Exodus (Latin)
Exodus
1
1:1b.EXO.001.001haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt
1:2b.EXO.001.002Ruben Symeon Levi Iuda
1:3b.EXO.001.003Isachar Zabulon et Beniamin
1:4b.EXO.001.004Dan et Nepthalim Gad et Aser
1:5b.EXO.001.005erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat
1:6b.EXO.001.006quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa
1:7b.EXO.001.007filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram
1:8b.EXO.001.008surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph
1:9b.EXO.001.009et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis
1:10b.EXO.001.010venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra
1:11b.EXO.001.011praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses
1:12b.EXO.001.012quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant
1:13b.EXO.001.013oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis
1:14b.EXO.001.014atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur
1:15b.EXO.001.015dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua
1:16b.EXO.001.016praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate
1:17b.EXO.001.017timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares
1:18b.EXO.001.018quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis
1:19b.EXO.001.019quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt
1:20b.EXO.001.020bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis
1:21b.EXO.001.021et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos
1:22b.EXO.001.022praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate
2
2:1b.EXO.002.001egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae
2:2b.EXO.002.002quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus
2:3b.EXO.002.003cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis
2:4b.EXO.002.004stante procul sorore eius et considerante eventum rei
2:5b.EXO.002.005ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam
2:6b.EXO.002.006aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est
2:7b.EXO.002.007cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum
2:8b.EXO.002.008respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius
2:9b.EXO.002.009ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis
2:10b.EXO.002.010quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum
2:11b.EXO.002.011in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis
2:12b.EXO.002.012cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo
2:13b.EXO.002.013et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum
2:14b.EXO.002.014qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud
2:15b.EXO.002.015audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum
2:16b.EXO.002.016erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui
2:17b.EXO.002.017supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum
2:18b.EXO.002.018quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito
2:19b.EXO.002.019responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus
2:20b.EXO.002.020at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem
2:21b.EXO.002.021iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam eius
2:22b.EXO.002.022quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena
2:23b.EXO.002.023post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus
2:24b.EXO.002.024et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob
2:25b.EXO.002.025respexit filios Israhel et cognovit eos
3
3:1b.EXO.003.001Moses autem pascebat oves Iethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb
3:2b.EXO.003.002apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur
3:3b.EXO.003.003dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare non conburatur rubus
3:4b.EXO.003.004cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum
3:5b.EXO.003.005at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est
3:6b.EXO.003.006et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum
3:7b.EXO.003.007cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus
3:8b.EXO.003.008et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quae fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei
3:9b.EXO.003.009clamor ergo filiorum Israhel venit ad me vidique adflictionem eorum qua ab Aegyptiis opprimuntur
3:10b.EXO.003.010sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas populum meum filios Israhel de Aegypto
3:11b.EXO.003.011dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et educam filios Israhel de Aegypto
3:12b.EXO.003.012qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim te cum eduxeris populum de Aegypto immolabis Deo super montem istum
3:13b.EXO.003.013ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israhel et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen eius quid dicam eis
3:14b.EXO.003.014dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait sic dices filiis Israhel qui est misit me ad vos
3:15b.EXO.003.015dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices filiis Israhel Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in aeternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione
3:16b.EXO.003.016vade congrega seniores Israhel et dices ad eos Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob dicens visitans visitavi vos et omnia quae acciderunt vobis in Aegypto
3:17b.EXO.003.017et dixi ut educam vos de adflictione Aegypti in terram Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei ad terram fluentem lacte et melle
3:18b.EXO.003.018et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israhel ad regem Aegypti et dices ad eum Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro
3:19b.EXO.003.019sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis nisi per manum validam
3:20b.EXO.003.020extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis quae facturus sum in medio eorum post haec dimittet vos
3:21b.EXO.003.021daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis et cum egrediemini non exibitis vacui
3:22b.EXO.003.022sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita vasa argentea et aurea ac vestes ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum
4
4:1b.EXO.004.001respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus
4:2b.EXO.004.002dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga
4:3b.EXO.004.003ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses
4:4b.EXO.004.004dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam
4:5b.EXO.004.005ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob
4:6b.EXO.004.006dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis
4:7b.EXO.004.007retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae
4:8b.EXO.004.008si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis
4:9b.EXO.004.009quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem
4:10b.EXO.004.010ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum
4:11b.EXO.004.011dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego
4:12b.EXO.004.012perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris
4:13b.EXO.004.013at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es
4:14b.EXO.004.014iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde
4:15b.EXO.004.015loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis
4:16b.EXO.004.016ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent
4:17b.EXO.004.017virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa
4:18b.EXO.004.018abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace
4:19b.EXO.004.019dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam
4:20b.EXO.004.020tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua
4:21b.EXO.004.021dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum
4:22b.EXO.004.022dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel
4:23b.EXO.004.023dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum
4:24b.EXO.004.024cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum
4:25b.EXO.004.025tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es
4:26b.EXO.004.026et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem
4:27b.EXO.004.027dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum
4:28b.EXO.004.028narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat
4:29b.EXO.004.029veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel
4:30b.EXO.004.030locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo
4:31b.EXO.004.031et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt
5
5:1b.EXO.005.001post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni haec dicit Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto
5:2b.EXO.005.002at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam
5:3b.EXO.005.003dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius
5:4b.EXO.005.004ait ad eos rex Aegypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra
5:5b.EXO.005.005dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus
5:6b.EXO.005.006praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi dicens
5:7b.EXO.005.007nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam
5:8b.EXO.005.008et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro
5:9b.EXO.005.009opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant verbis mendacibus
5:10b.EXO.005.010igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas
5:11b.EXO.005.011ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro
5:12b.EXO.005.012dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas
5:13b.EXO.005.013praefecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae
5:14b.EXO.005.014flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israhel ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie
5:15b.EXO.005.015veneruntque praepositi filiorum Israhel et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos
5:16b.EXO.005.016paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis caedimur et iniuste agitur contra populum tuum
5:17b.EXO.005.017qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et sacrificemus Domino
5:18b.EXO.005.018ite ergo et operamini paleae non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum
5:19b.EXO.005.019videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies
5:20b.EXO.005.020occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a Pharaone
5:21b.EXO.005.021et dixerunt ad eos videat Dominus et iudicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis eius et praebuistis ei gladium ut occideret nos
5:22b.EXO.005.022reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me
5:23b.EXO.005.023ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos
6
6:1b.EXO.006.001dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quae facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua
6:2b.EXO.006.002locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus
6:3b.EXO.006.003qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis
6:4b.EXO.006.004pepigique cum eis foedus ut darem illis terram Chanaan terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenae
6:5b.EXO.006.005ego audivi gemitum filiorum Israhel quo Aegyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei
6:6b.EXO.006.006ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis
6:7b.EXO.006.007et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum
6:8b.EXO.006.008et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus
6:9b.EXO.006.009narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum
6:10b.EXO.006.010locutusque est Dominus ad Mosen dicens
6:11b.EXO.006.011ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti ut dimittat filios Israhel de terra sua
6:12b.EXO.006.012respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me audiunt et quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim incircumcisus labiis
6:13b.EXO.006.013locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israhel et ad Pharao regem Aegypti ut educerent filios Israhel de terra Aegypti
6:14b.EXO.006.014isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Aesrom et Charmi
6:15b.EXO.006.015hae cognationes Ruben filii Symeon Iamuhel et Iamin et Aod Iachin et Soer et Saul filius Chananitidis hae progenies Symeon
6:16b.EXO.006.016et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem
6:17b.EXO.006.017filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas
6:18b.EXO.006.018filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitae Caath centum triginta tres
6:19b.EXO.006.019filii Merari Mooli et Musi hae cognationes Levi per familias suas
6:20b.EXO.006.020accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam quae peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem
6:21b.EXO.006.021filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri
6:22b.EXO.006.022filii quoque Ozihel Misahel et Elsaphan et Sethri
6:23b.EXO.006.023accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
6:24b.EXO.006.024filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt cognationes Coritarum
6:25b.EXO.006.025at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quae peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas
6:26b.EXO.006.026iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas
6:27b.EXO.006.027hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant filios Israhel de Aegypto iste Moses et Aaron
6:28b.EXO.006.028in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Aegypti
6:29b.EXO.006.029et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Aegypti omnia quae ego loquor tibi
6:30b.EXO.006.030et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao
7
7:1b.EXO.007.001dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis Aaron frater tuus erit propheta tuus
7:2b.EXO.007.002tu loqueris omnia quae mando tibi ille loquetur ad Pharaonem ut dimittat filios Israhel de terra sua
7:3b.EXO.007.003sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti
7:4b.EXO.007.004et non audiet vos inmittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum filios Israhel de terra Aegypti per iudicia maxima
7:5b.EXO.007.005et scient Aegyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israhel de medio eorum
7:6b.EXO.007.006fecit itaque Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus ita egerunt
7:7b.EXO.007.007erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad Pharaonem
7:8b.EXO.007.008dixitque Dominus ad Mosen et Aaron
7:9b.EXO.007.009cum dixerit vobis Pharao ostendite signa dices ad Aaron tolle virgam tuam et proice eam coram Pharao ac vertatur in colubrum
7:10b.EXO.007.010ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut praeceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis eius quae versa est in colubrum
7:11b.EXO.007.011vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptias et arcana quaedam similiter
7:12b.EXO.007.012proieceruntque singuli virgas suas quae versae sunt in dracones sed devoravit virga Aaron virgas eorum
7:13b.EXO.007.013induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus
7:14b.EXO.007.014dixit autem Dominus ad Mosen ingravatum est cor Pharaonis non vult dimittere populum
7:15b.EXO.007.015vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum eius super ripam fluminis et virgam quae conversa est in draconem tolles in manu tua
7:16b.EXO.007.016dicesque ad eum Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te dicens dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et usque ad praesens audire noluisti
7:17b.EXO.007.017haec igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim ecce percutiam virga quae in manu mea est aquam fluminis et vertetur in sanguinem
7:18b.EXO.007.018pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et conputrescent aquae et adfligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis
7:19b.EXO.007.019dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Aegypti tam in ligneis vasis quam in saxeis
7:20b.EXO.007.020feceruntque ita Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis eius quae versa est in sanguinem
7:21b.EXO.007.021et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra Aegypti
7:22b.EXO.007.022feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis et induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut praeceperat Dominus
7:23b.EXO.007.023avertitque se et ingressus est domum suam nec adposuit cor etiam hac vice
7:24b.EXO.007.024foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis
7:25b.EXO.007.025impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium
8
8:1b.EXO.008.001dixitque Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi
8:2b.EXO.008.002sin autem nolueris dimittere ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis
8:3b.EXO.008.003et ebulliet fluvius ranas quae ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum
8:4b.EXO.008.004et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt ranae
8:5b.EXO.008.005dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron extende manum tuam super fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti
8:6b.EXO.008.006extendit Aaron manum super aquas Aegypti et ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti
8:7b.EXO.008.007fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Aegypti
8:8b.EXO.008.008vocavit autem Pharao Mosen et Aaron et dixit orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut sacrificet Domino
8:9b.EXO.008.009dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant
8:10b.EXO.008.010qui respondit cras at ille iuxta verbum inquit tuum ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster
8:11b.EXO.008.011et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo tantum in flumine remanebunt
8:12b.EXO.008.012egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone et clamavit Moses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni
8:13b.EXO.008.013fecitque Dominus iuxta verbum Mosi et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris
8:14b.EXO.008.014congregaveruntque eas in inmensos aggeres et conputruit terra
8:15b.EXO.008.015videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut praeceperat Dominus
8:16b.EXO.008.016dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam tuam et percute pulverem terrae et sint scinifes in universa terra Aegypti
8:17b.EXO.008.017feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens percussitque pulverem terrae et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti
8:18b.EXO.008.018feceruntque similiter malefici incantationibus suis ut educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis
8:19b.EXO.008.019et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus
8:20b.EXO.008.020dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta coram Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi
8:21b.EXO.008.021quod si non dimiseris eum ecce ego inmittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum et implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi generis et in universa terra in qua fuerint
8:22b.EXO.008.022faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua populus meus est ut non sint ibi muscae et scias quoniam ego Dominus in medio terrae
8:23b.EXO.008.023ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras erit signum istud
8:24b.EXO.008.024fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis
8:25b.EXO.008.025vocavit Pharao Mosen et Aaron et ait eis ite sacrificate Deo vestro in terra
8:26b.EXO.008.026et ait Moses non potest ita fieri abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus ea quae colunt Aegyptii coram eis lapidibus nos obruent
8:27b.EXO.008.027via trium dierum pergemus in solitudine et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut praeceperit nobis
8:28b.EXO.008.028dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me
8:29b.EXO.008.029et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a Pharaone et a servis et a populo eius cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino
8:30b.EXO.008.030egressusque Moses a Pharao oravit Dominum
8:31b.EXO.008.031qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao et a servis et a populo eius non superfuit ne una quidem
8:32b.EXO.008.032et ingravatum est cor Pharaonis ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum
9
9:1b.EXO.009.001dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et loquere ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi
9:2b.EXO.009.002quod si adhuc rennuis et retines eos
9:3b.EXO.009.003ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis
9:4b.EXO.009.004et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israhel et possessiones Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae pertinent ad filios Israhel
9:5b.EXO.009.005constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra
9:6b.EXO.009.006fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum de animalibus vero filiorum Israhel nihil omnino periit
9:7b.EXO.009.007et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his quae possidebat Israhel ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit populum
9:8b.EXO.009.008et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in caelum coram Pharao
9:9b.EXO.009.009sitque pulvis super omnem terram Aegypti erunt enim in hominibus et in iumentis vulnera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti
9:10b.EXO.009.010tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et sparsit illud Moses in caelum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et in iumentis
9:11b.EXO.009.011nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quae in illis erant et in omni terra Aegypti
9:12b.EXO.009.012induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen
9:13b.EXO.009.013dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi
9:14b.EXO.009.014quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra
9:15b.EXO.009.015nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra
9:16b.EXO.009.016idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra
9:17b.EXO.009.017adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere
9:18b.EXO.009.018en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens tempus
9:19b.EXO.009.019mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia quae habes in agro homines enim et iumenta et universa quae inventa fuerint foris nec congregata de agris cecideritque super ea grando morientur
9:20b.EXO.009.020qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos et iumenta in domos
9:21b.EXO.009.021qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et iumenta in agris
9:22b.EXO.009.022et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Aegypti
9:23b.EXO.009.023extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti
9:24b.EXO.009.024et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est
9:25b.EXO.009.025et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit
9:26b.EXO.009.026tantum in terra Gessen ubi erant filii Israhel grando non cecidit
9:27b.EXO.009.027misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus iustus ego et populus meus impii
9:28b.EXO.009.028orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis
9:29b.EXO.009.029ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra
9:30b.EXO.009.030novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum
9:31b.EXO.009.031linum ergo et hordeum laesum est eo quod hordeum esset virens et linum iam folliculos germinaret
9:32b.EXO.009.032triticum autem et far non sunt laesa quia serotina erant
9:33b.EXO.009.033egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram
9:34b.EXO.009.034videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua auxit peccatum
9:35b.EXO.009.035et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis nec dimisit filios Israhel sicut praeceperat Dominus per manum Mosi
10
10:1b.EXO.010.001et dixit Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao ego enim induravi cor eius et servorum illius ut faciam signa mea haec in eo
10:2b.EXO.010.002et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis quia ego Dominus
10:3b.EXO.010.003introierunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum usquequo non vis subici mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi
10:4b.EXO.010.004sin autem resistis et non vis dimittere eum ecce ego inducam cras lucustam in fines tuos
10:5b.EXO.010.005quae operiat superficiem terrae nec quicquam eius appareat sed comedatur quod residuum fuit grandini conrodet enim omnia ligna quae germinant in agris
10:6b.EXO.010.006et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem avertitque se et egressus est a Pharaone
10:7b.EXO.010.007dixerunt autem servi Pharaonis ad eum usquequo patiemur hoc scandalum dimitte homines ut sacrificent Domino Deo suo nonne vides quod perierit Aegyptus
10:8b.EXO.010.008revocaveruntque Mosen et Aaron ad Pharaonem qui dixit eis ite sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri sunt
10:9b.EXO.010.009ait Moses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini nostri
10:10b.EXO.010.010et respondit sic Dominus sit vobiscum quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetis
10:11b.EXO.010.011non fiet ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc enim et ipsi petistis statimque eiecti sunt de conspectu Pharaonis
10:12b.EXO.010.012dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam super terram Aegypti ad lucustam ut ascendat super eam et devoret omnem herbam quae residua fuit grandini
10:13b.EXO.010.013extendit Moses virgam super terram Aegypti et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens levavit lucustas
10:14b.EXO.010.014quae ascenderunt super universam terram Aegypti et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles quales ante illud tempus non fuerant nec postea futurae sunt
10:15b.EXO.010.015operueruntque universam superficiem terrae vastantes omnia devorata est igitur herba terrae et quicquid pomorum in arboribus fuit quae grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto
10:16b.EXO.010.016quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos
10:17b.EXO.010.017sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam
10:18b.EXO.010.018egressusque est de conspectu Pharaonis et oravit Dominum
10:19b.EXO.010.019qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam lucustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti
10:20b.EXO.010.020et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel
10:21b.EXO.010.021dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant
10:22b.EXO.010.022extendit Moses manum in caelum et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus
10:23b.EXO.010.023nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco in quo erat ubicumque autem habitabant filii Israhel lux erat
10:24b.EXO.010.024vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestrae et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum
10:25b.EXO.010.025ait Moses hostias quoque et holocausta dabis nobis quae offeramus Domino Deo nostro
10:26b.EXO.010.026cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri praesertim cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus
10:27b.EXO.010.027induravit autem Dominus cor Pharaonis et noluit dimittere eos
10:28b.EXO.010.028dixitque Pharao ad eum recede a me cave ne ultra videas faciem meam quocumque die apparueris mihi morieris
10:29b.EXO.010.029respondit Moses ita fiat ut locutus es non videbo ultra faciem tuam
11
11:1b.EXO.011.001et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum et post haec dimittet vos et exire conpellet
11:2b.EXO.011.002dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea
11:3b.EXO.011.003dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharao et omni populo
11:4b.EXO.011.004et ait haec dicit Dominus media nocte egrediar in Aegyptum
11:5b.EXO.011.005et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam et omnia primogenita iumentorum
11:6b.EXO.011.006eritque clamor magnus in universa terra Aegypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est
11:7b.EXO.011.007apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israhel
11:8b.EXO.011.008descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post haec egrediemur
11:9b.EXO.011.009et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti
11:10b.EXO.011.010Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel de terra sua
12
12:1b.EXO.012.001dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Aegypti
12:2b.EXO.012.002mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni
12:3b.EXO.012.003loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite eis decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas
12:4b.EXO.012.004sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni
12:5b.EXO.012.005erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta quem ritum tolletis et hedum
12:6b.EXO.012.006et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad vesperam
12:7b.EXO.012.007et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum
12:8b.EXO.012.008et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus
12:9b.EXO.012.009non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis
12:10b.EXO.012.010nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis
12:11b.EXO.012.011sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini
12:12b.EXO.012.012et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus
12:13b.EXO.012.013erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti
12:14b.EXO.012.014habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno
12:15b.EXO.012.015septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israhel a primo die usque ad diem septimum
12:16b.EXO.012.016dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum pertinent
12:17b.EXO.012.017et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo
12:18b.EXO.012.018primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam
12:19b.EXO.012.019septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de advenis quam de indigenis terrae
12:20b.EXO.012.020omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma
12:21b.EXO.012.021vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israhel et dixit ad eos ite tollentes animal per familias vestras immolate phase
12:22b.EXO.012.022fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane
12:23b.EXO.012.023transibit enim Dominus percutiens Aegyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere
12:24b.EXO.012.024custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum
12:25b.EXO.012.025cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis caerimonias istas
12:26b.EXO.012.026et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religio
12:27b.EXO.012.027dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit
12:28b.EXO.012.028et egressi filii Israhel fecerunt sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron
12:29b.EXO.012.029factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorum
12:30b.EXO.012.030surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus
12:31b.EXO.012.031vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israhel ite immolate Domino sicut dicitis
12:32b.EXO.012.032oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi
12:33b.EXO.012.033urguebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes omnes moriemur
12:34b.EXO.012.034tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur et ligans in palliis posuit super umeros suos
12:35b.EXO.012.035feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Moses et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam
12:36b.EXO.012.036dedit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Aegyptios
12:37b.EXO.012.037profectique sunt filii Israhel de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis
12:38b.EXO.012.038sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis
12:39b.EXO.012.039coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Aegypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant praeparare
12:40b.EXO.012.040habitatio autem filiorum Israhel qua manserant in Aegypto fuit quadringentorum triginta annorum
12:41b.EXO.012.041quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti
12:42b.EXO.012.042nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Aegypti hanc observare debent omnes filii Israhel in generationibus suis
12:43b.EXO.012.043dixitque Dominus ad Mosen et Aaron haec est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo
12:44b.EXO.012.044omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet
12:45b.EXO.012.045advena et mercennarius non edent ex eo
12:46b.EXO.012.046in una domo comedetur nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis
12:47b.EXO.012.047omnis coetus filiorum Israhel faciet illud
12:48b.EXO.012.048quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum eius et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo
12:49b.EXO.012.049eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos
12:50b.EXO.012.050fecerunt omnes filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron
12:51b.EXO.012.051et in eadem die eduxit Dominus filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas
13
13:1b.EXO.013.001locutusque est Dominus ad Mosen dicens
13:2b.EXO.013.002sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israhel tam de hominibus quam de iumentis mea sunt enim omnia
13:3b.EXO.013.003et ait Moses ad populum mementote diei huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem
13:4b.EXO.013.004hodie egredimini mense novarum frugum
13:5b.EXO.013.005cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et Hetthei et Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit patribus tuis ut daret tibi terram fluentem lacte et melle celebrabis hunc morem sacrorum mense isto
13:6b.EXO.013.006septem diebus vesceris azymis et in die septimo erit sollemnitas Domini
13:7b.EXO.013.007azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis
13:8b.EXO.013.008narrabisque filio tuo in die illo dicens hoc est quod fecit Dominus mihi quando egressus sum de Aegypto
13:9b.EXO.013.009et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto
13:10b.EXO.013.010custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies
13:11b.EXO.013.011cumque introduxerit te in terram Chananei sicut iuravit tibi et patribus tuis et dederit eam tibi
13:12b.EXO.013.012separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus consecrabis Domino
13:13b.EXO.013.013primogenitum asini mutabis ove quod si non redemeris interficies omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes
13:14b.EXO.013.014cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto de domo servitutis
13:15b.EXO.013.015nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo
13:16b.EXO.013.016erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum quid ob recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti eduxerit nos Dominus de Aegypto
13:17b.EXO.013.017igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus per viam terrae Philisthim quae vicina est reputans ne forte paeniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in Aegyptum
13:18b.EXO.013.018sed circumduxit per viam deserti quae est iuxta mare Rubrum et armati ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti
13:19b.EXO.013.019tulit quoque Moses ossa Ioseph secum eo quod adiurasset filios Israhel dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum
13:20b.EXO.013.020profectique de Soccoth castrametati sunt in Etham in extremis finibus solitudinis
13:21b.EXO.013.021Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset itineris utroque tempore
13:22b.EXO.013.022numquam defuit columna nubis per diem nec columna ignis per noctem coram populo
14
14:1b.EXO.014.001locutus est autem Dominus ad Mosen dicens
14:2b.EXO.014.002loquere filiis Israhel reversi castrametentur e regione Phiahiroth quae est inter Magdolum et mare contra Beelsephon in conspectu eius castra ponetis super mare
14:3b.EXO.014.003dicturusque est Pharao super filiis Israhel coartati sunt in terra conclusit eos desertum
14:4b.EXO.014.004et indurabo cor eius ac persequetur vos et glorificabor in Pharao et in omni exercitu eius scientque Aegyptii quia ego sum Dominus feceruntque ita
14:5b.EXO.014.005et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus inmutatumque est cor Pharaonis et servorum eius super populo et dixerunt quid voluimus facere ut dimitteremus Israhel ne serviret nobis
14:6b.EXO.014.006iunxit ergo currum et omnem populum suum adsumpsit secum
14:7b.EXO.014.007tulitque sescentos currus electos quicquid in Aegypto curruum fuit et duces totius exercitus
14:8b.EXO.014.008induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti et persecutus est filios Israhel at illi egressi erant in manu excelsa
14:9b.EXO.014.009cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium reppererunt eos in castris super mare omnis equitatus et currus Pharaonis et universus exercitus erant in Ahiroth contra Beelsephon
14:10b.EXO.014.010cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israhel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum
14:11b.EXO.014.011et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Aegypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Aegypto
14:12b.EXO.014.012nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes recede a nobis ut serviamus Aegyptiis multo enim melius est servire eis quam mori in solitudine
14:13b.EXO.014.013et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quae facturus est hodie Aegyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum
14:14b.EXO.014.014Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitis
14:15b.EXO.014.015dixitque Dominus ad Mosen quid clamas ad me loquere filiis Israhel ut proficiscantur
14:16b.EXO.014.016tu autem eleva virgam tuam et extende manum super mare et divide illud ut gradiantur filii Israhel in medio mari per siccum
14:17b.EXO.014.017ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur vos et glorificabor in Pharaone et in omni exercitu eius in curribus et in equitibus illius
14:18b.EXO.014.018et scient Aegyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone et in curribus atque in equitibus eius
14:19b.EXO.014.019tollensque se angelus Dei qui praecedebat castra Israhel abiit post eos et cum eo pariter columna nubis priora dimittens post tergum
14:20b.EXO.014.020stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israhel et erat nubes tenebrosa et inluminans noctem ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent
14:21b.EXO.014.021cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque est aqua
14:22b.EXO.014.022et ingressi sunt filii Israhel per medium maris sicci erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et leva
14:23b.EXO.014.023persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos omnis equitatus Pharaonis currus eius et equites per medium maris
14:24b.EXO.014.024iamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum eorum
14:25b.EXO.014.025et subvertit rotas curruum ferebanturque in profundum dixerunt ergo Aegyptii fugiamus Israhelem Dominus enim pugnat pro eis contra nos
14:26b.EXO.014.026et ait Dominus ad Mosen extende manum tuam super mare ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum
14:27b.EXO.014.027cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae et involvit eos Dominus in mediis fluctibus
14:28b.EXO.014.028reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit ex eis
14:29b.EXO.014.029filii autem Israhel perrexerunt per medium sicci maris et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris
14:30b.EXO.014.030liberavitque Dominus in die illo Israhel de manu Aegyptiorum
14:31b.EXO.014.031et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo eius
15
15:1b.EXO.015.001tunc cecinit Moses et filii Israhel carmen hoc Domino et dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem deiecit in mare
15:2b.EXO.015.002fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum
15:3b.EXO.015.003Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen eius
15:4b.EXO.015.004currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare electi principes eius submersi sunt in mari Rubro
15:5b.EXO.015.005abyssi operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis
15:6b.EXO.015.006dextera tua Domine magnifice in fortitudine dextera tua Domine percussit inimicum
15:7b.EXO.015.007et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos misisti iram tuam quae devoravit eos ut stipulam
15:8b.EXO.015.008et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit unda fluens congregatae sunt abyssi in medio mari
15:9b.EXO.015.009dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea
15:10b.EXO.015.010flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus
15:11b.EXO.015.011quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia
15:12b.EXO.015.012extendisti manum tuam et devoravit eos terra
15:13b.EXO.015.013dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum
15:14b.EXO.015.014adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores Philisthim
15:15b.EXO.015.015tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor obriguerunt omnes habitatores Chanaan
15:16b.EXO.015.016inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti
15:17b.EXO.015.017introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine sanctuarium Domine quod firmaverunt manus tuae
15:18b.EXO.015.018Dominus regnabit in aeternum et ultra
15:19b.EXO.015.019ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus eius in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israhel ambulaverunt per siccum in medio eius
15:20b.EXO.015.020sumpsit ergo Maria prophetis soror Aaron tympanum in manu egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris
15:21b.EXO.015.021quibus praecinebat dicens cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem eius deiecit in mare
15:22b.EXO.015.022tulit autem Moses Israhel de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam
15:23b.EXO.015.023et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo quod essent amarae unde et congruum loco nomen inposuit vocans illud Mara id est amaritudinem
15:24b.EXO.015.024et murmuravit populus contra Mosen dicens quid bibemus
15:25b.EXO.015.025at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod cum misisset in aquas in dulcedinem versae sunt ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi temptavit eum
15:26b.EXO.015.026dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius cunctum languorem quem posui in Aegypto non inducam super te ego enim Dominus sanator tuus
15:27b.EXO.015.027venerunt autem in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae et castrametati sunt iuxta aquas
16
16:1b.EXO.016.001profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israhel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti
16:2b.EXO.016.002et murmuravit omnis congregatio filiorum Israhel contra Mosen et contra Aaron in solitudine
16:3b.EXO.016.003dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame
16:4b.EXO.016.004dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de caelo egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non
16:5b.EXO.016.005die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies
16:6b.EXO.016.006dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israhel vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti
16:7b.EXO.016.007et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos
16:8b.EXO.016.008et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum
16:9b.EXO.016.009dixitque Moses ad Aaron dic universae congregationi filiorum Israhel accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum
16:10b.EXO.016.010cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israhel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube
16:11b.EXO.016.011locutus est autem Dominus ad Mosen dicens
16:12b.EXO.016.012audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vester
16:13b.EXO.016.013factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit castra mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum
16:14b.EXO.016.014cumque operuisset superficiem terrae apparuit in solitudine minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem pruinae super terram
16:15b.EXO.016.015quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum
16:16b.EXO.016.016hic est sermo quem praecepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis
16:17b.EXO.016.017feceruntque ita filii Israhel et collegerunt alius plus alius minus
16:18b.EXO.016.018et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed singuli iuxta id quod edere poterant congregarunt
16:19b.EXO.016.019dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex eo in mane
16:20b.EXO.016.020qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere coepit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos Moses
16:21b.EXO.016.021colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebat
16:22b.EXO.016.022in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi
16:23b.EXO.016.023qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quae coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane
16:24b.EXO.016.024feceruntque ita ut praeceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eo
16:25b.EXO.016.025dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agro
16:26b.EXO.016.026sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenietur
16:27b.EXO.016.027venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt
16:28b.EXO.016.028dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam
16:29b.EXO.016.029videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo
16:30b.EXO.016.030et sabbatizavit populus die septimo
16:31b.EXO.016.031appellavitque domus Israhel nomen eius man quod erat quasi semen coriandri album gustusque eius quasi similae cum melle
16:32b.EXO.016.032dixit autem Moses iste est sermo quem praecepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra Aegypti
16:33b.EXO.016.033dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras
16:34b.EXO.016.034sicut praecepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum
16:35b.EXO.016.035filii autem Israhel comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terrae Chanaan
16:36b.EXO.016.036gomor autem decima pars est oephi
17
17:1b.EXO.017.001igitur profecta omnis multitudo filiorum Israhel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim ubi non erat aqua ad bibendum populo
17:2b.EXO.017.002qui iurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus quibus respondit Moses quid iurgamini contra me cur temptatis Dominum
17:3b.EXO.017.003sitivit ergo populus ibi pro aquae penuria et murmuravit contra Mosen dicens cur nos exire fecisti de Aegypto ut occideres et nos et liberos nostros ac iumenta siti
17:4b.EXO.017.004clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic adhuc pauxillum et lapidabunt me
17:5b.EXO.017.005ait Dominus ad Mosen antecede populum et sume tecum de senibus Israhel et virgam qua percussisti fluvium tolle in manu tua et vade
17:6b.EXO.017.006en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque petram et exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita coram senibus Israhel
17:7b.EXO.017.007et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium filiorum Israhel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus in nobis an non
17:8b.EXO.017.008venit autem Amalech et pugnabat contra Israhel in Raphidim
17:9b.EXO.017.009dixitque Moses ad Iosue elige viros et egressus pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea
17:10b.EXO.017.010fecit Iosue ut locutus ei erat Moses et pugnavit contra Amalech Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis
17:11b.EXO.017.011cumque levaret Moses manus vincebat Israhel sin autem paululum remisisset superabat Amalech
17:12b.EXO.017.012manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis
17:13b.EXO.017.013fugavitque Iosue Amalech et populum eius in ore gladii
17:14b.EXO.017.014dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue delebo enim memoriam Amalech sub caelo
17:15b.EXO.017.015aedificavitque Moses altare et vocavit nomen eius Dominus exaltatio mea dicens
17:16b.EXO.017.016quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech a generatione in generationem
18
18:1b.EXO.018.001cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quae fecerat Deus Mosi et Israhel populo suo eo quod eduxisset Dominus Israhel de Aegypto
18:2b.EXO.018.002tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiserat
18:3b.EXO.018.003et duos filios eius quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena fui in terra aliena
18:4b.EXO.018.004alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis
18:5b.EXO.018.005venit ergo Iethro cognatus Mosi et filii eius et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei
18:6b.EXO.018.006et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea
18:7b.EXO.018.007qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum
18:8b.EXO.018.008narravit Moses cognato suo cuncta quae fecerat Deus Pharaoni et Aegyptiis propter Israhel universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus
18:9b.EXO.018.009laetatusque est Iethro super omnibus bonis quae fecerat Dominus Israheli eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum
18:10b.EXO.018.010et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu Aegypti
18:11b.EXO.018.011nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos
18:12b.EXO.018.012obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israhel ut comederent panem cum eo coram Domino
18:13b.EXO.018.013altero autem die sedit Moses ut iudicaret populum qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam
18:14b.EXO.018.014quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet quae agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam
18:15b.EXO.018.015cui respondit Moses venit ad me populus quaerens sententiam Dei
18:16b.EXO.018.016cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eius
18:17b.EXO.018.017at ille non bonam inquit rem facis
18:18b.EXO.018.018stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere
18:19b.EXO.018.019sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quae ad Deum pertinent ut referas quae dicuntur ad eum
18:20b.EXO.018.020ostendasque populo caerimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facere
18:21b.EXO.018.021provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos
18:22b.EXO.018.022qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onere
18:23b.EXO.018.023si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua
18:24b.EXO.018.024quibus auditis Moses fecit omnia quae ille suggesserat
18:25b.EXO.018.025et electis viris strenuis de cuncto Israhel constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos
18:26b.EXO.018.026qui iudicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes
18:27b.EXO.018.027dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam
19
19:1b.EXO.019.001mense tertio egressionis Israhel de terra Aegypti in die hac venerunt in solitudinem Sinai
19:2b.EXO.019.002nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai castrametati sunt in eodem loco ibique Israhel fixit tentoria e regione montis
19:3b.EXO.019.003Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de monte et ait haec dices domui Iacob et adnuntiabis filiis Israhel
19:4b.EXO.019.004vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adsumpserim mihi
19:5b.EXO.019.005si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra
19:6b.EXO.019.006et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta haec sunt verba quae loqueris ad filios Israhel
19:7b.EXO.019.007venit Moses et convocatis maioribus natu populi exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus
19:8b.EXO.019.008responditque universus populus simul cuncta quae locutus est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum
19:9b.EXO.019.009ait ei Dominus iam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum
19:10b.EXO.019.010qui dixit ei vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras laventque vestimenta sua
19:11b.EXO.019.011et sint parati in diem tertium die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai
19:12b.EXO.019.012constituesque terminos populo per circuitum et dices cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem morte morietur
19:13b.EXO.019.013manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis sive iumentum fuerit sive homo non vivet cum coeperit clangere bucina tunc ascendant in montem
19:14b.EXO.019.014descenditque Moses de monte ad populum et sanctificavit eum cumque lavissent vestimenta sua
19:15b.EXO.019.015ait ad eos estote parati in diem tertium ne adpropinquetis uxoribus vestris
19:16b.EXO.019.016iam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque bucinae vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in castris
19:17b.EXO.019.017cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco castrorum steterunt ad radices montis
19:18b.EXO.019.018totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons omnis terribilis
19:19b.EXO.019.019et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei
19:20b.EXO.019.020descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Mosen in cacumen eius quo cum ascendisset
19:21b.EXO.019.021dixit ad eum descende et contestare populum ne forte velint transcendere terminos ad videndum Dominum et pereat ex eis plurima multitudo
19:22b.EXO.019.022sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur ne percutiat eos
19:23b.EXO.019.023dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et iussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum
19:24b.EXO.019.024cui ait Dominus vade descende ascendesque tu et Aaron tecum sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum ne forte interficiat illos
19:25b.EXO.019.025descendit Moses ad populum et omnia narravit eis
20
20:1b.EXO.020.001locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos
20:2b.EXO.020.002ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis
20:3b.EXO.020.003non habebis deos alienos coram me
20:4b.EXO.020.004non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra
20:5b.EXO.020.005non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me
20:6b.EXO.020.006et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea
20:7b.EXO.020.007non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra
20:8b.EXO.020.008memento ut diem sabbati sanctifices
20:9b.EXO.020.009sex diebus operaberis et facies omnia opera tua
20:10b.EXO.020.010septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua iumentum tuum et advena qui est intra portas tuas
20:11b.EXO.020.011sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum
20:12b.EXO.020.012honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi
20:13b.EXO.020.013non occides
20:14b.EXO.020.014non moechaberis
20:15b.EXO.020.015non furtum facies
20:16b.EXO.020.016non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium
20:17b.EXO.020.017non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt
20:18b.EXO.020.018cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul
20:19b.EXO.020.019dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur
20:20b.EXO.020.020et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis
20:21b.EXO.020.021stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus
20:22b.EXO.020.022dixit praeterea Dominus ad Mosen haec dices filiis Israhel vos vidistis quod de caelo locutus sum vobis
20:23b.EXO.020.023non facietis mecum deos argenteos nec deos aureos facietis vobis
20:24b.EXO.020.024altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi
20:25b.EXO.020.025quod si altare lapideum feceris mihi non aedificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur
20:26b.EXO.020.026non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur turpitudo tua
21
21:1b.EXO.021.001haec sunt iudicia quae propones eis
21:2b.EXO.021.002si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis
21:3b.EXO.021.003cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul
21:4b.EXO.021.004sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo
21:5b.EXO.021.005quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber
21:6b.EXO.021.006offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum
21:7b.EXO.021.007si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt
21:8b.EXO.021.008si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam
21:9b.EXO.021.009sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi
21:10b.EXO.021.010quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit
21:11b.EXO.021.011si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia
21:12b.EXO.021.012qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur
21:13b.EXO.021.013qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat
21:14b.EXO.021.014si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur
21:15b.EXO.021.015qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur
21:16b.EXO.021.016qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur
21:17b.EXO.021.017qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur
21:18b.EXO.021.018si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo
21:19b.EXO.021.019si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat
21:20b.EXO.021.020qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit
21:21b.EXO.021.021sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est
21:22b.EXO.021.022si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint
21:23b.EXO.021.023sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima
21:24b.EXO.021.024oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede
21:25b.EXO.021.025adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore
21:26b.EXO.021.026si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit
21:27b.EXO.021.027dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos
21:28b.EXO.021.028si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit
21:29b.EXO.021.029quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident
21:30b.EXO.021.030quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus
21:31b.EXO.021.031filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit
21:32b.EXO.021.032si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur
21:33b.EXO.021.033si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam
21:34b.EXO.021.034dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit
21:35b.EXO.021.035si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient
21:36b.EXO.021.036sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet
22
22:1b.EXO.022.001si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove
22:2b.EXO.022.002si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis
22:3b.EXO.022.003quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur
22:4b.EXO.022.004si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive bos sive asinus sive ovis duplum restituet
22:5b.EXO.022.005si laeserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum ut depascatur aliena quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni aestimatione restituet
22:6b.EXO.022.006si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit
22:7b.EXO.022.007si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam et ab eo qui susceperat furto ablata fuerint si invenitur fur duplum reddet
22:8b.EXO.022.008si latet dominus domus adplicabitur ad deos et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui
22:9b.EXO.022.009ad perpetrandam fraudem tam in bove quam in asino et ove ac vestimento et quicquid damnum inferre potest ad deos utriusque causa perveniet et si illi iudicaverint duplum restituet proximo suo
22:10b.EXO.022.010si quis commendaverit proximo suo asinum bovem ovem et omne iumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab hostibus nullusque hoc viderit
22:11b.EXO.022.011iusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui suscipietque dominus iuramentum et ille reddere non cogetur
22:12b.EXO.022.012quod si furto ablatum fuerit restituet damnum domino
22:13b.EXO.022.013si comestum a bestia deferet ad eum quod occisum est et non restituet
22:14b.EXO.022.014qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente reddere conpelletur
22:15b.EXO.022.015quod si inpraesentiarum fuit dominus non restituet maxime si conductum venerat pro mercede operis sui
22:16b.EXO.022.016si seduxerit quis virginem necdum desponsatam et dormierit cum ea dotabit eam et habebit uxorem
22:17b.EXO.022.017si pater virginis dare noluerit reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consuerunt
22:18b.EXO.022.018maleficos non patieris vivere
22:19b.EXO.022.019qui coierit cum iumento morte moriatur
22:20b.EXO.022.020qui immolat diis occidetur praeter Domino soli
22:21b.EXO.022.021advenam non contristabis neque adfliges eum advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti
22:22b.EXO.022.022viduae et pupillo non nocebitis
22:23b.EXO.022.023si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum
22:24b.EXO.022.024et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli
22:25b.EXO.022.025si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes
22:26b.EXO.022.026si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis occasum redde ei
22:27b.EXO.022.027ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum
22:28b.EXO.022.028diis non detrahes et principi populi tui non maledices
22:29b.EXO.022.029decimas tuas et primitias non tardabis offerre primogenitum filiorum tuorum dabis mihi
22:30b.EXO.022.030de bubus quoque et ovibus similiter facies septem diebus sit cum matre sua die octavo reddes illum mihi
22:31b.EXO.022.031viri sancti eritis mihi carnem quae a bestiis fuerit praegustata non comedetis sed proicietis canibus
23
23:1b.EXO.023.001non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium
23:2b.EXO.023.002non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies
23:3b.EXO.023.003pauperis quoque non misereberis in negotio
23:4b.EXO.023.004si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum
23:5b.EXO.023.005si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo
23:6b.EXO.023.006non declinabis in iudicio pauperis
23:7b.EXO.023.007mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium
23:8b.EXO.023.008nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum
23:9b.EXO.023.009peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti
23:10b.EXO.023.010sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius
23:11b.EXO.023.011anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo
23:12b.EXO.023.012sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena
23:13b.EXO.023.013omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro
23:14b.EXO.023.014tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis
23:15b.EXO.023.015sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus
23:16b.EXO.023.016et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro
23:17b.EXO.023.017ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo
23:18b.EXO.023.018non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane
23:19b.EXO.023.019primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suae
23:20b.EXO.023.020ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi
23:21b.EXO.023.021observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo
23:22b.EXO.023.022quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te
23:23b.EXO.023.023praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo
23:24b.EXO.023.024non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum
23:25b.EXO.023.025servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui
23:26b.EXO.023.026non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo
23:27b.EXO.023.027terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam
23:28b.EXO.023.028emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas
23:29b.EXO.023.029non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae
23:30b.EXO.023.030paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram
23:31b.EXO.023.031ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro
23:32b.EXO.023.032non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum
23:33b.EXO.023.033non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum
24
24:1b.EXO.024.001Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israhel et adorabitis procul
24:2b.EXO.024.002solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo
24:3b.EXO.024.003venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quae locutus est faciemus
24:4b.EXO.024.004scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israhel
24:5b.EXO.024.005misitque iuvenes de filiis Israhel et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos
24:6b.EXO.024.006tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare
24:7b.EXO.024.007adsumensque volumen foederis legit audiente populo qui dixerunt omnia quae locutus est Dominus faciemus et erimus oboedientes
24:8b.EXO.024.008ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his
24:9b.EXO.024.009ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israhel
24:10b.EXO.024.010et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum cum serenum est
24:11b.EXO.024.011nec super eos qui procul recesserant de filiis Israhel misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt
24:12b.EXO.024.012dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae scripsi ut doceas eos
24:13b.EXO.024.013surrexerunt Moses et Iosue minister eius ascendensque Moses in montem Dei
24:14b.EXO.024.014senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos habetis Aaron et Hur vobiscum si quid natum fuerit quaestionis referetis ad eos
24:15b.EXO.024.015cumque ascendisset Moses operuit nubes montem
24:16b.EXO.024.016et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis
24:17b.EXO.024.017erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israhel
24:18b.EXO.024.018ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus
25
25:1b.EXO.025.001locutusque est Dominus ad Mosen dicens
25:2b.EXO.025.002loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas
25:3b.EXO.025.003haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aes
25:4b.EXO.025.004hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum
25:5b.EXO.025.005et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim
25:6b.EXO.025.006oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris
25:7b.EXO.025.007lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale
25:8b.EXO.025.008facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum
25:9b.EXO.025.009iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud
25:10b.EXO.025.010arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem
25:11b.EXO.025.011et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum
25:12b.EXO.025.012et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero
25:13b.EXO.025.013facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro
25:14b.EXO.025.014inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis
25:15b.EXO.025.015qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis
25:16b.EXO.025.016ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi
25:17b.EXO.025.017facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo
25:18b.EXO.025.018duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi
25:19b.EXO.025.019cherub unus sit in latere uno et alter in altero
25:20b.EXO.025.020utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca
25:21b.EXO.025.021in qua pones testimonium quod dabo tibi
25:22b.EXO.025.022inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel
25:23b.EXO.025.023facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem
25:24b.EXO.025.024et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum
25:25b.EXO.025.025et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam
25:26b.EXO.025.026quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes
25:27b.EXO.025.027subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari
25:28b.EXO.025.028ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam
25:29b.EXO.025.029parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo
25:30b.EXO.025.030et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper
25:31b.EXO.025.031facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia
25:32b.EXO.025.032sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero
25:33b.EXO.025.033tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili
25:34b.EXO.025.034in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia
25:35b.EXO.025.035spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno
25:36b.EXO.025.036et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo
25:37b.EXO.025.037facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso
25:38b.EXO.025.038emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo
25:39b.EXO.025.039omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi
25:40b.EXO.025.040inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est
26
26:1b.EXO.026.001tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies
26:2b.EXO.026.002longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria
26:3b.EXO.026.003quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt
26:4b.EXO.026.004ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari
26:5b.EXO.026.005quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari
26:6b.EXO.026.006facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat
26:7b.EXO.026.007facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi
26:8b.EXO.026.008longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium
26:9b.EXO.026.009e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices
26:10b.EXO.026.010facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur
26:11b.EXO.026.011quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat
26:12b.EXO.026.012quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi
26:13b.EXO.026.013et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens
26:14b.EXO.026.014facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus
26:15b.EXO.026.015facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim
26:16b.EXO.026.016quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem
26:17b.EXO.026.017in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur
26:18b.EXO.026.018quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum
26:19b.EXO.026.019quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur
26:20b.EXO.026.020in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt
26:21b.EXO.026.021quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur
26:22b.EXO.026.022ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas
26:23b.EXO.026.023et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi
26:24b.EXO.026.024eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur
26:25b.EXO.026.025et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis
26:26b.EXO.026.026facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi
26:27b.EXO.026.027et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam
26:28b.EXO.026.028qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum
26:29b.EXO.026.029ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis
26:30b.EXO.026.030et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est
26:31b.EXO.026.031facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum
26:32b.EXO.026.032quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas
26:33b.EXO.026.033inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur
26:34b.EXO.026.034pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum
26:35b.EXO.026.035mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis
26:36b.EXO.026.036facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii
26:37b.EXO.026.037et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae
27
27:1b.EXO.027.001facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine
27:2b.EXO.027.002cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere
27:3b.EXO.027.003faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis
27:4b.EXO.027.004craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei
27:5b.EXO.027.005quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium
27:6b.EXO.027.006facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis
27:7b.EXO.027.007et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum
27:8b.EXO.027.008non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est
27:9b.EXO.027.009facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine
27:10b.EXO.027.010et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea
27:11b.EXO.027.011similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea
27:12b.EXO.027.012in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem
27:13b.EXO.027.013in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt
27:14b.EXO.027.014in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem
27:15b.EXO.027.015et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem
27:16b.EXO.027.016in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem
27:17b.EXO.027.017omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis
27:18b.EXO.027.018in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas
27:19b.EXO.027.019cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies
27:20b.EXO.027.020praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper
27:21b.EXO.027.021in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel
28
28:1b.EXO.028.001adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israhel ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar
28:2b.EXO.028.002faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem
28:3b.EXO.028.003et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi
28:4b.EXO.028.004haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi
28:5b.EXO.028.005accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum
28:6b.EXO.028.006facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito
28:7b.EXO.028.007duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeant
28:8b.EXO.028.008ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
28:9b.EXO.028.009sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israhel
28:10b.EXO.028.010sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorum
28:11b.EXO.028.011opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israhel inclusos auro atque circumdatos
28:12b.EXO.028.012et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem
28:13b.EXO.028.013facies et uncinos ex auro
28:14b.EXO.028.014et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinis
28:15b.EXO.028.015rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
28:16b.EXO.028.016quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine
28:17b.EXO.028.017ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus
28:18b.EXO.028.018in secundo carbunculus sapphyrus et iaspis
28:19b.EXO.028.019in tertio ligyrius achates et amethistus
28:20b.EXO.028.020in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suos
28:21b.EXO.028.021habebuntque nomina filiorum Israhel duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus
28:22b.EXO.028.022facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo
28:23b.EXO.028.023et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitate
28:24b.EXO.028.024catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus eius
28:25b.EXO.028.025et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit
28:26b.EXO.028.026facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciunt
28:27b.EXO.028.027nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali
28:28b.EXO.028.028et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari
28:29b.EXO.028.029portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in aeternum
28:30b.EXO.028.030pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem quae erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israhel in pectore suo in conspectu Domini semper
28:31b.EXO.028.031facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinam
28:32b.EXO.028.032in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur
28:33b.EXO.028.033deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis
28:34b.EXO.028.034ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicum
28:35b.EXO.028.035et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur
28:36b.EXO.028.036facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino
28:37b.EXO.028.037ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram
28:38b.EXO.028.038inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte eius ut placatus eis sit Dominus
28:39b.EXO.028.039stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii
28:40b.EXO.028.040porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem
28:41b.EXO.028.041vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihi
28:42b.EXO.028.042facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femina
28:43b.EXO.028.043et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum
29
29:1b.EXO.029.001sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle vitulum de armento et arietes duos inmaculatos
29:2b.EXO.029.002panesque azymos et crustula absque fermento quae conspersa sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea cuncta facies
29:3b.EXO.029.003et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes
29:4b.EXO.029.004et Aaron ac filios eius adplicabis ad ostium tabernaculi testimonii cumque laveris patrem cum filiis aqua
29:5b.EXO.029.005indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes balteo
29:6b.EXO.029.006et pones tiaram in capite eius et lamminam sanctam super tiaram
29:7b.EXO.029.007et oleum unctionis fundes super caput eius atque hoc ritu consecrabitur
29:8b.EXO.029.008filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo
29:9b.EXO.029.009Aaron scilicet et liberos eius et inpones eis mitras eruntque sacerdotes mei in religione perpetua postquam initiaveris manus eorum
29:10b.EXO.029.010adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii inponentque Aaron et filii eius manus super caput illius
29:11b.EXO.029.011et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimonii
29:12b.EXO.029.012sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius
29:13b.EXO.029.013sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare
29:14b.EXO.029.014carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sit
29:15b.EXO.029.015unum quoque arietum sumes super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus
29:16b.EXO.029.016quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altare
29:17b.EXO.029.017ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius
29:18b.EXO.029.018et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimae Dei
29:19b.EXO.029.019tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus
29:20b.EXO.029.020quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super extremum dextrae auriculae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per circuitum
29:21b.EXO.029.021cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus
29:22b.EXO.029.022tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quae operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum
29:23b.EXO.029.023tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini
29:24b.EXO.029.024ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et sanctificabis eos elevans coram Domino
29:25b.EXO.029.025suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio eius est
29:26b.EXO.029.026sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam
29:27b.EXO.029.027sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de ariete separasti
29:28b.EXO.029.028quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israhel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino
29:29b.EXO.029.029vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii eius post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum
29:30b.EXO.029.030septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario
29:31b.EXO.029.031arietem autem consecrationum tolles et coques carnes eius in loco sancto
29:32b.EXO.029.032quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent
29:33b.EXO.029.033ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt
29:34b.EXO.029.034quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt
29:35b.EXO.029.035omnia quae praecepi tibi facies super Aaron et filiis eius septem diebus consecrabis manus eorum
29:36b.EXO.029.036et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem
29:37b.EXO.029.037septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur
29:38b.EXO.029.038hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter
29:39b.EXO.029.039unum agnum mane et alterum vespere
29:40b.EXO.029.040decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno
29:41b.EXO.029.041alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et iuxta ea quae diximus in odorem suavitatis
29:42b.EXO.029.042sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te
29:43b.EXO.029.043ibique praecipiam filiis Israhel et sanctificabitur altare in gloria mea
29:44b.EXO.029.044sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi
29:45b.EXO.029.045et habitabo in medio filiorum Israhel eroque eis Deus
29:46b.EXO.029.046et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Aegypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum
30
30:1b.EXO.030.001facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim
30:2b.EXO.030.002habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent
30:3b.EXO.030.003vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum
30:4b.EXO.030.004et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur
30:5b.EXO.030.005ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis
30:6b.EXO.030.006ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi
30:7b.EXO.030.007et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud
30:8b.EXO.030.008et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras
30:9b.EXO.030.009non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis
30:10b.EXO.030.010et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino
30:11b.EXO.030.011locutusque est Dominus ad Mosen dicens
30:12b.EXO.030.012quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti
30:13b.EXO.030.013hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino
30:14b.EXO.030.014qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium
30:15b.EXO.030.015dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet
30:16b.EXO.030.016susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum
30:17b.EXO.030.017locutusque est Dominus ad Mosen dicens
30:18b.EXO.030.018facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua
30:19b.EXO.030.019lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes
30:20b.EXO.030.020quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino
30:21b.EXO.030.021ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones
30:22b.EXO.030.022locutusque est Dominus ad Mosen
30:23b.EXO.030.023dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta
30:24b.EXO.030.024cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin
30:25b.EXO.030.025faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii
30:26b.EXO.030.026et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti
30:27b.EXO.030.027mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis
30:28b.EXO.030.028et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent
30:29b.EXO.030.029sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur
30:30b.EXO.030.030Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi
30:31b.EXO.030.031filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras
30:32b.EXO.030.032caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis
30:33b.EXO.030.033homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo
30:34b.EXO.030.034dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia
30:35b.EXO.030.035faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum
30:36b.EXO.030.036cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama
30:37b.EXO.030.037talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino
30:38b.EXO.030.038homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis
31
31:1b.EXO.031.001locutusque est Dominus ad Mosen dicens
31:2b.EXO.031.002ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
31:3b.EXO.031.003et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere
31:4b.EXO.031.004ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere
31:5b.EXO.031.005marmore et gemmis et diversitate lignorum
31:6b.EXO.031.006dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi
31:7b.EXO.031.007tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi
31:8b.EXO.031.008mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis
31:9b.EXO.031.009et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua
31:10b.EXO.031.010vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris
31:11b.EXO.031.011oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facient
31:12b.EXO.031.012et locutus est Dominus ad Mosen dicens
31:13b.EXO.031.013loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos
31:14b.EXO.031.014custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui
31:15b.EXO.031.015sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur
31:16b.EXO.031.016custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum
31:17b.EXO.031.017inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit
31:18b.EXO.031.018dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei
32
32:1b.EXO.032.001videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Aegypti ignoramus quid acciderit
32:2b.EXO.032.002dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me
32:3b.EXO.032.003fecit populus quae iusserat deferens inaures ad Aaron
32:4b.EXO.032.004quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti
32:5b.EXO.032.005quod cum vidisset Aaron aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est
32:6b.EXO.032.006surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias pacificas et sedit populus comedere ac bibere et surrexerunt ludere
32:7b.EXO.032.007locutus est autem Dominus ad Mosen vade descende peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti
32:8b.EXO.032.008recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti
32:9b.EXO.032.009rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste durae cervicis sit
32:10b.EXO.032.010dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam
32:11b.EXO.032.011Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta
32:12b.EXO.032.012ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui
32:13b.EXO.032.013recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper
32:14b.EXO.032.014placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum
32:15b.EXO.032.015et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte
32:16b.EXO.032.016et factas opere Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis
32:17b.EXO.032.017audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Mosen ululatus pugnae auditur in castris
32:18b.EXO.032.018qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego audio
32:19b.EXO.032.019cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis
32:20b.EXO.032.020arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis Israhel
32:21b.EXO.032.021dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum
32:22b.EXO.032.022cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum
32:23b.EXO.032.023dixerunt mihi fac nobis deos qui praecedant nos huic enim Mosi qui nos eduxit de terra Aegypti nescimus quid acciderit
32:24b.EXO.032.024quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque est hic vitulus
32:25b.EXO.032.025videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat
32:26b.EXO.032.026et stans in porta castrorum ait si quis est Domini iungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi
32:27b.EXO.032.027quibus ait haec dicit Dominus Deus Israhel ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum
32:28b.EXO.032.028fecerunt filii Levi iuxta sermonem Mosi cecideruntque in die illo quasi tria milia hominum
32:29b.EXO.032.029et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio
32:30b.EXO.032.030facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro
32:31b.EXO.032.031reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis hanc noxam
32:32b.EXO.032.032aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti
32:33b.EXO.032.033cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo
32:34b.EXO.032.034tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum
32:35b.EXO.032.035percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron
33
33:1b.EXO.033.001locutusque est Dominus ad Mosen vade ascende de loco isto tu et populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti in terram quam iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam
33:2b.EXO.033.002et mittam praecursorem tui angelum ut eiciam Chananeum et Amorreum et Hettheum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum
33:3b.EXO.033.003et intres in terram fluentem lacte et melle non enim ascendam tecum quia populus durae cervicis est ne forte disperdam te in via
33:4b.EXO.033.004audiens populus sermonem hunc pessimum luxit et nullus ex more indutus est cultu suo
33:5b.EXO.033.005dixitque Dominus ad Mosen loquere filiis Israhel populus durae cervicis es semel ascendam in medio tui et delebo te iam nunc depone ornatum tuum ut sciam quid faciam tibi
33:6b.EXO.033.006deposuerunt ergo filii Israhel ornatum suum a monte Horeb
33:7b.EXO.033.007Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen eius tabernaculum foederis et omnis populus qui habebat aliquam quaestionem egrediebatur ad tabernaculum foederis extra castra
33:8b.EXO.033.008cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium
33:9b.EXO.033.009ingresso autem illo tabernaculum foederis descendebat columna nubis et stabat ad ostium loquebaturque cum Mosi
33:10b.EXO.033.010cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum
33:11b.EXO.033.011loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo
33:12b.EXO.033.012dixit autem Moses ad Dominum praecipis ut educam populum istum et non indicas mihi quem missurus es mecum praesertim cum dixeris novi te ex nomine et invenisti gratiam coram me
33:13b.EXO.033.013si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem hanc
33:14b.EXO.033.014dixitque Dominus facies mea praecedet te et requiem dabo tibi
33:15b.EXO.033.015et ait Moses si non tu ipse praecedes ne educas nos de loco isto
33:16b.EXO.033.016in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram
33:17b.EXO.033.017dixit autem Dominus ad Mosen et verbum istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex nomine
33:18b.EXO.033.018qui ait ostende mihi gloriam tuam
33:19b.EXO.033.019respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placuerit
33:20b.EXO.033.020rursumque ait non poteris videre faciem meam non enim videbit me homo et vivet
33:21b.EXO.033.021et iterum ecce inquit est locus apud me stabis super petram
33:22b.EXO.033.022cumque transibit gloria mea ponam te in foramine petrae et protegam dextera mea donec transeam
33:23b.EXO.033.023tollamque manum meam et videbis posteriora mea faciem autem meam videre non poteris
34
34:1b.EXO.034.001ac deinceps praecide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum et scribam super eas verba quae habuerunt tabulae quas fregisti
34:2b.EXO.034.002esto paratus mane ut ascendas statim in montem Sinai stabisque mecum super verticem montis
34:3b.EXO.034.003nullus ascendat tecum nec videatur quispiam per totum montem boves quoque et oves non pascantur e contra
34:4b.EXO.034.004excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei praeceperat Dominus portans secum tabulas
34:5b.EXO.034.005cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo invocans nomen Domini
34:6b.EXO.034.006quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multae miserationis ac verus
34:7b.EXO.034.007qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem
34:8b.EXO.034.008festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adorans
34:9b.EXO.034.009ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim durae cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas
34:10b.EXO.034.010respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis signa faciam quae numquam sunt visa super terram nec in ullis gentibus ut cernat populus in cuius es medio opus Domini terribile quod facturus sum
34:11b.EXO.034.011observa cuncta quae hodie mando tibi ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorreum et Chananeum et Hettheum Ferezeum quoque et Eveum et Iebuseum
34:12b.EXO.034.012cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius iungas amicitias quae tibi sint in ruinam
34:13b.EXO.034.013sed aras eorum destrue confringe statuas lucosque succide
34:14b.EXO.034.014noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen eius Deus est aemulator
34:15b.EXO.034.015ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum fornicati fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum vocet te quispiam ut comedas de immolatis
34:16b.EXO.034.016nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis ne postquam ipsae fuerint fornicatae fornicari faciant et filios tuos in deos suos
34:17b.EXO.034.017deos conflatiles non facies tibi
34:18b.EXO.034.018sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris azymis sicut praecepi tibi in tempore mensis novorum mense enim verni temporis egressus es de Aegypto
34:19b.EXO.034.019omne quod aperit vulvam generis masculini meum erit de cunctis animantibus tam de bubus quam de ovibus meum erit
34:20b.EXO.034.020primogenitum asini redimes ove sin autem nec pretium pro eo dederis occidetur primogenitum filiorum tuorum redimes nec apparebis in conspectu meo vacuus
34:21b.EXO.034.021sex diebus operaberis die septimo cessabis arare et metere
34:22b.EXO.034.022sollemnitatem ebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae et sollemnitatem quando redeunte anni tempore cuncta conduntur
34:23b.EXO.034.023tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israhel
34:24b.EXO.034.024cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terrae tuae ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno
34:25b.EXO.034.025non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae neque residebit mane de victima sollemnitatis phase
34:26b.EXO.034.026primitias frugum terrae tuae offeres in domum Domini Dei tui non coques hedum in lacte matris suae
34:27b.EXO.034.027dixitque Dominus ad Mosen scribe tibi verba haec quibus et tecum et cum Israhel pepigi foedus
34:28b.EXO.034.028fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis decem
34:29b.EXO.034.029cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei
34:30b.EXO.034.030videntes autem Aaron et filii Israhel cornutam Mosi faciem timuerunt prope accedere
34:31b.EXO.034.031vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae et postquam locutus est
34:32b.EXO.034.032venerunt ad eum etiam omnes filii Israhel quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai
34:33b.EXO.034.033impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suam
34:34b.EXO.034.034quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israhel omnia quae sibi fuerant imperata
34:35b.EXO.034.035qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed operiebat rursus ille faciem suam si quando loquebatur ad eos
35
35:1b.EXO.035.001igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri
35:2b.EXO.035.002sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur
35:3b.EXO.035.003non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati
35:4b.EXO.035.004et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens
35:5b.EXO.035.005separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes
35:6b.EXO.035.006hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum
35:7b.EXO.035.007et pelles arietum rubricatas et ianthinas
35:8b.EXO.035.008ligna setthim
35:9b.EXO.035.009et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum
35:10b.EXO.035.010lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis
35:11b.EXO.035.011quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit
35:12b.EXO.035.012tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases
35:13b.EXO.035.013arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur
35:14b.EXO.035.014mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus
35:15b.EXO.035.015candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium
35:16b.EXO.035.016altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi
35:17b.EXO.035.017altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius
35:18b.EXO.035.018cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli
35:19b.EXO.035.019paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis
35:20b.EXO.035.020vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi
35:21b.EXO.035.021egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi
35:22b.EXO.035.022obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat
35:23b.EXO.035.023viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est
35:24b.EXO.035.024si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas
35:25b.EXO.035.025argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus
35:26b.EXO.035.026sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum
35:27b.EXO.035.027et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes
35:28b.EXO.035.028principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale
35:29b.EXO.035.029aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum
35:30b.EXO.035.030omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt
35:31b.EXO.035.031dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
35:32b.EXO.035.032implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina
35:33b.EXO.035.033ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest
35:34b.EXO.035.034dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan
35:35b.EXO.035.035ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant
36
36:1b.EXO.036.001fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus
36:2b.EXO.036.002cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus
36:3b.EXO.036.003tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat
36:4b.EXO.036.004unde artifices venire conpulsi
36:5b.EXO.036.005dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est
36:6b.EXO.036.006iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis
36:7b.EXO.036.007eo quod oblata sufficerent et superabundarent
36:8b.EXO.036.008feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita
36:9b.EXO.036.009quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum
36:10b.EXO.036.010coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit
36:11b.EXO.036.011fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter
36:12b.EXO.036.012ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur
36:13b.EXO.036.013unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum
36:14b.EXO.036.014fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi
36:15b.EXO.036.015unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga
36:16b.EXO.036.016quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim
36:17b.EXO.036.017fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur
36:18b.EXO.036.018et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret
36:19b.EXO.036.019fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis
36:20b.EXO.036.020fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes
36:21b.EXO.036.021decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat
36:22b.EXO.036.022binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi
36:23b.EXO.036.023e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum
36:24b.EXO.036.024cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur
36:25b.EXO.036.025ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas
36:26b.EXO.036.026cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas
36:27b.EXO.036.027contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas
36:28b.EXO.036.028et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro
36:29b.EXO.036.029quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos
36:30b.EXO.036.030ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis
36:31b.EXO.036.031fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi
36:32b.EXO.036.032et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare
36:33b.EXO.036.033fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret
36:34b.EXO.036.034ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit
36:35b.EXO.036.035fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum
36:36b.EXO.036.036et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis
36:37b.EXO.036.037fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii
36:38b.EXO.036.038et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas
37
37:1b.EXO.037.001fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris
37:2b.EXO.037.002et fecit illi coronam auream per gyrum
37:3b.EXO.037.003conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in latere uno et duos in altero
37:4b.EXO.037.004vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro
37:5b.EXO.037.005et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eam
37:6b.EXO.037.006fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine
37:7b.EXO.037.007duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii
37:8b.EXO.037.008cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii
37:9b.EXO.037.009extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantes
37:10b.EXO.037.010fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem
37:11b.EXO.037.011circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum
37:12b.EXO.037.012ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream
37:13b.EXO.037.013fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae
37:14b.EXO.037.014contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari
37:15b.EXO.037.015ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro
37:16b.EXO.037.016et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba
37:17b.EXO.037.017fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant
37:18b.EXO.037.018sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera
37:19b.EXO.037.019tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri
37:20b.EXO.037.020in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia
37:21b.EXO.037.021et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno
37:22b.EXO.037.022et spherae igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo
37:23b.EXO.037.023fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo
37:24b.EXO.037.024talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis
37:25b.EXO.037.025fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua
37:26b.EXO.037.026vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus
37:27b.EXO.037.027fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari
37:28b.EXO.037.028ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis
37:29b.EXO.037.029conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii
38
38:1b.EXO.038.001fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine
38:2b.EXO.038.002cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminis
38:3b.EXO.038.003et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula
38:4b.EXO.038.004craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter eam in altaris medio arulam
38:5b.EXO.038.005fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandum
38:6b.EXO.038.006quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis aeneis
38:7b.EXO.038.007induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum
38:8b.EXO.038.008fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi
38:9b.EXO.038.009et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum
38:10b.EXO.038.010columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea
38:11b.EXO.038.011aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant
38:12b.EXO.038.012in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea
38:13b.EXO.038.013porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria
38:14b.EXO.038.014e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus
38:15b.EXO.038.015et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem
38:16b.EXO.038.016cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat
38:17b.EXO.038.017bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento
38:18b.EXO.038.018et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria
38:19b.EXO.038.019columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae
38:20b.EXO.038.020paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos
38:21b.EXO.038.021haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis
38:22b.EXO.038.022quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda Domino per Mosen iubente conpleverat
38:23b.EXO.038.023iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso
38:24b.EXO.038.024omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii
38:25b.EXO.038.025oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum
38:26b.EXO.038.026fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet
38:27b.EXO.038.027centum bases factae sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis
38:28b.EXO.038.028de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento
38:29b.EXO.038.029aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli
38:30b.EXO.038.030ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa quae ad usum eius pertinent
38:31b.EXO.038.031et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum
39
39:1b.EXO.039.001de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi
39:2b.EXO.039.002fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
39:3b.EXO.039.003opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine
39:4b.EXO.039.004duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum
39:5b.EXO.039.005et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi
39:6b.EXO.039.006paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel
39:7b.EXO.039.007posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
39:8b.EXO.039.008fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
39:9b.EXO.039.009quadrangulum duplex mensurae palmi
39:10b.EXO.039.010et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus
39:11b.EXO.039.011in secundo carbunculus sapphyrus iaspis
39:12b.EXO.039.012in tertio ligyrius achates amethistus
39:13b.EXO.039.013in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos
39:14b.EXO.039.014ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum
39:15b.EXO.039.015fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo
39:16b.EXO.039.016et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis
39:17b.EXO.039.017e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant
39:18b.EXO.039.018haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur
39:19b.EXO.039.019stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi
39:20b.EXO.039.020fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam
39:21b.EXO.039.021et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem
39:22b.EXO.039.022deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta
39:23b.EXO.039.023et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum
39:24b.EXO.039.024tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi
39:25b.EXO.039.025fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius
39:26b.EXO.039.026et mitras cum coronulis suis ex bysso
39:27b.EXO.039.027feminalia quoque linea byssina
39:28b.EXO.039.028cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi
39:29b.EXO.039.029fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini
39:30b.EXO.039.030et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi
39:31b.EXO.039.031perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi
39:32b.EXO.039.032et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases
39:33b.EXO.039.033opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus
39:34b.EXO.039.034velum arcam vectes propitiatorium
39:35b.EXO.039.035mensam cum vasis et propositionis panibus
39:36b.EXO.039.036candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo
39:37b.EXO.039.037altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus
39:38b.EXO.039.038et tentorium in introitu tabernaculi
39:39b.EXO.039.039altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis
39:40b.EXO.039.040tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri
39:41b.EXO.039.041vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius
39:42b.EXO.039.042obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus
39:43b.EXO.039.043quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis
40
40:1b.EXO.040.001locutusque est Dominus ad Mosen dicens
40:2b.EXO.040.002mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii
40:3b.EXO.040.003et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum
40:4b.EXO.040.004et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis
40:5b.EXO.040.005et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones
40:6b.EXO.040.006et ante illud altare holocausti
40:7b.EXO.040.007labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua
40:8b.EXO.040.008circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius
40:9b.EXO.040.009et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur
40:10b.EXO.040.010altare holocausti et omnia vasa eius
40:11b.EXO.040.011labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum
40:12b.EXO.040.012adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua
40:13b.EXO.040.013indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum
40:14b.EXO.040.014fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus
40:15b.EXO.040.015igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum
40:16b.EXO.040.016erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas
40:17b.EXO.040.017et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat
40:18b.EXO.040.018posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper
40:19b.EXO.040.019cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem
40:20b.EXO.040.020posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum
40:21b.EXO.040.021ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi
40:22b.EXO.040.022posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi
40:23b.EXO.040.023locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini
40:24b.EXO.040.024posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum
40:25b.EXO.040.025et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus
40:26b.EXO.040.026posuit et tentorium in introitu tabernaculi
40:27b.EXO.040.027et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat
40:28b.EXO.040.028labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua
40:29b.EXO.040.029laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes
40:30b.EXO.040.030cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus
40:31b.EXO.040.031erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt
40:32b.EXO.040.032operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud
40:33b.EXO.040.033nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat
40:34b.EXO.040.034si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas
40:35b.EXO.040.035si pendebat desuper manebant in eodem loco
40:36b.EXO.040.036nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas
- Holder of rights
- Multilingual Bible Corpus
- Citation Suggestion for this Object
- TextGrid Repository (2025). Latin Collection. Exodus (Latin). Exodus (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A302-D