Titum

1

Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est
in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia
manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei
Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro
huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui
si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos
oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum
sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem
amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere
sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt
quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia
dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri
testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide
non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate
omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia
confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi

2

tu autem loquere quae decet sanam doctrinam
senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia
anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes
ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant
prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei
iuvenes similiter hortare ut sobrii sint
in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem
verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis
servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes
non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus
apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo
expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi
qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum
haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat

3

admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse
neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines
eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem
cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei
non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti
quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum
ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae
fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus
stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae
hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita
sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus
cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare
Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit
discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi
salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen

Holder of rights
Multilingual Bible Corpus

Citation Suggestion for this Object
TextGrid Repository (2025). Latin Collection. Titus (Latin). Titus (Latin). Multilingual Parallel Bible Corpus. Multilingual Bible Corpus. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-0016-A3A4-6