MAT.015.009sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum

15:10b.MAT.015.010et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite

15:11b.MAT.015.011non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem

15:12b.MAT.015.012tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt

15:13b.MAT.015.013at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur

15:14b.MAT.015.014sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt

15:15b.MAT.015.015respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam

15:16b.MAT.015.016at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis

15:17b.MAT.015.017non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur

15:18b.MAT.015.018quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem

15:19b.MAT.015.019de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae

15:20b.MAT.015.020haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem

15:21b.MAT.015.021et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis

15:22b.MAT.015.022et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur

15:23b.MAT.015.023qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos

15:24b.MAT.015.024ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel

15:25b.MAT.015.025at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me

15:26b.MAT.015.026qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus

15:27b.MAT.015.027at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum

15:28b.MAT.015.028tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora

15:29b.MAT.015.029et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi

15:30b.MAT.015.030et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos

15:31b.MAT.015.031ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel

15:32b.MAT.015.032Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via

15:33b.MAT.015.033et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam

15:34b.MAT.015.034et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos

15:35b.MAT.015.035et praecepit turbae ut discumberet super terram

15:36b.MAT.015.036et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo

15:37b.MAT.015.037et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas

15:38b.MAT.015.038erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres

15:39b.MAT.015.039et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan

16

16:1b.MAT.016.001et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis

16:2b.MAT.016.002at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum

16:3b.MAT.016.003et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum

16:4b.MAT.016.004faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit

16:5b.MAT.016.005et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere

16:6b.MAT.016.006qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum

16:7b.MAT.016.007at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus

16:8b.MAT.016.008sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis

16:9b.MAT.016.009nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis

16:10b.MAT.016.010neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis

16:11b.MAT.016.011quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum

16:12b.MAT.016.012tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum

16:13b.MAT.016.013venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis

16:14b.MAT.016.014at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis

16:15b.MAT.016.015dicit illis vos autem quem me esse dicitis

16:16b.MAT.016.016respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi

16:17b.MAT.016.017respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est

16:18b.MAT.016.018et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam

16:19b.MAT.016.019et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis

16:20b.MAT.016.020tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus

16:21b.MAT.016.021exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere

16:22b.MAT.016.022et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc

16:23b.MAT.016.023qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum

16:24b.MAT.016.024tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me

16:25b.MAT.016.025qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam

16:26b.MAT.016.026quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua

16:27b.MAT.016.027Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius

16:28b.MAT.016.028amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo

17

17:1b.MAT.017.001et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum

17:2b.MAT.017.002et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix

17:3b.MAT.017.003et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes

17:4b.MAT.017.004respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum

17:5b.MAT.017.005adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite

17:6b.MAT.017.006et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde

17:7b.MAT.017.007et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere

17:8b.MAT.017.008levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum

17:9b.MAT.017.009et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat

17:10b.MAT.017.010et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire

17:11b.MAT.017.011at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia

17:12b.MAT.017.012dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis

17:13b.MAT.017.013tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eis

17:14b.MAT.017.014et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam

17:15b.MAT.017.015et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum

17:16b.MAT.017.016respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me

17:17b.MAT.017.017et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa hora

17:18b.MAT.017.018tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum

17:19b.MAT.017.019dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis

17:20b.MAT.017.020hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium

17:21b.MAT.017.021conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominum

17:22b.MAT.017.022et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementer

17:23b.MAT.017.023et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma

17:24b.MAT.017.024ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis

17:25b.MAT.017.025et ille dixit ab alienis dixit illi Iesus ergo liberi sunt filii

17:26b.MAT.017.026ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te

18

18:1b.MAT.018.001in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum

18:2b.MAT.018.002et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum

18:3b.MAT.018.003et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum

18:4b.MAT.018.004quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum

18:5b.MAT.018.005et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit

18:6b.MAT.018.006qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris

18:7b.MAT.018.007vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venit

18:8b.MAT.018.008si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum

18:9b.MAT.018.009et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis

18:10b.MAT.018.010videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est

18:11b.MAT.018.011venit enim Filius hominis salvare quod perierat

18:12b.MAT.018.012quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit

18:13b.MAT.018.013et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt

18:14b.MAT.018.014sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis

18:15b.MAT.018.015si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum

18:16b.MAT.018.016si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum

18:17b.MAT.018.017quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus

18:18b.MAT.018.018amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo

18:19b.MAT.018.019iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est

18:20b.MAT.018.020ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum

18:21b.MAT.018.021tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies

18:22b.MAT.018.022dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies

18:23b.MAT.018.023ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis

18:24b.MAT.018.024et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta

18:25b.MAT.018.025cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi

18:26b.MAT.018.026procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi

18:27b.MAT.018.027misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei

18:28b.MAT.018.028egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes

18:29b.MAT.018.029et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi

18:30b.MAT.018.030ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum

18:31b.MAT.018.031videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant

18:32b.MAT.018.032tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me

18:33b.MAT.018.033non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum

18:34b.MAT.018.034et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum

18:35b.MAT.018.035sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris

19

19:1b.MAT.019.001et factum est cum consummasset Iesus sermones istos migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanen

19:2b.MAT.019.002et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibi

19:3b.MAT.019.003et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa

19:4b.MAT.019.004qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos

19:5b.MAT.019.005et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una

19:6b.MAT.019.006itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet

19:7b.MAT.019.007dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimittere

19:8b.MAT.019.008ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit

19:9b.MAT.019.009dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechatur

19:10b.MAT.019.010dicunt ei discipuli eius si ita est causa homini cum uxore non expedit nubere

19:11b.MAT.019.011qui dixit non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum est

19:12b.MAT.019.012sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum qui potest capere capiat

19:13b.MAT.019.013tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et oraret discipuli autem increpabant eis

19:14b.MAT.019.014Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire talium est enim regnum caelorum

19:15b.MAT.019.015et cum inposuisset eis manus abiit inde

19:16b.MAT.019.016et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni faciam ut habeam vitam aeternam

19:17b.MAT.019.017qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandata

19:18b.MAT.019.018dicit illi quae Iesus autem dixit non homicidium facies non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dices

19:19b.MAT.019.019honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te ipsum

19:20b.MAT.019.020dicit illi adulescens omnia haec custodivi quid adhuc mihi deest

19:21b.MAT.019.021ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me

19:22b.MAT.019.022cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessiones

19:23b.MAT.019.023Iesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum caelorum

19:24b.MAT.019.024et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorum

19:25b.MAT.019.025auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis ergo poterit salvus esse

19:26b.MAT.019.026aspiciens autem Iesus dixit illis apud homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt

19:27b.MAT.019.027tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis

19:28b.MAT.019.028Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel

19:29b.MAT.019.029et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit

19:30b.MAT.019.030multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi

20

20:1b.MAT.020.001simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam

20:2b.MAT.020.002conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam

20:3b.MAT.020.003et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos

20:4b.MAT.020.004et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis

20:5b.MAT.020.005illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter

20:6b.MAT.020.006circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi

20:7b.MAT.020.007dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam

20:8b.MAT.020.008cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos

20:9b.MAT.020.009cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios

20:10b.MAT.020.010venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios

20:11b.MAT.020.011et accipientes murmurabant adversus patrem familias

20:12b.MAT.020.012dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus

20:13b.MAT.020.013at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum

20:14b.MAT.020.014tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi

20:15b.MAT.020.015aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum

20:16b.MAT.020.016sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi

20:17b.MAT.020.017et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis

20:18b.MAT.020.018ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte

20:19b.MAT.020.019et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget

20:20b.MAT.020.020tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo

20:21b.MAT.020.021qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo

20:22b.MAT.020.022respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus

20:23b.MAT.020.023ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo

20:24b.MAT.020.024et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus

20:25b.MAT.020.025Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos

20:26b.MAT.020.026non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister

20:27b.MAT.020.027et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus

20:28b.MAT.020.028sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis

20:29b.MAT.020.029et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa

20:30b.MAT.020.030et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David

20:31b.MAT.020.031turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David

20:32b.MAT.020.032et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis

20:33b.MAT.020.033dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri

20:34b.MAT.020.034misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum

21

21:1b.MAT.021.001et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulos

21:2b.MAT.021.002dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihi

21:3b.MAT.021.003et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his opus habet et confestim dimittet eos

21:4b.MAT.021.004hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem

21:5b.MAT.021.005dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis

21:6b.MAT.021.006euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus

21:7b.MAT.021.007et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt

21:8b.MAT.021.008plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via

21:9b.MAT.021.009turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimis

21:10b.MAT.021.010et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hic

21:11b.MAT.021.011populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae

21:12b.MAT.021.012et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit

21:13b.MAT.021.013et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum

21:14b.MAT.021.014et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos

21:15b.MAT.021.015videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati sunt

21:16b.MAT.021.016et dixerunt ei audis quid isti dicant Iesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem

21:17b.MAT.021.017et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit

21:18b.MAT.021.018mane autem revertens in civitatem esuriit

21:19b.MAT.021.019et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea

21:20b.MAT.021.020et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit

21:21b.MAT.021.021respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fiet

21:22b.MAT.021.022et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis

21:23b.MAT.021.023et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem

21:24b.MAT.021.024respondens Iesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua potestate haec facio

21:25b.MAT.021.025baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi

21:26b.MAT.021.026si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Iohannem sicut prophetam

21:27b.MAT.021.027et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facio

21:28b.MAT.021.028quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea mea

21:29b.MAT.021.029ille autem respondens ait nolo postea autem paenitentia motus abiit

21:30b.MAT.021.030accedens autem ad alterum dixit similiter at ille respondens ait eo domine et non ivit

21:31b.MAT.021.031quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei

21:32b.MAT.021.032venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei

21:33b.MAT.021.033aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est

21:34b.MAT.021.034cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius

21:35b.MAT.021.035et agricolae adprehensis servis eius alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaverunt

21:36b.MAT.021.036iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt illis similiter

21:37b.MAT.021.037novissime autem misit ad eos filium suum dicens verebuntur filium meum

21:38b.MAT.021.038agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius

21:39b.MAT.021.039et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt

21:40b.MAT.021.040cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis illis

21:41b.MAT.021.041aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis

21:42b.MAT.021.042dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris

21:43b.MAT.021.043ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius

21:44b.MAT.021.044et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem vero ceciderit conteret eum

21:45b.MAT.021.045et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret

21:46b.MAT.021.046et quaerentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum habebant

22

22:1b.MAT.022.001et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens

22:2b.MAT.022.002simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo

22:3b.MAT.022.003et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire

22:4b.MAT.022.004iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias

22:5b.MAT.022.005illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam

22:6b.MAT.022.006reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt

22:7b.MAT.022.007rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit

22:8b.MAT.022.008tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni

22:9b.MAT.022.009ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias

22:10b.MAT.022.010et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium

22:11b.MAT.022.011intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali

22:12b.MAT.022.012et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit

22:13b.MAT.022.013tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium

22:14b.MAT.022.014multi autem sunt vocati pauci vero electi

22:15b.MAT.022.015tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone

22:16b.MAT.022.016et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum

22:17b.MAT.022.017dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non

22:18b.MAT.022.018cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae

22:19b.MAT.022.019ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium

22:20b.MAT.022.020et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio

22:21b.MAT.022.021dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo

22:22b.MAT.022.022et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt

22:23b.MAT.022.023in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum

22:24b.MAT.022.024dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo

22:25b.MAT.022.025erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo

22:26b.MAT.022.026similiter secundus et tertius usque ad septimum

22:27b.MAT.022.027novissime autem omnium et mulier defuncta est

22:28b.MAT.022.028in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam

22:29b.MAT.022.029respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei

22:30b.MAT.022.030in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo

22:31b.MAT.022.031de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis

22:32b.MAT.022.032ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium

22:33b.MAT.022.033et audientes turbae mirabantur in doctrina eius

22:34b.MAT.022.034Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum

22:35b.MAT.022.035et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum

22:36b.MAT.022.036magister quod est mandatum magnum in lege

22:37b.MAT.022.037ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua

22:38b.MAT.022.038hoc est maximum et primum mandatum

22:39b.MAT.022.039secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum

22:40b.MAT.022.040in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae

22:41b.MAT.022.041congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus

22:42b.MAT.022.042dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David

22:43b.MAT.022.043ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens

22:44b.MAT.022.044dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

22:45b.MAT.022.045si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est

22:46b.MAT.022.046et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare

23

23:1b.MAT.023.001tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos

23:2b.MAT.023.002dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei

23:3b.MAT.023.003omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt

23:4b.MAT.023.004alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere

23:5b.MAT.023.005omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias

23:6b.MAT.023.006amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis

23:7b.MAT.023.007et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi

23:8b.MAT.023.008vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis

23:9b.MAT.023.009et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est

23:10b.MAT.023.010nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus

23:11b.MAT.023.011qui maior est vestrum erit minister vester

23:12b.MAT.023.012qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur

23:13b.MAT.023.013vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare

23:15b.MAT.023.015vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos

23:16b.MAT.023.016vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet

23:17b.MAT.023.017stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum

23:18b.MAT.023.018et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet

23:19b.MAT.023.019caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum

23:20b.MAT.023.020qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt

23:21b.MAT.023.021et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso

23:22b.MAT.023.022et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum

23:23b.MAT.023.023vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere

23:24b.MAT.023.024duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes

23:25b.MAT.023.025vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia

23:26b.MAT.023.026Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum

23:27b.MAT.023.027vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia

23:28b.MAT.023.028sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate

23:29b.MAT.023.029vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum

23:30b.MAT.023.030et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum

23:31b.MAT.023.031itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt

23:32b.MAT.023.032et vos implete mensuram patrum vestrorum

23:33b.MAT.023.033serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae

23:34b.MAT.023.034ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem

23:35b.MAT.023.035ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare

23:36b.MAT.023.036amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam

23:37b.MAT.023.037Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti

23:38b.MAT.023.038ecce relinquitur vobis domus vestra deserta

23:39b.MAT.023.039dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini

24

24:1b.MAT.024.001et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi

24:2b.MAT.024.002ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur

24:3b.MAT.024.003sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi

24:4b.MAT.024.004et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat

24:5b.MAT.024.005multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent

24:6b.MAT.024.006audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis

24:7b.MAT.024.007consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca

24:8b.MAT.024.008haec autem omnia initia sunt dolorum

24:9b.MAT.024.009tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum

24:10b.MAT.024.010et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem

24:11b.MAT.024.011et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos

24:12b.MAT.024.012et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum

24:13b.MAT.024.013qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit

24:14b.MAT.024.014et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio

24:15b.MAT.024.015cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat

24:16b.MAT.024.016tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes

24:17b.MAT.024.017et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua

24:18b.MAT.024.018et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam

24:19b.MAT.024.019vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus

24:20b.MAT.024.020orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato

24:21b.MAT.024.021erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet

24:22b.MAT.024.022et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi

24:23b.MAT.024.023tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere

24:24b.MAT.024.024surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi

24:25b.MAT.024.025ecce praedixi vobis

24:26b.MAT.024.026si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere

24:27b.MAT.024.027sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis

24:28b.MAT.024.028ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae

24:29b.MAT.024.029statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur

24:30b.MAT.024.030et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate

24:31b.MAT.024.031et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum

24:32b.MAT.024.032ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas

24:33b.MAT.024.033ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis

24:34b.MAT.024.034amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant

24:35b.MAT.024.035caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt

24:36b.MAT.024.036de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus

24:37b.MAT.024.037sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis

24:38b.MAT.024.038sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe

24:39b.MAT.024.039et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis

24:40b.MAT.024.040tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur

24:41b.MAT.024.041duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur

24:42b.MAT.024.042vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit

24:43b.MAT.024.043illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam

24:44b.MAT.024.044ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est

24:45b.MAT.024.045quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore

24:46b.MAT.024.046beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem

24:47b.MAT.024.047amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum

24:48b.MAT.024.048si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire

24:49b.MAT.024.049et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis

24:50b.MAT.024.050veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat

24:51b.MAT.024.051et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium

25

25:1b.MAT.025.001tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae

25:2b.MAT.025.002quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes

25:3b.MAT.025.003sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum

25:4b.MAT.025.004prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus

25:5b.MAT.025.005moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt

25:6b.MAT.025.006media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei

25:7b.MAT.025.007tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas

25:8b.MAT.025.008fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur

25:9b.MAT.025.009responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis

25:10b.MAT.025.010dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua

25:11b.MAT.025.011novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis

25:12b.MAT.025.012at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos

25:13b.MAT.025.013vigilate itaque quia nescitis diem neque horam

25:14b.MAT.025.014sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua

25:15b.MAT.025.015et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim

25:16b.MAT.025.016abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque

25:17b.MAT.025.017similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo

25:18b.MAT.025.018qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui

25:19b.MAT.025.019post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis

25:20b.MAT.025.020et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum

25:21b.MAT.025.021ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui

25:22b.MAT.025.022accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum

25:23b.MAT.025.023ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui

25:24b.MAT.025.024accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti

25:25b.MAT.025.025et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est

25:26b.MAT.025.026respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi

25:27b.MAT.025.027oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura

25:28b.MAT.025.028tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta

25:29b.MAT.025.029omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo

25:30b.MAT.025.030et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium

25:31b.MAT.025.031cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae

25:32b.MAT.025.032et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis

25:33b.MAT.025.033et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris

25:34b.MAT.025.034tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi

25:35b.MAT.025.035esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me

25:36b.MAT.025.036nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me

25:37b.MAT.025.037tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum

25:38b.MAT.025.038quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus

25:39b.MAT.025.039aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te

25:40b.MAT.025.040et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis

25:41b.MAT.025.041tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius

25:42b.MAT.025.042esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum

25:43b.MAT.025.043hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me

25:44b.MAT.025.044tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi

25:45b.MAT.025.045tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis

25:46b.MAT.025.046et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam

26

26:1b.MAT.026.001et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis

26:2b.MAT.026.002scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur

26:3b.MAT.026.003tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas

26:4b.MAT.026.004et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent

26:5b.MAT.026.005dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo

26:6b.MAT.026.006cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi

26:7b.MAT.026.007accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis

26:8b.MAT.026.008videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec

26:9b.MAT.026.009potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus

26:10b.MAT.026.010sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me

26:11b.MAT.026.011nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis

26:12b.MAT.026.012mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit

26:13b.MAT.026.013amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius

26:14b.MAT.026.014tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum

26:15b.MAT.026.015et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos

26:16b.MAT.026.016et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet

26:17b.MAT.026.017prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha

26:18b.MAT.026.018at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis

26:19b.MAT.026.019et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha

26:20b.MAT.026.020vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis

26:21b.MAT.026.021et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est

26:22b.MAT.026.022et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine

26:23b.MAT.026.023at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet

26:24b.MAT.026.024Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille

26:25b.MAT.026.025respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti

26:26b.MAT.026.026cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum

26:27b.MAT.026.027et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes

26:28b.MAT.026.028hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum

26:29b.MAT.026.029dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei

26:30b.MAT.026.030et hymno dicto exierunt in montem Oliveti

26:31b.MAT.026.031tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis

26:32b.MAT.026.032postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam

26:33b.MAT.026.033respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor

26:34b.MAT.026.034ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis

26:35b.MAT.026.035ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt

26:36b.MAT.026.036tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem

26:37b.MAT.026.037et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse

26:38b.MAT.026.038tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum

26:39b.MAT.026.039et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu

26:40b.MAT.026.040et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum

26:41b.MAT.026.041vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma

26:42b.MAT.026.042iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua

26:43b.MAT.026.043et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati

26:44b.MAT.026.044et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens

26:45b.MAT.026.045tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum

26:46b.MAT.026.046surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit

26:47b.MAT.026.047adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi

26:48b.MAT.026.048qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum

26:49b.MAT.026.049et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum

26:50b.MAT.026.050dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum

26:51b.MAT.026.051et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius

26:52b.MAT.026.052tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt

26:53b.MAT.026.053an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum

26:54b.MAT.026.054quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri

26:55b.MAT.026.055in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis

26:56b.MAT.026.056hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt

26:57b.MAT.026.057at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant

26:58b.MAT.026.058Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem

26:59b.MAT.026.059principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent

26:60b.MAT.026.060et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes

26:61b.MAT.026.061et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud

26:62b.MAT.026.062et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur

26:63b.MAT.026.063Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei

26:64b.MAT.026.064dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli

26:65b.MAT.026.065tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam

26:66b.MAT.026.066quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis

26:67b.MAT.026.067tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt

26:68b.MAT.026.068dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit

26:69b.MAT.026.069Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras

26:70b.MAT.026.070at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis

26:71b.MAT.026.071exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno

26:72b.MAT.026.072et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem

26:73b.MAT.026.073et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit

26:74b.MAT.026.074tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit

26:75b.MAT.026.075et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare

27

27:1b.MAT.027.001mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent

27:2b.MAT.027.002et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi

27:3b.MAT.027.003tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus

27:4b.MAT.027.004dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris

27:5b.MAT.027.005et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit

27:6b.MAT.027.006principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est

27:7b.MAT.027.007consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum

27:8b.MAT.027.008propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem

27:9b.MAT.027.009tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel

27:10b.MAT.027.010et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus

27:11b.MAT.027.011Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis

27:12b.MAT.027.012et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit

27:13b.MAT.027.013tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia

27:14b.MAT.027.014et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer

27:15b.MAT.027.015per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent

27:16b.MAT.027.016habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas

27:17b.MAT.027.017congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus

27:18b.MAT.027.018sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum

27:19b.MAT.027.019sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum

27:20b.MAT.027.020princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent

27:21b.MAT.027.021respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban

27:22b.MAT.027.022dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus

27:23b.MAT.027.023dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur

27:24b.MAT.027.024videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis

27:25b.MAT.027.025et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros

27:26b.MAT.027.026tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur

27:27b.MAT.027.027tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem

27:28b.MAT.027.028et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei

27:29b.MAT.027.029et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum

27:30b.MAT.027.030et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius

27:31b.MAT.027.031et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent

27:32b.MAT.027.032exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius

27:33b.MAT.027.033et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus

27:34b.MAT.027.034et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere

27:35b.MAT.027.035postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes

27:36b.MAT.027.036et sedentes servabant eum

27:37b.MAT.027.037et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum

27:38b.MAT.027.038tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris

27:39b.MAT.027.039praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua

27:40b.MAT.027.040et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce

27:41b.MAT.027.041similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes

27:42b.MAT.027.042alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei

27:43b.MAT.027.043confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum

27:44b.MAT.027.044id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei

27:45b.MAT.027.045a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam

27:46b.MAT.027.046et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me

27:47b.MAT.027.047quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste

27:48b.MAT.027.048et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere

27:49b.MAT.027.049ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum

27:50b.MAT.027.050Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum

27:51b.MAT.027.051et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt

27:52b.MAT.027.052et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt

27:53b.MAT.027.053et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis

27:54b.MAT.027.054centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste

27:55b.MAT.027.055erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei

27:56b.MAT.027.056inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei

27:57b.MAT.027.057cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu

27:58b.MAT.027.058hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus

27:59b.MAT.027.059et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda

27:60b.MAT.027.060et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit

27:61b.MAT.027.061erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum

27:62b.MAT.027.062altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum

27:63b.MAT.027.063dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam

27:64b.MAT.027.064iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore

27:65b.MAT.027.065ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis

27:66b.MAT.027.066illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus

28

28:1b.MAT.028.001vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum

28:2b.MAT.028.002et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum

28:3b.MAT.028.003erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix

28:4b.MAT.028.004prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui

28:5b.MAT.028.005respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis

28:6b.MAT.028.006non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus

28:7b.MAT.028.007et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis

28:8b.MAT.028.008et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius

28:9b.MAT.028.009et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum

28:10b.MAT.028.010tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt

28:11b.MAT.028.011quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant

28:12b.MAT.028.012et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus

28:13b.MAT.028.013dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus

28:14b.MAT.028.014et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus

28:15b.MAT.028.015at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem

28:16b.MAT.028.016undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus

28:17b.MAT.028.017et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt

28:18b.MAT.028.018et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra

28:19b.MAT.028.019euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti

28:20b.MAT.028.020docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi


Holder of rights
Multilingual Bible Corpus

Citation Suggestion for this Object
TextGrid Repository (2025). Latin Collection. Matthew (Latin). Matthew (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A374-D